Page images
PDF
EPUB

domo 13. Simile dedit Dolabella, qui ob eamdem caussam in gentem Liviam plebejam transiit: Dio Cass. XLII. 29. Et hae sunt verae illae ac genuinae caussae, cur tam frequentes essent Romae adoptiones.

S. 4.
Adoptio quotuplex?

Erant vero adoptiones duorum generum. Aliae ADROGATIONES: aliae ADOPTIONES strictiore sensu dicebantur: Ulpian. VIII. 1. sq. Illis homines sui juris, his liberi alieni in alterius potestatem, gentem, nomen et sacra transibant.

§. 5.

Adoptio quotuplex?

Antiquissima fuisse videtur ADROGATIO, non ab interrogatione patris et filii adoptivi ita dicta, ut putat Gaj. Inst. [* epit.] I. 5. 1. L. 2. pr. D. de Adopt. sed a rogatione ad populum lata c). Fiebat enim adrogatio in comitiis curiatis, auctoritate Pontificum, teste Gell. Noctt. Att. V. 19. Adstipulatur huic Gellii etymologiae Menag. in Amoenitatt. jur. c. 39. p. 259. eamque ipsa vocabuli analogia confirmat, quamvis Gaji caussam agat Cujac. Obs. IX. 37.

§. 6.

Cur ea peracta in comitiis curiatis?

Cur in comitiis curiatis de adrogatione, tamquam de publica populi caussa, actum sit, ejus rei hanc rationem adsignat Vinc. Gravina ad XII Tabb. n. 85. p. 451. quod interfuerit populi, fraudes, supra numeris II et III relatas, prohiberi. Sed prius procul dubio adrogationes in comitiis factae sunt, quam fraudum istarum exstarent exempla. Melior ratio videtur, quia adrogati sperabant hereditatem. De hereditate vero in alios transferenda solum populum cognovisse, vel inde patet, quod et testamenta olim in comitiis calatis fierent d). Adcedit, quod per adrogationem caput e tabulis censualibus eximeretur, et in alterius redigeretur potestatem: id

c) Quam etiam adgnoscit genuinus Gajus I. §. 99. Haub. (i. e. testatur Gajus, non modo eos, quorum potissimum causa agebatur, verum etiam ipsum populum rogatum fuisse: an id fieri juberet. Mühl.)

d) Imo intererat populi, se inscio non fieri adrogationes, quia hereditatem vacantem parens omnium, populus, capicbat: Tacit. Annal. III. 28. L. 1. L. 4. Cod, de Bon. vac. Hein.

quod inconsulto populo fieri iniquum videbatur. Hinc in legibus Decemviralibus Tab. IX. erat lex: DE CAPITE CIVIS NISI PER MAXIMUM COMITIATUM NE FERUNTO: Cic. de Legg. III. c. 4. in qua lege capitis adpellatione, non modo vitam, sed et libertatem, civitatem, familiaeque jus exaudiri debere, eleganter demonstrat in Notis Jac. Gothofred. p. 230. Hinc ergo in comitiis res erat explicanda, et quidem in curiatis: Gell. V. 19. Et hinc adrogatio fieri dicebatur lege curiata: Tacit. Hist. 1. 15. xaτà vóμov novo̟iáriov, Appian. de Bell. civ. III. 94. κατὰ νόμον τὸν φρατριωτικόν: Dio Cass. Lib. XLV. 5.

S. 7.

Cur auctoritate Pontificum fuerit opus?

Pontificum vero auctoritatate opus videbatur, non ob jurisjurandi religionem, quo adrogatio ab omni calumnia et fraude pura praestaretur, ut conjicit idem Vinc. Gravina l. c. p. 452. sed quia adoptivi, relictis sacris familiae, in alterius gentis sacra transibant: Cicero pro domo 13. Quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis NOTIO PONTIFICUM, quum adoptarere, esse debuit e).

§. 8.

In quid inquisiverint Pontifices?

