Page images
PDF
EPUB

filio vendito aut cuicumque alii, pretio aut mancipio reddito, ad ingenuitatem provocare: L. 2. C. de Patr. qui fil. distrax. Imo, ne et hac venditione sanguinolentorum esset opus, paullo post idem Imperator sanxit, ut inopes parentes alimenta e publico acciperent: L. 1. et L. 2. C. Theod. de Aliment. quae inop. parent. e publico petere debent. Lib. XI. tit. 27.

S. 10.

Quid circa adquisitionem per liberos aliaque jura mutatum?

In tertio jure adquirendi per liberos quid mutatum sit paullatim, infra suo loco, id est, Lib. II. tit. 9. n. 2. dicemus. Jam addimus, et alia parentum jura sublata, vel imminuta saltem fuisse. Sic sane, quum olim et filii filiaeque familias noxae dari possent a patre, id jus iis ademtum esse, docet Justinianus §. ult. Inst. de Nox. act. Quam parum patris arbitrio relictum fuerit in exheredandis liberis, infra ad eum titulum explicabimus. Nec in eo quidem perseveratum, ut patri filius esset heres necessarius. Quae omnia olim aliter se habuisse, suis locis patebit.

LIB. I. TIT. X.

DE

NUPTIIS.

Patria potestas adquiritur potissimum vel per justas NUPTIAS, vel per LEGITIMATIONEM, vel per ADOPTIONEM. De nuptiis et legitimatione titulo hoc X., de adoptione sequente agitur. Non abs re vero hic titulus in Pandectis inscribitur de Ritu nuptiarum, videnturque veteres JCti probe intellexisse, quantum intersit studiosi juris, ritus illos nuptiarum, qui jura diversissima producebant, perspectos habere. Hinc procul dubio illo titulo de ritibus nuptiarum adcurate egerunt. Sed Tribonianus, retenta in Pandectis veteri rubrica, rem ipsam omisit, neque ullum titulo isti inseruit fragmentum, quod ad illustrandos illos veteres ritus faceret: Thomas. de usu pract. doctr. Inst. de nuptiis I. 1. p. 1. a). Ergo ex antiquitatibus supplendus hiatus; quod jam ante nos fecerunt Barn. Bris

a) At aliis in titulis ejusmodi fragmenta obvia sunt, velut in Tit. de donat. int. vir. et uxor. ubi vid. L. 66. Mühl.

sonius libris de Ritu nuptiarum et jure connubiorum. Ant. Hotomanus de vetere ritu nuptiarum, et, qui fere omnium industriam superavit, Thomasius, laudata dissertatione. *)

S. 1.

Diversi nuptiarum ritus.

Fiebant nuptiae apud Romanos vel ita, ut UXOR CONVENIRET IN MANUM, et fieret MATERFAMILIAS, vel ut SINE IN MANUM CONVENTIONE dotalia conficeret instrumenta, et non materfamilias, sed MATRONA diceretur proprie: Gell. Noctt. Att. XVIII. 6. Prius non sola fiebat cONFARREATIONE et COEMTIONE, sed et USU, ut diserte tradit Cicero pro Flacco c. 34. b). Itaque tres istos modos distincte recensent Arnob. adv. gent. IV. p. 83. Serv. ad Virg. Georg. I. v. 31. Boeth. ad Cicer., Topic. 3. et e recentioribus Brissonius et Hotomanus libris laudatis. At non desunt, qui confarreationem et coëmtionem pro uno eodemque ritu habent; (de quo plura videbimus infra in not. ad §. 10).

§. 2. Confarreatio quid?

CONFARREATIO, a Romulo inventa c), fuit ritus nuptiarum antiquissimus, quo certis verbis, et testibus decem praesentibus, et sollemni facto sacrificio, in quo panis quoque farreus adhibebatur, uxor conveniebat in manum mariti: Dionys. Halic. II. 25. Ulp. Fragm. IX. 1. XI. 13. XXII. 14. (Gaj. Inst. I. 112,).

§. 3.

An ea solis Pontificibus et Flaminibus propria.

Erat vero hoc ritus non Pontificibus Flaminibusque proprius,

*) Superavit omnium industriam Grupenius in libro de uxore Romana. Cann. Hannov. 1727. 8. et inprimis, quae Alb. Dict. Trekell ad Barn. Brisson. lib. singular. de ritu nuptiar. et de jure connubior. doctissime adnotavit, in Brisson. opp. min. p. 285 338. Haub.

b) Inprimis vid. Gaj. Inst. I. §. 110— 113. — Singularum causarum, quibus justae nuptiae contraherentur, quaenam fuerit origo atque inter ipsas ratio? diligenter inquisivere: K. Wächter über Ehescheidungen bei den Römern. Stuttg. 1822. p. 32. sqq. Bethmann-Hollweg diss. de causae prob. p. 2. sqq. J. C. Hasse das Güterrecht der Ehegatten. Berl. 1824. §. 13 — 24. Cf. et Schrader in Hugonis civ. Mag. T. V. Nr. VII. 1. Mühl.

