Page images
PDF
EPUB

S. 15.

Edictum provinciale.

Eodem exemplo etiam Edictum provinciale nescio e) quis concinnavit, quod tamen ab edicto perpetuo praetoris parum discrepasse, imo cum illo unum idemque fuisse videtur. f) Gaji sane fragmenta ex commentariis ad edictum provinciale tantum non ubique fragmentis aliorum ex libris ad edictum praetoris respondent: adeo ut Gothofredus in ordinando edicto perpetuo etiam Gaji fragmentis uti non dubitarit. Imo Gajus promiscue scripsit: AIT PROCONSUL, et: AIT PRAETOR L. 4. D. Quod quisque jur. L. 1. §. 2. D. Quod cujusc. univ. nom. Ceterum hanc utriusque edicti similitudinem nemo mirabitur, qui noverit, jam olim proconsules urbana edicta in jure dicundo plerumque esse sequutos: Cicero in Verr. I. 46. et ad Attic. Epist. VI. 1. Ezech. Spanhem. Orb. Rom. Exerc. II. 12. p. 97.

§. 16.

Restitutio edicti perpetui.

Periit utrumque edictum magno jurisprudentiae incommodo. Fragmenta tamen, hinc inde in Digestis reliqua, tamquam fractas e naufragio tabulas, collegerunt Eguinarius Baro in libris Manualium, o) Guil. Ranchinus, cujus labor ad edictum prodiit Paris. 1597. 8. recusus in Jo. Herm. Schminckii Syntagm. critico (Marp. 1717. 4.) et, qui in digerendo ordinandoque potius, quam concinnando edicto, omnium superavit industriam, Jac. Gothofredus, cujus Series librorum edicti perpetui inter quatuor fontes juris civilis exstat. (Post eorum aliorumque conatus Auctor rem aggressus est, at, mortalitate interceptus,

e) Eidem ergo Hadriano non male hoc edictum provinciale tribuit Henr. Dodwell. ad Spartian. Hadr. II. p. 305. Hein.

f) Auctorem, dum haec scriberet, dubium etiam haesisse, palam est. Postea tamen, ipse confessus sententiam se mutasse, in unum esse confusa urbica et provincialia edicta invictis argumentis docuit (opusc. post. p. 239 sq. not. h.), quidquid alii contra dicant. Julianum ex Aedilitio quoque edicto capita quaedam velut appendicis loco subjunxisse simillimum est veri. Vid. Mühlenbr. doctr. Pand. §. 6. not. 17. ed. 4. Mühl.

g) Parum honorifice de hac Eguinarii collectione sentit Jac. Gothofr. in Biblioth. Jur. I. p. 46. ubi observat, auctorem saepe data opera fingere edicta, quae numquam fuerint, multaque eo referre, quae ex jureconsultorum placitis, moribus antiquis, novisque principum institutis descendant. Hein. Omnino cf. Hauboldi diatr. über die Versuche das prätor. Edict herzustellen, in Hugonis civ. Mag. T. II. nr. 14. et de Weyhe 1. 1. p. 98. Mühl.

non absolvit. Exstant, quae reliquit, in opusc. postum. a filio editis (Hal. 1744.) et in opp. T. VII. Vid. et C. G. L. de Weyhe libri tres edicti rel. Cell. Luneb. 1821. Mühl.)

§. 17.

Codices, in quibus collectae constitutiones principum.

Ex quo Imperatores non amplius senatus consultis, sed epistolis (aliisque constitutionum formis), nova jura condere coeperant: intra ducentos annos in tantum cumulum haec excrevere Principum rescripta, ut etiam de iis in codices 1) colligendis cogitarint Gregorianus et Hermogenianus, seu, ut aliis vocantur, Gregorius et Hermogenes, quorum codices, privata auctoritate concinnati, etiam a Justiuiano celebrantur: Const. Summa reip. §. 1. de Justin. Cod. confirm. i) §. 18. Codex Gregorianus.

