Page images
PDF
EPUB

Quod tamen beneficium non ad omnes in universum spurios, sed natos tantum e concubinis pertinebat: Huber. Praelectt. ad Inst. h. t. p. 28. (Vid. scriptor. supra ad S. 20. not. g. alleg.)

- S. 23.
Constantinus M. auctor legitimationis I. per subsequens matrimonium.

Et primus quidem Constantinus M. Imp. invenit legitimationem I. PER SUBSEQUENS MATRIMONIUM. Meminit ejus constitutionis Zeno Imp. L. 5. C. de Natur. lib. et Justinianus Nov. LXXXIX. princ. Sed quum ipsa non tulerit aetatem: obscura nobis est legislatoris sententia. Id saltem certum, non voluisse Constantinum M. constitutionem suam ad eos, qui in posterum ex concubinis nascituri essent, porrigi, sed eum ante illam constitutionem natis dumtaxat id beneficium indulsisse, non alio consilio, quam ut parentes, in concubinatu viventes, hoc privilegio pelliceret ad justum ineundum matrimonium, adeoque his cuniculis concubinatum subrueret. Vid. Des. Herald. Rer. Quotid. I. 4. 2. et quae nos disseruimus in Comm. ad L. Jul. et Pap. Lib. II. c. 5. p. 173. sq.

S. 24. Theodosius inventor legitimationis II. per oblationem curiae. Deinde et Theodosius junior addidit legitimationem II. PER OBLATIONEM CURIAE: L. 3. 4. C. de Nat. lib. Quum enim adeo omnes abhorrerent a decurionum munere, ut jam Trajani temporibus multi inviti fierent decuriones: Plin. Epist. X. 114. et saepe Christiani poenae loco curiis addicerentur: Barn. Brisson. Antiq. Select. IV. 18. ac proinde aufugientibus decurionibus curiae paene exhaustae essent: Jac. Gothofr. ad Tit. C. Theod. de Decur. privilegio adliciendi videbantur homines ad id munus eo lubentius suscipiendum. Hinc constitutione cautum, ut, si quis curiae offeret filium vel filiam naturalem, ita ut ille in ordinem decurionum aliquando recipi se pateretur,

Digress. II. 12. Nec ante Constantinum Romae recepta, quamvis viri docti id colligant ex L. ult. D. de Adopt. et L. 57. §. 1. D. de Rit. nupt. Nam ut prior lex, vel ipsa teste rubrica , de adrogatione loquitur: ita posterior erat lege solutio, vel privilegium, quod ad exemplum non trahebatur. Hein. — Ante legem a Constantino imp. latam eo solo, quod justae nuptiae parentum factae essent, liberi antea nati vel concepti patris potestati non subjiciebantur; quod ut fieret aut adrogatione opus erat, aut causae probatione (v. supra not. d), aut rescripto principis; Gaj. I. §. 93. 94. Bethm.-Hollw. I. 1. p. 19. p. 72. sqq. -- Vid. et de Buchholz jur. Abhandl. Nr. XIII. Mühl.

haec decurioni nuberet: eo ipso illi non amplius naturales, sed legitimati haberentur. Interim soli patri hi fiebant liberi, non adgnatis reliquis adgnati: L. 9. C. de Natur. lib. In caussam tanti decurionatus odii acute, ut solet, inquirit Thomas. Diss. adleg. c. 1. §. 8. p. 21. sq. ubi solide ostendit, homines voluptate, ambitione et avaritia in transversum actos, dignitatibus aulicis, militiaeque palatinae et ordinibus sacris, quam muneribus ejusmodi laboriosis , et ob onerà curiarum, sumtusque, in spectacula impendendos, non admodum pinguibus, inhiare maluisse. Sed propior ratio reddi potest, ab ipsa curialium conditione depromta. Non enim putandum est, curiae oblatos confestim factos esse decuriones. Sed curiae adscribebantur, eique serviebant periculo suarum facultatum: L. 4. C. de Nat. lib. L. 50. L. 55. L. 64. C. de Decur. Hinc nec militiae nomen dare, nec ruri extra municipium vivere poterant, curiae quippe, tamquam glebae adscripti: L. 17. C. eod. L. un. C. Si curial. relict. civ. Quae omnia luculenter ostendit V. C. Em. Merill. Obs. VII. 26. p. 109. Quum itaque curiae oblati quodammodo essent adscriptitiae conditionis, nec alterius iis esset spes honoris, quam decurionatus, sane parum lucrosi: non profecto mirandum, tam paucis salivam movisse splendidam illam curialium miseriam, ut et liberi illegitimi privilegio essent adliciendi ad suscipiendum aliquando decurionatum. (Cfr. inprimis de Savigny Gesch. des R. R. im Mittelalter T. I. p. 46. sqq. ed. II.)

