Page images
PDF
EPUB

§. 4.

An ea ad manumissiones inter vivos pertinuerit?

Quemadmodum vero haec lex ad solas manumissiones testamentarias pertinebat: ita inter vivos integrae familiae manumitti poterant, nisi aliae leges obstarent: Gaj. Inst. I. 1. 4. (I. 44.). Neque enim verendum erat tam facile, ne quis justo esset liberalior. Unde mira fuit Tacit. Imp. religio, qui manumisit, intra centum tamen, ne Caniniam transire videretur. Vopisc. in Tacit. 10. quasi Caninia ad manumissiones inter vivos pertinuisset.

§. 5.

Quid factum, si plures manumissi, quam lex permitteret.

Si plures, quam lex permiserat, essent manumissi : illi tantum, qui priores erant nominati, aut certe descripti, libertatem consequebantur. Si plures manumissi, nemo nominatus aut descriptus: omnes in servili conditione permanebant. Quod et tunc eveniebat, si testator in fraudem legis nomina servorum in orbe tereti aut dıɛğodixws scripsisset: Gaji Inst. I. 1. 2. (I. 46.) quem scribendi modum praeclare exponit Merill. Obs. VII. 40. ©) [et rectius adhuc Schulting. ad Gaji Inst. I. 1. 2.]

§. 6.

An prudenter eam sustulerit Justinianus.

Enimvero hanc quoque legem, sane utilissimam, sustulit Justinianus, quasi illa esset libertati invida, absurdumque videretur, a vivis integras familias manumitti posse, non item a moribundis. Vid. Inst. h. t. et ibi Vinnius.

LIB. I. TIT. VIII.

DE

HIS QUI SUI VEL ALIENI JURIS SUNT.

Sequitur de jure personarum altera divisio: quaedam enim personae sui juris sunt, quaedam alieno juri sunt subjectae. Et harum

c) Scaliger, Nerius, Schultingius et Otto latius de hoc scribendi modo egerunt, quorum sententias recenset Trotz ad Hugon. de prima scrib. orig. p. 62. 63. Quae ipse adjicit, jam ante ab Aleandro ed. Gaji 1. c. notata fuere. Cann. Imprimis cf. Dirksen Beitr. zur Kunde des R. R. Nr. VII. §. 2. p. 265–269. Mühl.

quidem aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio erant a). Potestati suberant servi et filüfamilias. In manu erant foeminae, quae in familiam mariti atque in sui heredis locum nubendo convenerant 1), in mancipio autem universim quidem omnes omnino, quicunque eodem modo, quo etiam servi, mancipari poterant, unde etiam liberorum personae, tum vero foeminae, quae in manu erant maritorum, in mancipio esse dicuntur *); sensu tamen verbi magis circumscripto et velut proprio in mancipio sunt, qui mancipatione facta servorum loco constituuntur, neque vero per omnia similes habentur servorum ). De dominorum potestate hoc titulo, de patria sequente, et sic deinceps de reliquis personis dicemus, quae alieno juri subjiciuntur. Mühl.

§. 1.

Potestas dominica in quo constiterit?

Potestas dominica duo potissimum jura complectebatur: alterum, quod domini per servos adquirerent, alterum, quod jure vitae et necis in eos uterentur *). De priore agitur ad Tit. IX. Libri II. De posteriore jam nonnulla ex antiquitate monenda sunt.

§. 2.

Gaudebant domini jure vitae et necis.

Quum jus vitae et necis in servos juri naturae et gentium haud repugnet f): non mirum profecto est, quod et Romae id dominis competeret, quibus servi non personarum, sed rerum loco, esse videbantur, uti supra monuimus Tit. III. §. 2. Conf. Seneca de Benef. III. 23. §. 1. Inst. h. t. Hinc et Hispo apud M. Senec. Controv. X. 4. in servum NIHIL NON domino licere, ait.

a) Gaji Inst. I. 49. Cf. Ulp. Fr. Tit. IX. X. XIX. 18. Mühl.
b) Gaji Inst. I. §. 108 115.

Vid. et infra Tit. X. §. 6. Mühl.

c) Gaj. I. §. 116. sqq. Mühl.

