Page images
PDF
EPUB

omnes reliquas hac in re superarunt, ut patria eorum potestas melioribus auctoribus non immerito vocetur patria majestas: Val. Max. VII. 7. 5. Quinctil. Declam. CCCLXXV. [Conf. Theod. Marcil. in Interpretam. XII Tabul. c. 24.] Erant enim liberi in DOMINO juris Quiritium, et hinc poterant vindicari: L. 1. §. 2. D. de Rei vind. ©). lis surreptis locum habebat actio furti: L. 14. §. 13. et L. 38. D. de Furt. Mancipabantur etiam, tamquam res mancipi: Gaj. Inst. I. 6. 3. (1.117.) Bynkersh. de jure occidendi liberos I. p. 145. Imo durior quodammodo apud Romanos erat liberorum, quam ipsorum servorum, conditio: certe non multo tolerabilior, ut fatentur Liban. Declam. XXXVII. Seneca Contr. III. 9. et 18. Lactant. Divin. Inst. IV. 3. Servius ad Virgil. Aeneid. XI. v. 143. unde et servire patri dicuntur liberi: Lactant. Div. Inst. IV. 3. Ger. Noodt Probab. II. 9. p. 64. Quae omnia satis evincunt, liberos ratione aliorum hominum fuisse personas, ratione civitatis cives: at ratione patris res, aeque ac servos d).

§. 2.

Ejus auctor Romulus.

Auctorem hujus juris esse Romulum, testis locupletissimus est Dionys. Halic. II. 26. 27. et hinc ipse Papinianus apud auctorem Collat. leg. Mos. et Rom. Tit. IV. 8. ejus potestatis originem refert ad legem regiam. Nec obstat, quod Ulpianus patriam potestatem MORIBUS receptam dicit: L. 8. D. de His, qui sunt sui vel alieni jur. Respicit enim eo ipso ad XII tabulas, in quas illud jus receptum, non tamquam lex regia, sed tamquam mos vetus. Non ferebat scilicet insigne illud odium, quo Romani regium nomen prosequebantur, ut quidquam regibus acceptum ferre vellent: Schulting. ad Collat. legg. Mos. et Rom. IV. 8. p. 749. sq.

§. 3.

Eam patres perpetuo retinebant.

Primo ergo patria potestas non secus, ac dominorum, e Romuli instituto erat perpetua, durabatque per omnem patris vitam, nec quisquam liberorum, vivo et invito parente, sui juris fiebat,

c) Cf. Zimmern R. G. §. 179. not. 28. et Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VIII. p. 19. sq. Mühl.

d) At non tamquam res filiifamilias possidebantur, quemadmodum servi; vid. Gaji Inst. II. 90. et L. 50. pr. D. de adq. vel amitt. poss. - Cf. de Savigny Recht des Besitzes §. 26. p. 358. ed. VI. Mühl.

etiamsi tractaret rempublicam, magistratus gereret, summamque studii erga patriam laudem esset commeritus: Dionys. Hal. II. 26. Attamen hoc jus patriae potestatis cedebat dignitati, imo interquiescebat tantisper, et connivebat, uti docet Gell. Noctt. Att. II. 2. Quo etiam referendae L. 13. §. 5. et L. 14. pr. D. ad SCtum Trebell. quas egregie illustrat V. A. Corn. van Bynkersh. Obss. I. 18.

S. 4.

Etiam in nepotes.

Deinde huic patris imperio non solum filii et filiae, sed et illorum liberi et nepotes suberant, quamvis filii essent milites: L. 7. C. h. t. Eam vero potestatem non uterque parens habebat, sed solus pater, ideo familiae princeps vocatus ab Ulpiano Fragm. IV. 1. quo defuncto demum liberi sui juris esse coeperunt.

§. 5.

Complectebatur jus vitae et necis.

Denique jura ipsa, quae illa patria majestas complectebatur, plane erant singularia. Et I. quidem huc pertinet JUS VITAE ET NECIS. Licebat enim patri filium, tamquam rem suam, non solum exponere ), in carcerem detrudere, flagris caedere, vinctum ablegare ad operas rusticas, sed et quovis supplicio, si meruisset, necare: Dion. Hal. II. 26. 27. Simplic. Comment. ad Epictet. Enchir. 37. L. 11. D. de Liberis et postum. hered. Unde mirum est, Libanium, Decl. XXI.