Ad GREGORIANUM codicem quod attinet, eum recentiorem Hermogeniano credit Guido Panciroll. de claris legum Interprett. I. 65. 66. qui et auctorem esse suspicatur Gregorium, sub Valente et Gratiano praefectum annonae, Africaeque proconsulem, cujus mentio fit L. 15. C. Theod. de Pistorib. At Gregorio alii hunc codicem tribuit Gothofredus Proleg. Cod. Theod. 1. p. 183. qui sub Constantino M. fuerit Praefectus praetorio, cujusque mentio fiat L. 3. C. Theod. de Annon. et L. 2. C. Theod. de Contrah. emt. ut et in L. 1. C. de Natural. lib. Neutrum adeo certum atque expeditum videtur. Augustinus sane ad Pollent. II. 8. auctorem non Gregorium vocat, sed Gregorianum: eodemque modo eumdem laudat Auctor Collationis legum Mosaicarum et Romanarum I. 8. 9 et 10. VI. 4. 5. nisi utrobique subintelligi oporteat Codicem. Continuisse vero hic codex videtur constitutiones ab Hadriano usque ad Diocletianum et Maximianum. *)

h) Codices quum semper vocentur hujusmodi constitutionum principalium collectiones: observandum, codices olim a voluminibus distinctos, atque ita adpellatos libros, quadrata vel quadrangula forma (nam et triangularis formae mentio fit apud Dionys. Perieget. p. 36.), quamvis alias vulgari usu omnes libri vocantur codices: L 52. pr. D. de Legat. III. Salmas. de mod. usur. X. p. 413. Schulting. ad Paul. p. 377. Hein.

i) Ante hos tamen Paulus Jurisconsultus Libros VI edidit constitutionum imperialium (seu potius imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum), L. 113. D. de Condit. et demonstr. et Papirius Justus Libros XX constitutionum: L. 60. D. de Pactis. Hein.

k) In fragmentis sane codicis Gregoriani, quae etiamnum exstant, legimus

§. 19.

Codex Hermogenianus.

Nec certior auctor est Codicis HERMOGENIANI. Eugenio Hermogeniano, qui, teste Baronio, sub Diocletiano Praefectus praetorio fuit, atque ad senatum retulit de persequutione Christianorum, hane compilationem tribuit Pancirollus de clar. leg. Interprett. I. 65. Alii Hermogenianum jureconsultum auctorem fuisse conjiciunt, quem sub Constantino M. ejusque liberis floruisse, erudite demonstrat Aeg. Menag. Amoenitatt. jur. civ. c. 11. Conf. Jac. Gothofred. Prolegom. Cod. Theod. 1. p. 183. sq. Reines. Epist. ad Rupert. LXIX. p. 640. Constitutiones vero principum, quorum Gregorianus rationem habuerat, in Hermogeniano etiam Codice fuisse, recte existimat Jac. Gothofredus, sed ita, ut in nonnullis inter se dissenserint. Quamquam vero de dissensu eorum res certa est, neque dubitare nos ea de re patitur Auctor Collationis legum Mosaicarum et Rom. VI. 5. qui unam eamdemque Diocletiani et Maximiani constitutionem in utroque codice, at aliis tamen diebus et consulibus lectam, testatur: 1) nihil tamen est, quo certo demonstres, Hermogenianum etiam ab Hadriani temporibus inchoatum fuisse. In fragmentis sane illius non nisi Diocletiani et Maximiani constitutiones occurrunt, m) si a tribus primis discesseris, quae Aurelio ") nescio cui tribuuntur. Sed, quum hanc inscriptionem sinceram haud esse vel primo adspectu pateat, nec ratio

