Page images
PDF
EPUB

SALINA NERONIS, DOMITIA DOMITIANI: Rupert. Epist. 41. ad Reines. Lap. 156. 235. 237. Gruter. Inscr. p. DXXCIV. 11. p. DCXVIII. 9. p. DCCCLXXIX. 7. h). Plura exempla dabit V. C. Jac. Perizon. Dissert. de divina constit. Deut. c. 25. v. 5. 6. Praeterea VI. re ipsa potestatem summam in uxores, non secus ac in filias, exercebant mariti. Quidquid adquirebat uxor, marito adquirebat. Omnia enim, quae ejus erant, viri fiebant dotis nomine: Cic. Topic. 4. Jus quoque vitae et necis competiisse maritis in uxores adulteras, vinosas, aliisque se sceleribus polluentes, notum est ex Dionys. Halic. II. 25. Gell. II. 23. ex quibus patet, maritos domi suae tamquam judices de uxorum criminibus cognovisse. Exempla vide apud Plin. Hist. Nat. XIV. 13. Mansit etiam sub Imperatoribus pristini moris vestigium, teste Suetonio Tib. c. 35. Tacit. Ann. II. 1. XIII. 32. Denique VII. ex insigni loco Gaji apud Pariatorem LL. Mos. et Rom. Tit. XVI. (C. 2. §. 3. ex edit. Blumii, et inst. comment. III. 14.) patet, sororis loco liberis fuisse matrem aut novercam, quae per in manum conventionem apud patrem eorum JUS FILIAE consequuta sit. Quare negandum haud videtur, uxores, quae confarreatione in manum venerant, in potestate maritorum fuisse: Ger. Noodt. Probab. II. 9. p. 64 i).

h) Quin Reines. Inscr, Cl. I. Inser. XVIII. et Cl. VI. Inser. II. collegit exempla uxorum, tum quae maritorum nomina adsumserunt, tum quae paterna retinuerunt, quarum illae in manum convenerant, hae non convenerant. Hein.

i) Frustra quis quaerat: fueritne in potestate mancipiove viri materfamilias? nisi eam, quae proprie hisce inest vocabulis, vim, a generaliore illa probe distinguat significatione, quae promiscue ac communiter iisdem tribui solet. (Vid. Taciti Annal. IV. 16. Gaji Inst. I. 117. Dirksen manuale latinit. font. jur. civ. Rom. v. manus §. 3. A. B.) Proprie igitur in manu, non in potestate erat mariti mulier, neque in ipso tantum vocabulo minus inerat asperitatis, verum etiam nullo umquam tempore fieri potuisse, ut tali severitate mariti uterentur in mulieres, qualem patres filiis filiabusve familias quondam adhibere consuerint, vix est, quod dubitemus. (V. Gaj. Inst. IV. 80. Hasse Güterr. der Ehegatten I. §. 26. Zimmern R. G. p. 830.). Et quantopere manus differat a potestate, ex eo quoque intelligi potest, quod manus semper tribuatur marito, non ei, cujus in potestate ille est (Gaj. III. 3), quum patri, qui ipse subjiciatur potestati, non competere in liberos potestatem, in vulgus notum sit. Caeteroquin mulier in manum conveniendo capitis deminutionem patiebatur (Gaj. I. 162) atque in familiam transibat viri, cui filiae erat loco, socero autem, cujus in potestate maritus esset, neptis loco (Gaj. I. 111. II. 159. III. 3. Coll. Legg. Mos. et Rom. XVI. 2.). At mutatio vel maxime insignis Tiberio regnante accidit. Nam quum in desuetudinem fere abiisset confarreandi mos, neque copia adesset patrimorum et matrimorum (v. §. 5.),

§. 7.

IV. Bona uxoris ad maritum delata.

Quartum effectum erat, IV. quod maritus bona omnia uxoris nomine dotis acciperet: Cic. Topic. 4. et id quidem procul dubio, quia illa erat in mariti potestate, sicut paullo ante diximus. Unde Terent. Andr. Act. I. scen. 5. v. 60. sqq.