S. 25. Zenonis, Anastasi et Justiniani constitutiones de primo modo legitimandi.

Sequentes Imperatores duo ista legitimationis genera aliquamdiu retinuerunt, variisque ea legibus explicarunt. Sic Zeno Imperator sanxit, ut si pater, nulla legitima sobole alia superstite, concubinam uxorem duxerit, liberi utriusque sexus statim post nuptias in patria potestate essent, et sive soli, sive cum fratribus postea natis patri ex testamento, vel ab intestato, succederent. Attamen eam constitutionem ipse quoque, exemplo Constantini, valere tantum voluit ratione liberorum ante hanc legem ex concubinis ingenuis natorum; eos vero, qui postea ex concubinatu prodituri essent, tanti beneficii noluit esse participes: L. 5. C. de Natur. lib. Sed et Anastasius cum omnibus etiam postea nascituris hoc beneficium communicavit: L. 6. C. eod. Id vero restringit Justinus Imp. L. 7. C. eod. posteaque suo more iterum latius porrexit Justinianus: L. 10. et 11. C. eod. Conf. G. 2. Inst. de Hered. quae ab intest. Novell. XII. 4. XVIII. 11. LXXIV. Quamvis vero his fere omnibus locis Justinianus exigat instrumenta dotalia vel nuptialia: ea tamen non ad substantiam hujus legitimationis pertinere, sed pro eorum temporum conditione tantum signum fuisse legitimi connubii, jam alio loco ostendimus, et pridem demonstravit Cujac. Observ. XIII. c. 4. (Cf. Zimmern R. G. 9. 219. p. 803. not. 12).

S. 26.

Leonis, Anthemi et Justiniani Constitutiones de modo secundo. Eodem modo et alterum legitimandi modum per oblationem curiae variis constitutionibus illustrarunt Imperatores, e. g. Leo et Anthemius: L. 4. C. de Natur. lib. et Justinianus: L. 9. C. eod. Nov. LXXXIX. c. 11. sqq. k).

S. 27. Legitimatio III. per adrogationem inventa ab Anastasio. Adcessit tertius modus legitimandi III. PER ADROGATIONEM, ab Anastasio inventus: L. 6. C. de Nat. lib. 1). Quum enim naturales liberi non essent in patria potestate, sed sui juris: poterant profecto a parente naturali adrogari: L. ult. D. de Adopt. Facta vero ea adrogatione legitimi censebantur. Sed eum modum non sine ratione sustulit Justinus: L. 7. C. de Nat. lib. adprobante id Justiniano: Nov. LXXXIX. 7. Nov. LXXIV. 3.

S. 28.
Legitimatio IV. per rescriptum Principis et V. per testamentum inventa

a Justiniano. Denique Justinianus adjecit IV. legitimationem PER RESCRIPTUM PRINCIPIS: Nov. LXXXIX. 9. LXXIV. 2. ac postremo legitimationem

k) De legitimatione tam per subsequens matrimonium, quam per oblationem curiae: Gebaueri Exerc. IV. ad Ord. Instit. p. 263 — 303. et de hac sola : Jo. Wunderlich Lib. sing. Jen. 1759. 4. Haub.

1) Non ille ab Anastasio inventus, sed Anastasius jus vetus Pandectarum confirmavit : naturales olim nonnisi adrogatione patriae potestati subjiciebantur , Justinianus et in Nov. LXXIV. c. 3. et Nov. LXXXVIIII. c. 11. §. 2. adrogationem naturalium a prioribus Imperatoribus adprobatam esse ait. Cann. Caeterum quum fine ac consilio plurimum inter se differrent liberorum naturalium adrogatio et legitimatio , perperam hic confunditur utraque ratio quaerendi patriam potestatem. Vid. (Hübner) Bericht. und Zusätze zu Höpfners Comment. p. 77. sqq. et Zimmern R. G. §. 219. p. 803. Mühl.

V. PER TESTAMENTUM: Nov. LXXIV. 2. 1. LXXXIX. 10. Qua ipsa tamen totum inventum legitimationis eum destruxisse, observat Thomasius de usu pract. doctr. de legitim. c. 1. §. 12. p. 44.m).

LIB. I. TIT. XI.

DE ADOPTIONIBUS. Tertius modus constituendi patriam potestatem erat ADOPTIO, quae, quum fuerit actio legis, certis formulis, ac sollemnitatibus peragenda: genuina ejus ratio ex antiquitatibus pernoscenda erit.

