Page images
PDF
EPUB

S. 15.

Adoptandi ritus per aes et libram. Erat haec ADOPTIO actio legis, et hinc inter praesentes, adhibitis certis sollemnitatibus, peragenda apud Praetorem aut Praesidem h), aut quemcumque magistratum, apud quem erat legis actio: Ulpian. VIII. 1. L. 4. D. de Adopt. Gell. Noctt. Att. V. 19. Ritus adoptandi consistebat in trina venditione, adhibito aere et libra. Scilicet, praesentibus patre naturali et adoptivo, filioque adoptando, nec non libripende, antestato et quinque testibus, primo pater filium patri adoptivo mancipabat, verbis: MANCUPO TIBI HUNC FILIUM, QUI MEUS EST. Tum pater adoptivus, aes tenens, simulque adprehendens filium adoptivum : HUNC EGO HOMINEM , inquit, JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AJO, ISQUE MIHI EMTUS EST HOC AERE, HAC AENEAQUE LIBRA. Tum aere, seu, ut olim vocabatur, raudusculo, id est, sestertio numo percutiebat libram, illudque aes dabat patri naturali, quasi pretii loco: Gajus [ * genuinus I. S. 119. et] apud Boeth. Comment. in Cicer. Topic. 5. Ant. Schulting. Jurisp. vet. antejust. p. 54. Ea mancipatio ter erat repetenda i). Quo facto, pater naturalis in jure cedebat filium, et tum adoptio erat perfecta : Gell. 1. c. Adoptantur autem , quum a parente, in cujus potestate sunt, tertia mancipatione in jure ceduntur, atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, vindicantur k). Et hoc quidem ritu per aes et libram adoptavit Augustus Cajum et Lucium : Suet. Aug. c. 64.

h) A Principibus, quos multa sibi in adrogationibus indulsisse probat Dodwell. Praelect. XVIII. ad Spartian. p. 553. et domi adoptari poterat per aes et libram. Suet. Aug. c. 64.: Cajum et Lucium adoptavit Domi, per aes et libram, emtos a patre Agrippa. Fortassis et privatis idem licebat, si ad eos venire vellent magistratus. Adoptio enim erat actus voluntariae jurisdictionis, quales actus nec tribunal, nec locum certum requirunt: L. 36. pr. D. de Adoption. Et tunc adoptionis sollemnitas aut in cubiculo, aut in atrio, coram lecto geniali perficiebatur. Quod patet ex loco Plin. Paneg. 8. Itaque non tua in CUBICULO, sed in templo, nec ante GENIALEM TORUM , sed ante pulvinar Jovis optimi maximi, adoptio peracta est. Erant vero genjales lecti, qui in nuptiis sternebantur in honorem genii, unde et geniales adpellati. Festus sub voce genialis p. 292. Et hinc etiam lecti adversi dicebantur, quia in atrio ex adverso januae erant collocati : Lips. Elect. I. 17. Scaliger ad Fest. sub voce Putus p. 143, Torrent. ad Horat. Epist. I. 4. v. 87. Non tamen inde collegerim, in adoptione matremfamilias partum simulasse, qualem ritum inter barbaros receptum fuisse, docet locus Diod. Sic. Biblioth. Historic. L. IV. 39.: Illam adoptionem (Herculis) hoc modo factam perhibent: Juno lectum ingressa Herculem corpori suo admotum , ut verum imitaretur partum, μιμουμένην την αληθινήν γένεσιν, subter vestes ad terram demisit. Quem in hoc usque tempus adoptionis ritum BARBARI observant. Exemplum ejusmodi adoptionis observare mihi videor Genes. c. 30. v. 3. ubi adoptionis quamdam speciem etiam deprehendit V. C. Jo. Clericus in Not. ad Pentat. p. 222. Apud Romanos vero nihil horum invenimus, nec poterat ibi hic ritus observari, partim quod matres neminem haberent in potestate, partim quod adoptio non tribueret jura cognationis. Dissentit tamen vir doctissimus, Everh. Otto in Papiniano, qui sane eruditissime hanc caussam egit, c.7. p. 103. sq. et multo majore cum adparatu in Jurisprudentia symbolica Exerc. III. c. 4. et sq. Hein. Trekell de orig. atq. progressu testamenti factionis. C. III. §. 11. Nr. 4. Haub.

S. 16. Qui potuerint adoptare et adoptari? Quandoquidem ergo haec adoptio non in comitiis, sed coram magistratu fiebat: factum est inde, ut et sexagenariis minores adoptare possent, nec masculi solum, sed et feminae adoptarentur: Gaji Inst. I. 5. 2. Gell. Noctt. Att. V. 19.