c) In dubium id vocat Jac. Raevard. ad XII Tabb. XXI. p. 95. ob locum Plinii Hist. Nat. XVIII. 2. in quo usus farris in sacrificiis a Numa demum

ut nonnulli recentiorum existimant: Boeth. ad Cic. Topic. 3. Alex. ab Alex. Genial. dier. II. 5. Dalechamp. ad Plin. Hist. Nat. XVIII. 3. sed civibus Romanis omnibus communis, quamvis in Pontificum et Flaminum matrimoniis necessarius videretur, ac proinde inter illos diutissime servaretur. Praeterquam enim, quod id disertis verbis testatur Dionys. Halic. 7. c. ipso sane loco Taciti Ann. IV. 16. quo tamen in primis nituntur dissentientes, id non obscure firmatur. Nihil enim rari aut inusitati habuisset illa patrimorum et matrimorum inopia, de qua conqueritur Tacitus, si soli Flamines ac Pontifices hoc ritu iniissent matrimonium d).

S. 4.

Ejus effecta: I. sacrorum communio.

Effecta confarreationis erant I. sacrorum communio: Dionys. Hal. II. 25. γυναῖκα γαμετὴν κατὰ νόμους ἱερούς, συνελθοῦσαν ἀνδρὶ, κοινωνὸν ἁπάντων εἶναι χρημάτων τε καὶ ἱερῶν. Mulierem nuptam, quae juxta leges sacras convenerat cum viro, Romulus participem esse voluit omnium bonorum et sacrorum. Unde Modestinus L. 1. D. de Ritu nupt. Nuptiae sunt conjunctio maris ac feminae, consortium omnis vitae, DIVINI et humani juris communicatio *). Scilicet in ipsis veterum aedibus erant Dii Penates civis familiae proprii, quo ipso differebant a Laribus, quippe qui erant communes omnibus. Illi in cubiculo, porticu, atque atrio; hi etiam in compitis, viis, imo et in castris, et navibus colebantur: unde Lares domestici, compitales, militares et marini **); Lares item comitio potentes, publici, viales, civi

inventus dicitur. Sed falsum id esse, ex Catonis fragmento patet apud Serv. ad Virg. Aeneid. X. v. 541., qui refert, Latini boves IMMOLATOS, priusquam caederentur, profugisse in silvam. Quum vero immolare idem sit ac mola salsa e farre confecta inspergere: Serv. ad Aeneid. X. v. 541. Heins. epist. ad Balzac. p. 185. facile patet, jam ante Romuli tempora farris usum in Latio fuisse receptissimum. Hein. Cf. Dirksen Vers. p. 293–295. Mühl.

d) Diversa est quaestio: utrumne propria fuerint Patriciorum confarreata matrimonia, an etiam cum Plebejis communicata? De qua quaestione vid. scriptores supra (§. 1. not. b) alleg., qui quidem propria haec fuisse Patriciorum probabiliter defendunt. Vid. tamen et Hasse 1. 1. p. 75. not. 109. b. Mühl.

*) Dubitari posset, anne ea in L. de confarreatione agat JCtus, quae illo tempore non amplius usitata: neque et eo respiciunt verba Gordiani in L. 4. C. de Crim. expil. hered. ubi uxor socia rei divinae et humanae domus suscipi dicitur. Legendum ibi arbitror: et humanae et domus. Cann.

**) Respicit, credo, Heineccius locum Servii ad Virgil. Aen. L. III. §. 134. medioximorum, id est, marinorum: sed recte vidit d'Arnaud in Var. Conj. L. I.

[ocr errors]

tatum, rurales, in marmoribus et apud veteres auctores passim occurrunt: Grut. Inscriptt. p. LXXVIII. 1. p. CVI. 12. et 4. p. X. 2. Reines. Inscr. Class. I. 240. 153. et 159. Desid. Herald. ad Tertull. Apol. I. 25. Idem in Advers. I. 7. Jo. Meurs. Auctar. philol. ad libr. de Gloria II. Utrisque simulacra dedicata erant, caninis induta pellibus, Plutarch. Quaestt. Roman. c. 51. p. 276. [* Vol. VII. p. 119. sq. Opp. Plutarchi ex edit. Jo. Jac. Reiskii,] et arae positae ac foci, res in domo sanctissimae, a quibus adeo nemo poterat sine ingenti scelere abstrahi: Cic. pro Domo 1. et pro Rege Dejot. 15 e). Quemadmodum vero ad haec sacra nonnisi illi admittebantur, ad quos aliquando transitura esset sacrorum hereditas: ita non arctior poterat esse conjunctio, quam qua quis in alterius gentem et sacra transiret. Praeterea ejusmodi sacrorum communio rescindi non poterat, nisi auctores fierent Pontifices, nec certior erat spes successionis, quam quae ex illa sacrorum uɛɛ nascebatur. Et hinc patet ratio, cur in his nuptiis tam necessaria fuerit domum deductio, multis facta sollemnitatibus, quas describit Barn. Brisson. Antiq. I. 18. p. 20. et de ritu nupt. p. m. 223. Fixa enim erant Penatium sacra, ac hereditaria; hinc nemo per confarreationem uxorem accipere poterat, nisi cui esset domus ac lararium, in quo uxor cum eo communibus sacris frueretur f).