Dispiciebant ergo Pontifices, an adoptans ea esset aetate, ut alterum filium habere posset? an nulla ei spes prolis superesset? an, conjugio inito, foecunditatem fuerit expertus? quae caussa sit adoptionis? Gell. Noctt. Attic. V. 19. Cic. pro domo 10. et 13. Ulpian. L. 15. §. 2. 3. et L. 17. princ. D. de Adopt. Neque enim facile permittebatur iis, qui jam liberos procreaverant, ut alios vel adrogarent vel adoptarent, quippe quod ne in Imperatoribus quidem reprehensione carebat: Perizon. Animadv. Hist. c. 3. p. 125. Deinde, ne pro monstro esset, patrem filio vel natu minorem vel aequalem esse, sed ut adoptio naturam imitaretur, merito disquirebatur, an adoptaturus saltem plena pubertate filium antecederet? L. 40. §. 1. D. de Adopt. Et hinc veteres rident adoptionem Alexandri Imp. ab

e) Vid. Christ. Glüb. Schwarzii Diss. ex antiquo Romanorum jure de sacrorum detetatione. Alt. 1726. 4. et in Diss. select. (Erl. 1778.) 4. p. 309–348. Ob hanc sacrorum privatorum commutationem eadem sollemnitas, quae ex persona patris dicta est arrogatio, ex filii persona nomen accepit detestationis sacrorum: de Savigny 1. 1. Nr. IV. p. 399. sqq. Haub.

Elagabalo factam, quum ille duodecim, hic quatuordecim circiter annorum esset: Herodian. Hist. V. 7. Praecipue autem providendum sibi existimabant, ne adoptio vel adrogatio filio esset exitio, aut ei aliquid adferret detrimenti f). Et inde est, quod tutori fas non esset pupillum adrogare: L. 17. pr. D. eod. nisi quod cognati a tutore propinquo: L. 17. §. 1. D. eod. et privigni a tutore vitrico ex rescripto Antonini Pii possent adrogari: L. 32. §. 1. D. eod. Exemplum Voconii Romani, a vitrico adoptati, est apud Plin. Epist. X. 3. Eumdem tamen vitricum et tutorem fuisse privigni sui, quod suspicatur Cujac. Obs. II. 38. ex isto quidem loco non constat.

§. 9.

Quaestiones patri et filio propositae.

Quum vero ii tantum adrogarentur, qui sui juris erant: oportebat eos ipsos auctores fieri: Gell. l. c. Interrogabatur ergo is, qui adrogabat, velletne eum, quem adoptaturus esset, justum sibi filium esse? et vicissim is, qui adrogabatur, an id fieri pateretur, auctorque esset? L. 2. pr. D. de Adopt. Formulam prodit Cicero pro domo 29. Credo enim, quamquam in illa adoptione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum: AUCTORNE ESSES, UT IN TE P. Fontejus VITAE NECISQUE POTESTATEM HABERET, UT IN FILIO? Neque tamen has interrogationes et responsiones stipulationes fuisse, recte notat Cujac. Obs. IX. 37.

§. 10.

Rogatio ad populum lata.

Caussa cognita, in comitiis curiatis sequebatur sollemnis rogatio: VELITIS JUBEATIS, QUIRITES, UTI L. VALERIUS L. TITIO TAM JURE LEGEQUE FILIUS SIBI SIET, QUAM SI EX EO PATRE MATREQUE FAMILIAS EJUS NATUS ESSET. UTIQUE EI VITAE NECISQUE IN EUM POTESTAS SIET UTI PATRI ENDO FILIO EST, HOC ITA, UT DIXI, ITA VOS, QUIRITES, ROGO: Gell. Noctt. Att. V. 19. Hinc adnuente populo et XXX curiis in suffragia missis ita jubentibus perfecta erat adrogatio: Cic. pro domo ibid. (Cf. Hugo R. G. XI. p. 152. Zimmern R. G. §. 221. p. 813.).

f) Imo et id in disquisitionem veniebat, an et aliquis posset filium in potestate habere. Recentius est privilegium mulieribus datum §. 10. Inst. h. t. Nec ad exemplum trahi potest exemplum Valeriae Aug. Candidianum adoptantis ob sterilitatem: Lactant. de mort. persequut. c. 50. Hein.

S. 11.

Effecta adrogationis.

Adrogati ergo tam jure legeque filii erant ejus, qui adoptaverat, ac si ex eo patre, matreque familias ejus, essent nati. Hinc adrogati aeque, ac adoptivi, fiebant adgnati ratione familiae adoptantis, non tamen cognati ejus uxori: L. 23. pr. D. de Adopt. Quare adoptionem sequebatur hereditas nominis, pecuniae, sacrorum, teste Cicerone pro domo 13. ubi exagitatur Clodius a Fontejo adoptatus, quod in ea adoptione nihil legitime factum sit. Verba haec sunt: Tu neque Fontejus es, qui esse debebas; neque patris heres; neque, amissis sacris paternis, in haec adoptiva venisti. Imo, quemadmodum patricii, adoptati a plebejis, ad plebem transibant: ita plebeji, adoptati a patriciis, horum consequebantur nobilitatem ac privilegia. Quod tametsi neget Jo. Corasius ad L. 35. D. de Adopt. §) tamen demonstratur exemplo Cn. Cornelii Cossi, qui ex Licinia, plebeja familia, adoptatus in patriciam Corneliam, Tribunus militum Consulari potestate fuit, ad quam dignitatem anno demum sequente plebejis via patuit, teste Livio V. 12. Demonstratur idem exemplo Liviae, quam Tacitus Annal. V. 1. NOBILITATIS per Claudiam familiam, et ADOPTIONE Liviorum Juliorumque clarissimae fuisse ait, et Augusti, de quo Ovidius Fast. IV. v. 21. sq.