Te isti virum do, amicum, tutorem, patrem.

BONA nostra haec tibi COMMITTO, et tuae mando fidei.
Hanc mihi in manum dat:

[ocr errors]

Ex quo facile patet, quaenam sit dotis dominii origo, de qua infra Lib. II. Tit. VIII. dicendum erit pluribus. (Vid. et Lib. II. Tit. IX. §. 4.).

§. 8.

V. Conjugium ejusmodi sola diffareatione solubile.

Quintum effectum erat V. quod connubium ejusmodi dissolvi non posset, nisi DIFFARREATIONE, quae, quum teste Festo, sub v. diffarreatio, esset genus sacrificii, procul dubio nonnisi auctoritate Pontificum fiebat, et hinc erat rarissima et difficillima, in qua, Plutarcho teste, [* Quaestt. Roman. Opp. Plutarchi Vol. VII. Opp. morall. et philosophicor. P. II. p. 118. sq. ex edit. Jo. Jac. Reiskii.] multa tristia ac abominanda fieri solebant. Quare primis reipublicae temporibus exstitisse negant divortii exemplum usque ad annum U. C. DXX. Dionys. II. 25. Plut. in Romulo 22. et in Numa 17. Va

[ocr errors]

unde eligerentur flamines majores, lege quadam cautum effectumque, ut mulier confarreata sacrorum causa in potestate viri, caetera promiscuo feminarum jure ageret" (Tac.annal. IV. 16.), i. e. ut per confarreationem sacrorum quidem communio efficeretur inter virum et uxorem, caeteroquin e patris jure familiaque haud exiret mulier (cf. Gaji Inst. I. §. 136). Nec igitur est quod miremur, qua ratione juris nostri auctores, de causis in manum conventionis disserentes, non fere nisi coëmptionis mentionem facere soliti sint, (Hasse l. 1. §. 23. et Zimmern R. G.§. 227. p. 836. sq.) Jam vero facile erit judicare, propius quidem abesse a veritate, quae hoc in loco protulit Auctor, neque tamen omnibus in partibus eidem esse assentiendum. Nam nec satis accurate vocabulorum potestatis et mancipii distinxit usum vulgarem et proprium, nec solidis suam confirmavit sententiam rationibus: potestatem summam in uxores, non secus ac in filias, exercuisse olim maritos. Praeterea ex his, quae modo a nobis dicta sunt, apparet, sacrorum communionem non semper fuisse cum potestate conjunctam. Quod autem legimus apud Gellium (N. A. IV. 3. et XVIII. 6.): in manu mancipioque mariti esse mulierem, id universim ad mancipandi jus, non ad mulierum serio venumdandarum potestatem referendum esse videtur. Mühl.

ler. Max. II. 1. 4. Gell. Noctt. Attic. IV. 3. (Plura de divortiorum jure dabuntur infra Adp. I. §. 44. sqq.).

§. 9.

Confarreationis ritus cur obsoleverit?

Enimvero hic ritus confarreationis ob incuriam virorum et feminarum, difficultatesque caerimoniarum, studium item conservandae patriae potestatis, impensarum magnitudinem, et maxime denique ob gratissimam divortiorum licentiam ita sensim obsolevit, ut Tiberii tempore non amplius reperiri possent tres flaminei candidati, confarreatis prognati parentibus: Tacit: Annal. IV. 16. (Vid. §. 6. not. i).

§. 10.

Coëmtio an a confarreatione diversa?