S. 1. Adoptionis Romae tam frequentis caussa prima. Cur inventa a Romanis sit ADOPTIO, et cur ea Romae frequentius, quam usquam terrarum, sit usurpata, paullo altius est repetendum, quum alias universa hujus instituti ratio satis intelligi nequeat. Observavimus jam supra (Lib. I. Tit. X. §. 4.), Romanas familias habuisse sua sacra privata, suos focos, et aras domesticas, suas porro ferias, de quibus conferri merentur Macrob. Saturn. I. 16. Jac. Guther. de Jure Pontif. II.5. Vinc. Gravina ad XII Tabb. num. LXXVI. p. 416. sq. De iis sacris quum esset lege decemvirali constitutum: SACRA PRIVATA PERPETUO MANENTO a): id vel maxime curae fuit Romanis, ne sacra illa interirent b). Quare Clodium etiam hoc nomine graviter reprehendit Cicero pro domo 12. quod effecerit, ut sacra Clodiae gentis interirent. Hinc, si qui ex justis uxoribus liberos haud sustulissent, ii adoptabant extraneos, qui tunc in sacra et gentem transire dicebantur: Brisson. de Verb. signif. p. 1814. [p. 1216. edit. nostr.] Conf. Vopisc. Valerian. c. 14.

m) At proprie haec non erat legitimatio per testamentum, sed per rescriptum, testatoris jussu a liberis impetranda. Püttmann miscellaneor, c. 7. p. 31. Marezoll Zeitschr. f. Civilr. u. Process. I. p. 78. sqq. Zimmern R. G.1. I. p. 805. Mühl.

a) De sacris privatis vid. imprimis Cic, de legib. II. c. 19 – 21. et Festus de S. V. v. sive sacris (Savigny in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. Nr. XV. I. p. 362. 899.) Festus v. publica sacra (Savigny 1. I. XV. II. p. 380. sqq. Vid. tamen et Walter R. G. I. p. 178. not. 13). Mühl.

b) Aliquando tamen id agebant, ut sacra privata interimerentur, eamque in rem JCti invenerant senes sacra coëmentes. Excogitaverant enim eam rationem, ut heres senibus venderet ea bona, quae qui haberent, sacris adstringerentur, venditione imaginaria per aes et libram, addita stipulatione, vel fiducia, ut senes illi bona venditori vel heredi non ut hereditatem; sed ut res singulares , sacris liberas, redderent. Rem ex loco obscuro Cic. pro Mur. c. 12. explicavit et in lucem protraxit V. C. Jo. Fr. Gronov. de pecun, vet. IV. 7. quem deinde sequutus Jo. Ge. Graevius Not. ad Cic. 1. c. Uterque monuit, perperam cum his senibus ad interimenda sacra adhibitis confundi senes coëmtionales apud Plaut.

S. 2.

Caussa secunda. Deinde altera adcessit ratio: poenae nimirum orbitati, praemiaque nolunaidią proposita, qualia et ante legem Papiam Poppaeam in libera republica fuisse, patet ex Dione Cass. LVI. 10. Ne ergo parentes än aides, seu orbi, vel praemiis istis exciderent, vel poenas darent: alios adoptabant, idque jam sua aetate reprehendit P. Scipio, censor, in oratione apud Gell. Noctt. Att. V. 19. Quin adeo fraudulenter postea hac in re egerunt Romani, ut, quum per legem Papiam trium liberorum parentes reliquis in honorum petitione praeferrentur, ii, quibus iste liberorum numerus deerat, per adoptionem sibi tot quaererent liberos, eosdemque deinde, ne oneri essent, ubi honoribus potiti erant, statim emanciparent. Unde, condito denique SCto cautum est, ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici juvaret: Tacit. Annal. XV. 19. Ulpian. L. 2. §. 2. D. de Vac. et excusat. munerum. Add. Comment, nostr. ad L. Jul. et Pap. Lib. II. c. 7. p. 201. sq.

$. 3.

Caussa tertia. Adcedebat tertia ratio aeque fraudulenta. Si quis enim patricii ordinis tribuniciam potestatem ambiret: ut voti fieret compos, plebejo cuidam se adoptandum dabat. Exemplum hujusmodi fraudulentae adoptionis praebuit P. Clodius, cujus de absurda adoptione videri possunt Suet. Tiber. 2. Dio Cass. XXXVIII. 12. Cic. Orat. pro

Bacchid. IV. 9. et Cicer. ad Div. Epist. VII. 29. quum hi fuerint mancipia rejicula ei veterana, quae quod non adeo facile emtorem invenirent, vel plura simul vendebantur, vel tamquam mantissa, adjiciebantur melioribus. lidem monuerunt, nihil hos senes coëmtionales facere ad coëmtionem nuptialem. Ad quam quum nos eam retulerimus in prioribus editionibus, bic errorem nostrum fateri ac emendare non dabitamus. Hein. De artibus evitandorum sacrorum causa adhibitis vid. Cic. l. 1. l. I. et de Savigny l. I. p. 378. sqq. Caeterum coëmtiones, sacrorum interimendorum causa fieri solitae, mulierum tantum in usum repertae sunt; Savigny l. I. p. 387. sqq. Schweppe R. Gesch. §. 522. in f. ed. III. Miihl.

« PreviousContinue »