Hic ad te magna descendit imagine mensis:

Et fit ADOPTIVA NOBILITATE tuus.

Conf. Huber. Digress. Justin. II. 24. Jac. Perizon. Dissert. ad cònstit. divin. Deut. c. 25. v. 5. 6. p. 83. sq. Commentar. nostrum ad L. Pap. Lib. II. c. 1. p. 113.

§. 12.

Cur quidam nec adrogare nec adrogari potuerint?

Et hinc facile reddi poterit ratio, I. cur soli cives Romani adrogare potuerint? Soli enim participes erant comitiorum. II. Cur caelibes adrogare nequiverint? Erat enim adrogatio in solatium orborum, non caelibum, inventa: Cic. pro domo c. 13. L. 15. §. 2. D. de Adopt. III. Cur senibus tantum sexaginta minimum annorum

g) Corasio fraudi fuit L. 6. §. 1. D. de Senator. ubi negatur, Senatoris filium esse desinere, qui a plebejo sit adoptatus. Quamvis enim senatoria dignitas adrogatione et adoptione non amitteretur: ea tamen illa adquirebatur: L. 5. L. 6. pr. D. eod. Et alia est dignitas senatoria, et alia nobilitas, tam gentis, quam imaginum. Hein.

adrogare licuerit: d. L. 15. §. 2. D. de Adopt. Sperari enim antehac poterat proles. IV. Cur nec muti et surdi adrogarent; nec V. feminae? Neque enim illi jure comitiorum gaudebant: et feminae praeterea neminem poterant habere in potestate. Quare parum legibus consentanea erat adoptio Candidiani, de qua Lactant. de Mort. Persequut. c. 50: Idem Candidianum, quem Valeria, ex concubina genitum, ob sterilitatem adoptaverat, necari jussit. Sed quid sibi non permittebant ejus aevi Principes? VI. Cur porro nec pupillus, nec femina, nec peregrinus, nec mutus vel surdus adrogari potuerint? Pupilli enim ipsi auctores fieri non poterant, cum reliquis nulla erat comitiorum communio: Gell. Noctt. Att. V. 19. VII. Cur denique adrogatio Romae tantum fieri potuerit? Ulp. Fragm. VIII. 4. Romae enim, non alibi, curiata comitia haberi poterant: Liv. V. 52.

§. 13.

Quam diu vetus iste adrogandi ritus obtinuerit?

Haec adrogatio, per populum in comitiis facta, satis diu, id est, stante libera republica, obtinuit. Nam ita sua memoria a Cn. Aufidio Oresten, a. M. Pupio Pisonem, a P. Fontejo Clodium adrogatum, scribit Cic. pro domo c. 13. Quin et Augustus Agrippam et Tiberium adoptavit in foro lege curiata: Suet. Aug. c. 65. Et Neronis adoptionem, quamvis Patres censuerint, populus tamen, (lege procul dubio curiata) jussit: Tacit. Ann. XII. 25. Postea Imperatores, legibus quippe soluti, veteres adrogationis ritus saepius neglexerunt. (Vid. Tacit. Hist. I. 14. 17. Spartian. Hadr. 3. 4. 24. in Aelio Vero 3. Jul. Capitolin. Antonin. 4.) Mansit tamen ad Galbam usque vetus sollemnitas inter privatos. Hinc Galba: Si te privatus, lege curiata, apud Pontifices, ut moris est, adoptarem: Tacit. Hist. I. 15.

S. 14.

Adoptio strictius dicta cur et quando inventa?

Haec de adrogatione. Quum vero hic adoptandi modus ad homines tantum sui juris pertineret : inventa est alia actio legis, qua liberi, in sacris paternis constituti, cujuscumque sexus et aetatis, in aliam familiam transirent, isque modus dictus ADOPTIO sensu strictiore. Eum jam in libera republica obtinuisse, constat ex Cicerone de Finib. Bon. et Mal. I. 7. Valer. Max. VII. 7. 2. Dione Cass. XXXIX. 17.

« PreviousContinue »