constitutiones Antonini, Caracallae et Severi, Alexandri, Gordiani, Philipporum, Valeriani et Gallieni, Cari et Numeriani, imo et Diocletiani et Maximiani. Ex quo patet, errasse virum summum, Jac. Cujacium, dum in princ. Paratitl. Codicis Gregorianum codicem in Valeriani et Gallieni constitutionibus desiisse, scripsit. Hein. Reliquiarum, quae exstant, a Sichardo, Cujacio, Schultingio (in jurisprud. vet. antejustian. p. 683. sqq.) et Hauboldo (in jure civil. antejust. Berol. T. I. p. 265. sq.), maxime e Breviario Alariciano, editarum, novissima omniumque absolutissima est edit. in corp. jur. rom. antejust. Bonnensi. Fasc. II. p. 1. sqq. C. Gust. Haenelii, qui de superioribus editionib. accurate disputat in praef. operi praem. Mühl.

I) Vid. Haenelii interpr. ad constat. I. Greg. Cod. de nupt. p. 30. Mühl. m) At plura ex utroque Codice fragmenta supersunt in Codice nostro repetitae praelectionis, omnes nempe constitutiones ab Hadriano ad Constantinum M. princ. Constant. Haec, quae necessario, de Novo Cod. fac. Hein.

n) Nemo veterum Imperatorum solo Aurelii nomine dictus est. Unde adparet, inscriptionem harum constitutionum minus esse sinceram. Sed certum est, has quoque constitutiones aut Diocletiani aut Maximiani esse. Nam prior C. AURELIUS VALERIUS DIOCLETIANUS Vocatur in marmoribus apud Gruterum Inscriptt. p. CCLXXIX. et MLXXIX. Posterior vero M. AURELIUS VALERIUS MAXIMIANUS non

ulla adpareat, cur post Gregorianum actum agere voluerit Hermogenianus: non praeter rem suspicari mihi videor, Codicem Hermogenianum non nisi supplementum aliquod Gregoriani fuisse, adeoque praeter ea, quae Gregorius omiserat, superiorum principum rescripta, Diocletiani solum et Maximiani, ut et ejus successorum constitutiones complexum esse, usque ad quarti seculi Christiani initium. °) §. 20.

Cur hi Imperatorum gentilium constitutiones collegerint?

Uterque collector profano deorum cultui addictus fuisse videtur Gothofredo. De Hermogeniano sane jureconsulto contra Jo. Bertrandum P) id demonstrarunt Aegid. Menag. Amoenitatt. Jur. civ. c. 11. et Guil. Grot. Vit. Jurecons. vet. II. 12. p. 178. Nec a veritate abludere videtur sententia Gothofredi, hos auctores ideo tantam operam in colligendis vetustiorum Principum epistolis posuisse existimantis, ut veteris jurisprudentiae ante constantinianae, quae tum Constantini M. et successorum constitutionibus quotidie evertebatur, faciem posteritati contemplandam sisterent.

S. 21.

Codex Theodosianus.

Quum vero hi Codices et privatim collecti essent, et gentilium tantum Imperatorum rescripta complecterentur: 9) Christianorum

solum in nummis, sed et inscriptionibus apud Gruter. p. CLIX. et CCLXXIX. Adcedit, quod haec constitutionum fragmenta in subscriptione habent Sirmium, ex qua Pannoniae urbe quam plurimas horum Imperatorum constitutiones emanasse patet ex L. 19. L. 24. L. 39. C. de Transact. aliisque plurimis. Vid. Schulting. Jurispr. Antejust. p. 709. Hein. et Haenel. in Cod. Herm. p. 64. not. b. Mühl.

o) In Codice Justinianeo constitutiones quaedam occurrunt, post Diocletianum scriptae, et anteriores tamen epocha Codicis Theodosiani, qualis est L. ult. C. de Tutor. et Curat. qui satis non ded. edita anno cccvi. et L. 1. C. de Ferüs priore illa paullulum antiquior. Hae, quum ex Codice Theodosiano desumtae non sint, procul dubio ex alterutro horum codicum in corpus Justinianeum migrarunt: adeoque probabile est, Hermogenianum saltem Codicem pertinuisse ad annum CCCVI. Schulting. ibid. Hein. Hermog. Cod. novissima editio exstat Haenelii in corp. jur. rom. antejust. Bonn. Fasc. II. p. 61. sq. Mühl.