e) De partus expositione et nece apud veteres eruditissimus exstat commentarius Gerardi Noodtii, quem Julium Paulum ipse inscripsit (opp. T. I. p. 491. sqq.) Nos inde hujus immanis consuetudinis historiam quasi per indicem dabi mus. Ex Romuli lege non licebat exponere masculos, nec ex sequiore sexu filias primigenitas, nisi ex quinque vicinorum sententia monstrosi, debiles, aut insignes ad deformitatem essent judicati: Dionys. Halic. Ant. Rom. II. 15. Quae Romuli lex etiam in XII tabulas cum aliis migravit: Cic. de Legg. III. 8. At utraque lex adeo sensim exolevit, ut etiam sub Imperatoribus nihil esset ea expositione frequentius: Suet. Octav. c. 65. Calig. c. 5. Tacit. Histor. V. 5. Tertull. ad Nation. I. 15. Idque nec SCto Planciano, nec altero, quod sub Hadriano prodiit, mutatum fuisse, docet Ger. Noodt Jul. Paul. c. 3. qui etiam c. 4. 5. 6. observat, sub Diocletiano adhuc et Maximiano, imo et sub Constantino licuisse infantes exponere: primosque eam truculentiam inhibuisse Valentinum, Valentem et Gratianum: L. 2. C. de Infant. exposit. Sed huic sententiae intercessit amplissimus Bynkersh. in libello de jur. occid. liberos (opp. P. I. p. 317. sqq.), ubi citius hoc xaxóŋ985 legibus vetitum statuit; quumque multo post sententiam suam tueretur laudatus Noodtius singulari Epist. ca de re nuper edita (amica responsio opp.

hunc veteris juris rigorem benigniore interpretatione emollire, patribusque tantum concedere τὴν ἀπειλὴν τεθνηκέναι, cominationem mortis. Aliud enim docent tot exempla, ex quibus patet, patres domi, adhibitis in consilium necessariis, virisque principibus, liberorum caussas cognovisse f), iisque pro rei gravitate poenas et supplicia inflixisse: Val. Max. V. 2. Sen. de Clem. I. 15. Hunc in modum a patribus necati dicuntur Cassius: Val. Max. l. c. (quamvis id argumentis solidis in dubium vocet Dionys. Halic. Ant. Rom. Lib. VIII. 79.), Fabii Eburni filius, apud Quinctil. Declamat. III., Scaurus, apud Val. Max. ibid., Fulvius, apud Sallust. de bello Catil. 39., Titus vero Arrius eodem jure filium exsilio damnavit, apud Sen. l. c.

§. 6.

Jus ter venumdandi liberos.

Eadem patria potestas complectebatur II. JUS ter VENUMDANDI FILIOS. Si enim prima vice venditus in servitutem filius, manumissione libertatem recuperasset; iterum vendi poterat a patre. Iterum manumissus, denuo in potestatem patris recidebat, vendique adeo poterat tertium. Sed impetrata tertium libertate, e patria demum potestate exibat: Dionys. Halic. II. 27. Simplic. Comment. ad Epictet. Enchirid. 37. Et quamvis Jac. Raevard. ad XII Tab. III. Aleander ad Gaji Inst. I. 6. 3. p. m. 56. et Jac. Gothofr. ad LL. XII Tab. IV. p. 202. erroris arguant Dionysium, eamque Romuli legem de imaginaria illa trina venditione, quae in manumissione observabatur, intelligendam arbitrentur: hos ipsos tamen in eo fugit ratio. Ritus enim ille imaginariae venditionis fuit legis actio. Legis vero actiones demum e XII tabulis natae sunt. Ipsis quoque Aleandri et Gothofredi argumentis abunde satisfactum a Theod. Marcil. Interp. XII Tab. XXV. Ant. Schulting. ad Ulp. Frag. X. 1. p. 592.

P. I. p. 513. sqq.), sequutae sunt Viri Amplissimi, Bynkershoekii, Curae secundae, id est, notae et stricturae ad illam amicam Noodtii Responsionem (opp. P. I. p. 389. sqq.). Rem conficere videtur locus Tertull. ad Nation. I. 15. Hein. De patria potestate apud Romanos in alia omnia iuit Amplissimus Perrenottius, cujus elegantissima disquisitio, eruditionis plena, haud ita pridem luci est exposita (Groning. 1775). De Bynkershockii et Noodtii conjecturis quoque consulendus cl. G. W. ab Oosten de Bruyn in Discursu ad h. t. instit. Cann. Vid. supra not. a, et Gebauer Diss. II. Mühl.

f) Hinc pater adpellatur judex domesticus apud Senec. Controv. II. 3. domesticus magistratus apud Senec. de Benef. III. 11. censor filii apud Suet. Claud. c. 16. Hein.

Bynkersh. de Jure occ. Lib. VI. p. 177. et Cel. Thomasio Diss. de usu pract. tit. Inst. de patr. pot. I. Ceterum ea lex Romuli primum a Numa paullulum restricta est, negatumque patribus jus vendendi filios illos, quibus uxores ducere permisissent: Dionys. Halic. II. 27. Postea ea in ipsas XII tabulas migravit, ubi his fere verbis legebatur: ENDO LIBERIS JUSTIS JUS VITAE NECIS VENUMDANDIQUE POTESTAS EI ESTO. SI PATER FILIUM TER VENUM DUIT, FILIUS A PATRE LIBER EST: Ulp. Fragm. X. 1. [* Codex horum Fragmentorum, ubi hic locus XII tabb. ex parte adlatus est, pro VENUM DUIT distincte exhibet: venundavit.] Jac. Gothofr. in Quat. font. jur. civ. Tab. IV. XII Tabb. (Dirksen Zwölftafelges. p. 278-283.)

§. 7.