S. 17. Adrogatio per rescriptum Principis. Et id quidem in antiqua illa liberaque republica obtinuit. Postea variae sensim adciderunt mutationes. Et primo quidem, comitiis cessantibus, Principes rescriptis suis adrogationes solebant concedere pariter, et confirmare. [ Cujac. Observ. XII. 15.] Quod vel ideo jure facere poterant, quia simul erant Pontifices maximi, quorum erat, de adrogationibus dispicere: Raevard. de auctor. prudent. 6. Factum id esse exemplo Galbae, qui primus veterem ritum neglexit, non abs re suspicatur Ant. Schulting. ad Ulpian. Fragm. VIII. 2. p. 589. Certe jam Antonini Pii tempore adrogationes factas esse auctoritate Principum patet ex L. 38. D. h. t. Hac vero mutatione semel admissa, etiam feminae (L. 21. D. h. t.) et pupilli ?)

i) Si scilicet filii loco deberet esse adoptivus. Nam si quis in locum nepotis adoptaretur , unica mancipatione actus absolvebatur: Ulp. Fragm. XII. id quod etiam deinde in feminis observatum: Cujac. Enarrat. ad d. L. ult. C. de Adopt. Hein.

k) Id, quod etiam confirmat genuinus Gajus, I. 134. Caeterum, quae ibi leguntur: aut remancipantur parenti , aut jure mancipantur, ea sio intelligenda esse arbitror, ut remancipationis loco ab adoptivo patre faciendae, etiam in jure cessio adhiberi potuerit. Mühl.

1) Multa requisita hic erant observanda. Inquirebatur in adrogationis rationem, ne qua turpis caussa subesset: L. 17. pr. D. h. t. Expendebantur facultates tum adrogantis tum adrogandi, ejusque simul vita anteacta curiose excu

(Ulp. Fragm. VIII. 5.) et quidem plures simul, (L. 15. 9. 3. D. h. t.) poterant adrogari; sed non sine caussae cognitione, et observatis requisitis quam plurimis. Desierunt etiam antiquae sollemnitates et formulae, quas tamen novo edicto, nescio an actum agens, sustulit Justinianus: L. ult. C. de Adopt.

S. 18.

Adoptio per testamentum. Erat et modus ADOPTANDI per TESTAMENTUM, non ab Imperatoribus demum, ut vulgo putant, inventus, sed jam tum libera adhuc republica receptus. Jam ab antiquissimis enim temporibus sollemne erat Romanis, heredes suos non in bona tantum, sed et nomen adsciscere. Adsciscere autem erat vocabulum adoptionis, de quo Jo. · Frid. Gronov. Diatr. ad Stat. p. 26. Cicero de Offic. III. 18. Basilii meminit, qui M. Satrium, sororis filium, nomen suum ferre voluerit, eumque fecerit heredem. Et in Bruto c. 58. laudat Crassum, Liciniae filium, Crassi testamento adoptatum. Atticum quoque testamento morientis Caecilii fuisse adoptatum, adparet ex Corn. Nep. Attic. c. 5. Et Caesar ita instituerat Octavium: Suet. Jul. 83. Appian. Bell. civil. II. 142. qui etiam, cognita avunculi nece, statim Caesaris nomen adsumsit: Dio XLV. 3. Qua de re etiam Ovid. Metamorph. L. XV. v. 818.

Ut Deus adcedat coelo, templisque colatur,
Tu facies natusque suus; qui nomINIS HERES,

Impositum feret Urbis onus, - -Eodem exemplo Augustius Liviam et Tiberium, heredes testamento scriptos, nomen suum ferre jussit: Suet. Octav. 101. Ex eo tempore frequentissima occurrunt ejusmodi adoptionum exempla. Ita enim a M. Gallio Senatore testamento adoptatus est Tiberius: Sueton. Tiber. c. 6. a Galba jam ante sollemniorem adrogationem Piso Frugi: Idem in Galba c. 17. conf. Tacit. Ann. V. 1. ab aliis

tiebatur: L. 17. pr. D. h. t. Exigebatur cautio, bona salva fore proximis adgnatis, si pupillus intra pubertatis annos decessisset: L. 18. 19. 20. k. t. Adrogator porro emancipare non poterat adrogatum, nisi caussa cognita, et redditis, quae habueral, bonis, insuperque quarta bonorum suorum relicta : L. ult. D. Si quid in fraud. patr. Idque etiam in exheredatione erat observandum: L. 8. $. 15. D. de Inou. test. Quae omnia ab Antonino sic inventa videntur, ut sensim in desuetudinem iret adrogatio impuberum. Vid. Ulpian. Fragm. VIII. 2. Thomas. Diss. de usu pract. tit. Inst. de adopt. c. §. 18. p. 84. Hein.