§. 5.

II. Liberi patrimi et matrimi.

Deinde et id singulare erat confarreationis effectum, II. quod ex confarreatis parentibus nascerentur patrimi et matrimi, quorum magna erat in sacris praerogativa: Tacit. Hist. IV. 53. Fest. sub Flamin. p. 289. et patrimus p. 358. Sunt, qui patrimos et matrimos eos vocant pueros, quorum parentes essent superstites. Vid. Pith. ad Collatt. Legg. Mos. et Rom. XVI. 2. p. 790. edit. Schulting. Sed hi omnino opinione sua falluntur. Quamvis enim et id requireretur in sacris boni ominis caussa, et recte a Pithoeo observatum est:

c. 14. pro marinorum reponendum aëriorum; ita et ante emendarat Barthius ad Stat. IV. Theb. §. 475. p. 1093. Cann.

e) Et hinc etiam lucem accipit L. 18. D. de In jus vocando,

erit dicendi locus. Hein.

de

qua infra

f) De sacrorum in nuptiis confarreatis communione: de Savigny in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. Nr. XV. p. 403. sq. Haub.

patrimi tamen et matrimi proprie erant confarreatis parentibus nati. Nec aliter Festus, qui falso plerumque a dissentientibus laudatur §).

§. 6.

III. Uxor in manum conveniens, materfamilias in potestate mariti.

Ad haec id sequebatur effectum III. ut uxor, quae confarreatione in manum convenerat, fieret MATERFAMILIAS, et filiae loco haberetur, adeoque esset heres sua: Dionys. l. c. (Gaj. I. §. 3. III. 14.) Ulp. l. c. Gell. Noctt. Att. XVIII. 6. Quaeri hic solet, an uxor, per confarreationem liberata patria potestate, in viri potestatem transierit? Adfirmat Ant. Hotom. de Rit. nupt. c. 20. p. 298. Sed negant alii: Thomasius Diss. adleg. I. p. 22. Verum licebit hic cum Hotomano facere. Auctores sane omnes fatentur, I. uxorem convenisse in manum. Manum vero in jure significare potestatem, tralatitium est. Imo II. Gellius Noctt. Attic. XVIII. 6. multo disertius uxorem ejusmodi in mancipio fuisse statuit. In mancipio vero esse procul dubio includit potestatem, (Ulp. Frag. X. rubr. et ibi Schulting. et Tit. XX. 18. XXIV. 23.) imo et ipsum dominium juris Quiritium: Bynkersh. de Jure occid. lib. I. Idemque sibi volunt auctores, quando uxorem marito SERVIRE dicunt: Virg. Aen. IV. v. 103.

ad

— ; liceat Phrygio servire marito.

quae verba videndus Servius: nec non quando mariti ab uxoribus vocantur DOMINI: Serv. ad Virg. Aen. IV. v. 213. 214.

'connubia nostra

Reppulit, ac DOMINUM Aenean in regna recepit.

Add. Non. Marcell. c. 4. n. 121. III. Observavimus, confarreatas uxores in sacris mariti fuisse. Sacrorum vero communio conjuncta erat cum potestate. Unde formulae: in parentum sacris esse constitutum, in gentem et sacra alicujus transire, sacris paternis absolvi etc. Vid. Barn. Brisson. de Verb. sign. p. 1814. ed. nov. Adcedit IV. quod Ulpianus in manum conventionem inter genera capitis deminutionis refert Tit. XI. 13. (Vid. et Gaj. III. 83. 84.). Quomodo vero capite deminuta dici potuisset uxor, si vel sui juris, vel in patria potestate mansisset? Nec V. id omittendum, uxores antiquissimis temporibus adsumsisse nomina maritorum, tamquam filias. Qui mos etiam sub Imperatoribus, quum jam obsolevisset confarreationis ritus, mansit. Hinc in lapidibus occurrunt ANTONIA DRUSI, DOMITIA BIBULI, MESg) Cf. Hasse l. 1. §. 13. sqq. not. 109. Mühl.

« PreviousContinue »