Jus adquirendi per liberos.

Denique et III. JUS ADQUIRENDI per liberos patria potestate continebatur: Sext. Empir. Pyrrhon. Hypotypos. III. c. 24. Oi Poμaiov νομοθέται τοὺς παῖδας ὑποχειρίους καὶ δούλους τῶν πατέρων κελέυουσιν εἶναι καὶ τῆς οὐσίας τῶν παίδων μὴ κυριεύειν τοὺς παῖδας, ἀλλὰ τοὺς πατέρας, ἕως ἂν ἐλευθερίας οἱ παῖδες τύχωσι, κατὰ τούς ἀργυρωνήτους. Romanorum legislatores liberos sub patrum potestate, et eorum servos esse jubent, et liberos suorum bonorum non esse dominos, sed patres, donec in libertatem adserti fuerint liberi, eodem modo, quo i, qui aere comparantur, servi. Sed de hoc jure infra ad Lib. II. Tit. IX. dicemus.

§. 8.

Jus vitae et necis quibus gradibus absoleverit?

In his omnibus vero sensim nonulla mutata sunt cultioribus reipublicae temporibus, maxime quum ista domestica majestas statui monarchico sub Imperatoribus parum consentanea videretur. Et primo quidem quod ad jus vitae et necis attinet, ea mutatio pon facta jam ante exactos reges, ut visum Raevardo ad XII Tabb. c. 3. nec tempore Augusti, prout creditum Franc. Balduino ad legg. Rom. XVII. p. 24. nec denique sub Diocletiani tempora, uti existimarunt Theod. Marcil. Interpretam. leg. XII. Tabb. 24. vel sub Constantini, uti credidit Giphan. ad L. ult. C. de Patr. potest. multo minus sub Valentiniani, Valentis et Gratiani imperio, quae Lipsii Epist. ad Belg. I. 85. sententia est: sed a temporibus Trajani, qui filium male contra pietatem a parente adfectum emancipavit, nec eo defuncto patri bonorum possessionem concessit: L. ult. D. Si a parente quis

manum. sit. Ejus exemplum deinde sequutus Hadrianus patrem, qui filium ob adulterii suspicionem in venatione occiderat, in insulam deportari jussit, quod latronis magis, quam patris jure eum interfecerit, parum memor, patriam potestatem in pietate, non in atrocitate consistere debere: L.5. ad L. Pompej. de parricid. Hinc ab Alexandri Severi temporibus invaluit sensim mos, filios gravius delinquentes offerendi magistratibus, quibus tamen ipsi parentes praescribebant ) sententiam, in filiis exsequendam: L. 13. §. ult. D. de Re milit. L. 3. C. de Patria pot. L. 2. D. ad Leg. Corn. de sicar. et L. 11. in fine D. de Lib. et post. hered. inst. ubi Paullus, eorum temporum Jurisconsultus, non licet, inquit, occidere liberos, sed licebat. Denique ne id quidem relictum parentibus, ut filios immorigeros abdicarent: L. 6. C. de Patr. pot. 1). Ergo totum illud jus vitae et necis, quod patribus olim competierat, paullatim restrictum, demum a Constantino M. sanctione poenali sublatum: L. un. C. de His, qui par. vel. lib. totumque in magistratus translatum est per constitutionem Valentiniani: L. un. C. de Emend. propinqu. Thomasii Diss. de usu pract. tit. Inst. de Patr. pot. I. 22. sq. p. 9. sq.

§. 9.

Ut et trina liberorum venditio.

Multo minus trinam liberorum venditionem salvam esse passi sunt Imperatores. Hi enim, (nón ut Balduinus putat, libera resp.) id jus parentibus ademerunt. Primus, non Hadrianus, sed, ut videtur, Diocletianus liberos ullo titulo alienari vetuit: L. 1. C. de Patrib. qui fil. suos distrax. Deinde Constantinus parentibus, cum extrema inopia conflictantibus, liberos sanguinolentos i) tantum vendere permisit, ea tamen lege, ut liceret et patri vendenti, et

g) Caeterum non ex patris praescripto, verum ex utriusque, et patris et ipsius magistratus, consilii sententia, poeña pronuntiabatur; Gebauer diss. II. c. 2. §. 3. Mühl.

-

-73. Mühl.

h) Vid. inprimis Dirksen Versuche Nr. II. 2. p. 62 i) Filii sanguinolenti sunt recens nati, et adhuc ab utero rubentes. Eos enim vendi permiserat Constantinus ob periculum expositionis. Fusius hoc demonstrat Huber Digress. II. 5. Solebant enim partus sanguinolenti vel ad necem in solitarium locum abjici, vel ad loca quaedam populi Romani publica deferri, et talis fuit lactaria columna, de qua Festus p. 303. Lactaria columna in foro olitoris dicta, quod ibi infantes lacte alendos deferebant. Hein. Non liquet ex loco Festi, infantes ad lactariam columnam expositos fuisse, licet omnes eruditi id sentiant. Cann. Cf. Raevard. Conject. 1. 17. p. 33. Hein.

« PreviousContinue »