Diutius paullo viguit secundus nuptiarum ritus, videlicet COEMTIO ). Et sane videtur coëmtio et in confarreatione fuisse adhibita, tamquam ritus adcessorius 1). At postremis temporibus Romani, neglecto primario confarreationis ritu, solum adcessorium, id est, coëmtionem, retinuerunt, et inde factum, ut multis secundus hic modus ab illo primo non videatur discrepare. Cicero certe pro Flacco 34. modos recensens, quibus in manum conveniatur, confarreationis plane non meminit, sed coëmtionis et usus, eam haud omissurus, si re ipsa eo tempore inter confarreationem et coëmtionem quaedam fuisset differentia TM).

k) Imo sollemnis hic ritus fuit gentibus tantum non omnibus. De Ebraeis vid. Gen. c. 31. v. 14. e. 34. v. 12. I. Samuel. c. 18. v. 25. De Graecis Euripid. in Medea v. 232. Aristot. Polit. II. 6. De Germanis Tacit. de Mor. Germ. 18. Conferri meretur Gundlingii Diss. de emtione uxorum, dote et morgengaba c. 1. §. 12—16. Hein. 1) Coëmtio an umquam fuerit accessorius ritus in confarreationibus adhibendus? merito dubitatur, Verisimiliora haec sunt: a principio non nisi confarreatione in manum convenere mulieres, adeoque hic nuptiarum effectus ad Patriciorum jus totus pertinuit, Communicato autem cum plebe connubio, non modo Patricii facile adsuefiebant liberis matrimoniis, verum etiam id sensim obtinuerunt Plebeji, ut justas ex vetere Quiritium jure nuptias contrahere possent. Unum illud obstabat, quod rituum sacrorum, quibus Etruscorum more confarreationes fiebant, plebi deesset communio. Succurrit igitur mancipationis, sive venditionis illius imaginariae forma, usu multiplici apud Romanos frequentata, eique propter mutuum inter virum et uxorem amoris atque conjugii vinculum coëmtionis nomen inditum est. Mühl.

m) Numquam in unum coaluisse confarreationis et coëmtionis ritum, id jam satis certo scimus. (Vid. quae quum ad §. 8. tum ad hunc ipsum locum modo adnotavimus). Probabiliora de causis, quare de confarreatione loqui omiserit Cicero,

§. 11.

Ritus iste coëmendi.

Fiebat COEMTIo non solum a sponso, sed et a sponsa. De illo marmor vetustum luculenter testatur, quod ita se habet: PUBL.

CLAUD. QUAEST. AER. ANTONINAM VOLUMNIAM VIRGINEM VOLENT. AUSPIC. A PARENTIBUS SUIS COEMIT. ET. FAC. IIII. IN DOM. DUXIT. De hac Nonius de propriet. serm. XII. 50. ita refert: Veteri lege Romana asses tres ad maritum veniens solebat adferre, atque unum, quem in manu tenebat, tamquam emendi caussa, marito dare; alterum, quem in pede habebat, in foco Larium familiarium ponere; tertium, in sacciperio quem condiderat, compito vicinali solere resonare 1). Primo ergo asse fiebat coëmtio viri more Quiritium, id est, per aes et libram, adhibitis quibusdam verbis sollemnibus: Serv. ad Virg. Aeneid. IV. v. 211. Petr. Fab. ad L. 16. de Reg. Jur. p. 97. sq. Secundo uxor sibi veluti coëmebat Lares et Deos penates, ut sacrorum fieret particeps. Tertio sibi veluti aditum patefaciebat in mariti domum o). Ceterum quaenam fuerint illa verba coëmtionis sollemnia, non constat. Necessaria ea fuisse, docet Cicero de Orat. I. 56. sed qualia fuerint, non commemorat: Boethius ad Cic. Top. 3. ait, quaesivisse virum, an mulier sibi materfamilias esse vellet? hanc respondisse, se velle P). Eodem modo et interrogasse matremfamilias, et respondisse

dederunt Wächterus l. l. p. 19-57. et Hassius l. 1. §. 23. not. 109., licet inter se ipsi dissentiant. Mühl.

n) Quid sit in compito vicinali resonare, paullo obscurius videtur. Sed salva res est. In compitis etiam erant aediculae Laribuss acrae. Ovid. Fast. II. v. 615. sq. Fitque gravis geminosque parit, qui compita servant,

Et vigilant nostra semper in urbe, Lares.