p) Is enim Christianum fuisse illum, colligit ex L. 60. D. de Donat. inter vir. et uxor. ubi divortia ob sacerdotia fieri dicuntur. Sed id apud ethnicos quoque fieri consuevisse constat. Vid. Observv. nostr. ad Brisson. de Verbor. signif. p. 1216. Hein. De utroque, et Greg. et Hermogeniano, codice ejusque auctoribus sedulo multa in unum congessit Zimmern R. G. §. 46. Mühl.

q) Cui adversari videntur, quae in consult. vet. Ict. cap. IX. leguntur rescripta septem Valentis et Valentiniani II., quippe quae ex corpore Hermogeniani

quoque imperatorum a Constantino M. usque ad suam aetatem constitutiones in vastum satis opus collegit THEODOSIUS JUNIOR Imp. circa ann. ccccXXXVIII. 1) Unde etiam hunc Codicem inscriptum fuisse ajunt Novas leges legitimorum Principum. Quod tamen non adeo certum, quum et Juliani rov naдaßárov constitutiones in hoc codice utramque faciant paginam, et legitimi principes potius tyrannis opponendi videantur: Jac. Gothofr. Prolegom. ad Cod. Theod. c. 1. et 2. [Histor. nostr. jur. I. §. 378.] Exstat etiamnum hic Codex, qui post Sichardi, Tilii, Cujacii, Puteani, Pithoei et Sirmondi curas luculento commentario Jac. Gothofredi illustratus prodiit Lugd. 1665. f. Tom. VI. [et Lipsiae cura V. C. Ritteri.] [* T. I— VI. 1736 — 1745. *] (Novam hujus Codicis editionem exhibet jus civile antejust. Berol. T. I. et II. p. 275-1215. Recentissimam paravit Gust. Haenelius, cujus jam felicissima initia prodierunt in corp. jur. rom. antejust. Bonnensi Fasc. II. Mühl.)

§. 22.

Naevi hujus Codicis.

Nec tamen hic Theodosianus etiam Codex sine naevis est, quos adcurate recenset Gothofred. Proleg. II. p. 187. Imo nec integer satis ad nos pervenit. Nam CCCXX circiter constitutiones occurrunt in Codice Justinianeo, quas in Theodosiano frustra quaesiveris, quarumque indicem confecit Anton. Marvillius, editioni Gothofred. subjectum, sub titulo Supplementi Codicis Theodosiani, post Glossarium nomicum. (Insigne autem incrementum operi attulerunt fragmenta Codicis complura nuper admodum reperta, quae in bibliothecarum latebris antehac delituerant. Subinde sunt edita ab Amadeo Peyronio (ex palimpsesto bibl. reg. Taurin. 1823 s. 1824.), Walt. Frid. Clossio (ex membran. bibl. Ambros. Med. 1824) Ed. Puggaeo (ex utriusque bibl. suppellectile depromta 1825.), atque una cum iis

esse desumta testatur consultat. auctor cap. IX. Sed vid. quae dubitationis hujus tollendae causa notavit Haenelius in praef. Cod. Hermog. Mühl.

r) Certe anno p. Chr. nat. ccccxxxvIII promulgatus est Codex. Vid. const. Theodos. II. de Theodosiani Codicis auctoritate, ipsi Codici praemiss. Mühl. De Theodosiano Codice haec Isidorus Orig. V. 1. Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani Codicem factum Constitutionum a Constantini temporibus, sub proprio cujusque Imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum vocavit. Legendum omnino: Codicem factum Constitutionum a Constantini temporibus cujusque imperatoris sub proprio titulo disposuit. Cann.

« PreviousContinue »