alii: L. 7. in fine et L. 63. 9. 10. D. ad SC. Trebell. Sed ea heredis institutio proprie adoptio dici vix poterat, quum nemo ea redigeretur in patriam potestatem: Cujac. Obs. VII. 7. Nominis heredes erant; sed eos liberti paterni et alia familiae jura non sequebantur, quod tamen in aliis adoptionibus fiebat: Cujac. Obs. VII. 1. Unde mirum non est, quod adoptio per testamentum facta nonnumquam repetita, et more majorum vel lege curiata , vel per aes et libram iterum facta legitur. Augustus sane, testamento adoptatus a Caesare, eam adoptionem lege curiata confirmandam curavit, ut auctoritate legis adcederent, quae testamento nactus non erat: Appian. Bell. civil. III. 94. Et Tiberius, licet testamento nomen Augusti ferre jussus, ab eodem tamen post Caji et Lucii Caesarum mortem rite adrogatus fertur: Sueton. Tiber. c. 15. Imo quum libera republica mulieres adoptare nondum possent: solebant eae tamen jam eo tempore heredes ea lege instituere, ut nomen suum ferrent. Exemplum est apud Ciceron. Epist. ad Alt. VII. 8. quod sane cum aliis argumento est, non veram fuisse hanc adoptionem, sed adoptionis simulacrum quoddam, quod praeter nomen et hereditatem nihil juris in adoptivum devolvit. Plura de hac adoptione per testamentum dabunt Briss. de Form. VII. p. 601. Huber. Digress. I. 2. 23. 2. et hujus filius amplissimus Zach. Huber. Dissert. jurid. et philol. V. 2. m).

$. 19. Adoptivi olim in potestatem et gentem alienam transibant. Ceterum PATRIA POTESTAS olim erat effectum adoptionis etiam stricte sic dictae. Unde et adoptivi cognomini suo, leviter inflexo, illius gentis, cujus ex sacris transierant, nomen adjiciebant, quamvis id non semper, nec eodem modo factum esse animadvertamus, quum aliquando patris naturalis et adoptivi nomen promiscue ferrent: Perizon. Diss. I. p. 97. et Animadv. Histor. p. 131. Spanhem. de usu et praestant. numism. Tom. II. p. 77. Quum Scipio Africanus minor ex Aemilia gente in Corneliam per adrogationem transiisset: vocatus est P. Cornelius Scipio Aemilianus. Et qui antea C. Octavius erat, adoptatus a Caesare, dictus est C. Julius Caesar Octavia

m) Jo. Gu. Hoffmanni singularia capita ex historia triumviratus; in Fellenbergii jurisprud. antiqua T. II. p. 274. sqq. Dirksen Vers. zur Krit. u. Ausleg. d. R. R. p. 73. sqq. Nr. II. Mühl.

nus: Dio Cass. XLVI. 47. Solebant tamen etiam naturalis patris nomen nonnumquam suo adscribere, honoris caussa , imo eumdem adhuc patris vocabulo dignari in sermone familiari: Terent. Adelph. V. 7. v. 3. Exempla collegit V. C. Jac. Perizon. Dissert, ad divin. constit. Deut. c. 25. v. 5. 6. p. 89.

S. 20.

Justiniani mutatio. At extremis temporibus Justinianus totum illum adoptionis ritum turbavit, jubens adoptatum ab alio, quam adscendente, non transire in alienam familiam et potestatem, et tamen jus successionis ab intestato consequi: L. 10. princ. 9. 1. 2. C. h. t. Quo ipso in eam conditionem redacti sunt patres adoptivi, ut sine summa imprudentia adoptare non possent. De qua mutatione vid. Thomas. Diss. adleg. c. 1. §. 26. p. 40. sq. (et de Löhr in ipsius Grolmanique Magaz. T. III. Nr. XI.).

LIB. I. TIT. XII. QUIBUS MODIS JUS PATRIAE POT. SOLVITUR.

Patriam potestatem ordinarie fuisse perpetuam, jam supra tir. * IX. ex Dionysio Halicarnasseo ostendimus. Nihilominus tamen proditi erant quidam modi, solvendi patriam potestatem, de quibus est hoc titulo agendum.

.

S. 1.

6. 1. Patria potestas solvebatur I. morte naturali. Et primo quidem MORS, quum omnia jura personalia tollat, non poterat non et liberos patria potestate liberare. Neque tamen morte avi nepotes liberabantur, si pater esset superstes, sed tunc in hujus potestatem recidebant, nisi is forte antea ab avo esset emancipatus. Vid. Gaji Inst. I. 6. princ. (seu: I. 127.) a). Quia enim patria potestas erat dominium Quiritarium, (vid. supra Tit. IX. 9. 1.) non poterat non illud jure hereditario ab avo in patrem devolvi.

a) Poterat enim quis filium emancipare, et nepotes in potestate retinere, vel hos e sacris dimittere, retento in potestate sua filio, quod sollicite monetur $. 7. Inst. h. t. Hein.

« PreviousContinue »