Suet. Aug. c. 21. Loco resonare lege resignare, et sensus erit planissimus sponsam tertium assem, quem in sacciperio condiderat, ante Lares compitales resignare, et ibi deponere suevisse. Hein. Malim rezonare, h. e., e loculis depromere. Compito vicinali rezonabat, solvendo zonam, ut ex loculis nummos promat in compito, id est: confinio, ostentandos, aut: quod malim, compito, id est, arae, aedive, quae in compitis erant, sacrandos. Cann.

o) Simpliciorem et, ni omnia nos fallunt, veriorem coëmtionis descriptionem memoriae prodidit Gajus I. §. 113. Nam nihil erat coëmtionis ritus, nisi mancipatio, i. e. imaginaria venditio, adhibitis quinque testibus et_libripende omniumque, quorum intererat, praesentia celebranda, eaque ad nuptiarum jus accommodata. Quodsi in patris erat potestate mulier, a parente mancipabatur, soluta patria potestate ipsa se mancipabat tutore auctore. Cf. Cic. pro Flacco c. 34. Coll. Leg. Mos. et Rom. Tit. IV. c. 2. §. 3. Hasse 1. 1. §. 20. p. 63. Mühl.

p) Haec verba, similiaque, qualia quidem a Servio ad Virg. l. 1. prodita sunt,

virum. Quae si recte se habent, coëmtio illa procul dubio interveniente stipulatione facta est. Sed haec forte Boethius sine auctore. Cicero pro Muraena 12. ait, mulieres in sollemnibus istis verbis Gajas esse vocatas. Et hinc procul dubio ad illam formulam respicit: UBI TU GAJUS, IBI EGO GAJA, cujus meminit Plutarchus Quaestt. Roman. 30. [* Vol. VII. p. 99. ex edit. Opp. Plutarchi, quam curavit Reiske.]

S. 12.
Effecta coëmtionis.

Effecta coëmtionis [nisi quod ex his nuptiis non nascerentur patrimi et matrimi,] erant eadem, quae confarreationis. Nam et hoc modo in manum conveniebant uxores, et MATRES FAMILIAS vocabantur: Huber. Digress. Part. II. 1. 17. p. 528. Thomas. Diss. de usu pract. doctr. Inst. de nupt. c. 1. §. 7. p. 26. 28. Unde simul ratio reddi poterit, cur concubina apud Gruterum Inser. p. DCCC. n. 21. vocetur UXOR GRATUITA, utpote quae coëmta non esset, nec aqua aut igne accepta 9). (Haec de coëmtione, quae matrimonii, i. e. nubendi causa fiebat. Poterat autem et fiduciae causa cum extraneo s. coëmtionatore fieri coëmtio. Et triplex potissimum fiduciariae hujusce coëmtionis causa fuisse videtur: sacrorum interimendorum, testamenti condendi, tutelae legitimae evitandae 1), de quibus singulis suis in locis dicetur ). Neque vero filiae loco coëmtionatori erat mulier, praeterquam si aut cum marito fiduciae causa coëmtionem faceret, aut postea uxor esse inciperet coëmtionatori 1). Mühl.) §. 13.

Quo ritu ejusmodi nuptiae dissolutae?

Quemadmodum vero nuptiae confarreationis ritu contractae diffarreatione; ita factae per coëmtionem remancipatione dissolvebantur, prout ex Festo erudite probat Raevardus ad Leg. XII Tabb. p. 98. (Vid. infra Adp. I. §. 47.).

in ipso coëmtionis actu usu venisse verisimile est. Gaj. I. §. 123. Cui etiam rei argumento esse possunt ea, quae de testamentorum per aes et libram condendorum ritu tradita sunt. Vid. Gaj. II. §. 104. Mühl.

q) Uxor gratuita meo quidem judicio dicitur, quae nihil dotis attulit. Cann. r) Cic. pro Mur. c. 12. Gaji Inst. I. §. 114. 115. Mühl.

s) Vid. infra Tit. XI. §. 1. Tit. XXII. §. 5. Lib. II. Tit. X. §. 19. Mühl.

t) Cf. Gaj. I. §. 115. in f. §. 118. II. §. 139. — Zimmern R. G. §. 227. not. 27. Mühl.

« PreviousContinue »