Cfr. A. Gellius N. A. XVIII. 6. in f. —

d) Gaj. I. §. 123. — Plura hac de re infra dabimus in Tit. XII. adp. Mühl. e) De reliquo jure, quod in servorum personas competebat dominis, jam actum est Tit. VI. ibique vel maxime §. 2. 4. 8. Caeterum ei, qui non nisi nudum jus Quiritium in servo habebat, potestas nulla in eo erat, Gaj. I. 54. Vid. tamen de Vangerow über die Latini Jun. §. 10. p. 44. et §. 28. 29. Mühl.

f) Dummodo non intelligas promiscue in servos saeviendi licentiam, sed tale jus vitae et necis, quali gaudet magistratus: nihil invenies, quod juri naturali repugnet. Vid. Senec. de Clem. I. 18. Thomas. Fund. Jur. Nat. et Gent. III. 4. Hein.

§. 3.

Quo jure demum abusi sunt Romani.

Sed quo magis Romae a virtute descitum, eo durius immaniusque cum servis actum, in quos veluti per ludum et jocum saeviebant domini truculentissimi. Ut enim non dicam de durissimis castigandi modis, ulmis, stimulis, laminis, crucibus, compedibus, nervis, catenis, carceribus, numellis, pedicis, boiis, tortoribus, suspensis e pede centupondiis, etc. de quibus Plaut. Asin. III. 2. Jo. Meurs. Auctar. philol. ad librum de gloria c. 22. eo prolapsa demum fuit dominorum truculentia, ut exquisitissimis servorum suppliciis oculos pascerent. Exempla exstant apud Senecam de Ira III. 40. de Clement. I. 18. Plin. Hist. Nat. IX. 23. Juvenal. Tertull. de pallio in fin. Vulgare supplicium crux erat, in quam ob levissima delicta ibant servi. Nota vox non feminae, sed furiae, apud Juvenal. Sat. VI. v. 219. sqq. Pone crucem servo. Meruit quo crimine servus Supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi. Nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est. O demens, ita servus homo est? Nil fecerit, esto. Hoc volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.

Nec quidquam miseros eripiebat cruciatibus, nisi se ad aras Deorum, vel Principis reciperent statuam, sibique deprecatorem pararent. De quo ritu videndus Wowerus ad Petron. p. 148. Unde reipublicae intererat, dominos in servilía corpora impune saevientes, latis legibus coerceri.

S. 4.

Hinc Augustus saevitiam dominorum compescuit.

Factum id primum sub Augusto, qui Praefecto Urbi id dederat negotii, ut dominorum saevitiam ac libidinem et in praebendo victu sordes atque iniquitatem compesceret: si recte divinavit Lips. ad Sen. de Benef. III. 21. De servorum sane querelis Praefectum Urbi cognovisse, satis patet ex Ulpiani L. 1. §. 1. 8. D. de Off. praef. urb. [Tacit. Annal. VI. 11.]

§. 5.

Quod et factum SCto Claudiano et lege Petronia.

Deinde et Claudius Imperator dominorum, servos aegrotos exponentium, vel plane necantium crudelitatem SCto coercuit, illosque servorum amissione, hos ordinaria homicidii poena mulctavit:

Sueton. Claud. c. 25. Dio Cass. Hist. LX. 29. Porro non multo post lata lex Petronia anno U. C. DCCCXIV. C. Petronio Sabino Turpiliano et C. Caesonio Paeto Consulibus ), qua vetitum, ut ne liceret dominis servos suo arbitrio ad bestias depugnandas tradere, sed caussa prius a judice cognosceretur: L. 11. §. 1. 2. D. ad L. Corn. de sicar.

§. 6.

Hadriani severitas in dominos immanes.

Tum postea Hadrianus dominorum crudelitatem rescriptis legibusque quam plurimis inhibuit. Sic Umbriciam matronam, quae levissimis de caussis acerbius tractaverat ancillas, in quinquennium relegavit: L. 2. in fine D. h. t. Idem et renovavit legem Petroniam, ergastula servorum et libertorum sustulit, et servos, nisi cognita a judicibus caussa, occidi vetuit: Spartian. Hadr. 18. et ibi Casaub.

§. 7. Constitutio D. Pii.

Successit porro constitutio D. Pii, quae dominis in servorum suorum vitam non plus potestatis concessit, quam in alienorum, poenam legis Corneliae minata iis, qui servos sine justa caussa occidissent: L. 1. §. 2. L. 2. D. h. t. Idem Imp. venire jussit servos, qui acerbius tractati a dominis ad statuas Principum confugerant: §. 2. Inst. h. t. Collat. legg. Mos. et Rom. III. 2. p. 742.

g) In dubium tamen id vocat Petrus Faber Semestr. II. 11. p. 134. qui negat, hanc legem vocandam Petroniam, sed dici eam mavult Paetiniam, latam quippe a Paetinio et Cassio Aproniano Coss. A. U. C. DCCCLXXV. idque primo ideo, quia lex Petronia de longe alia re, puta de peaevaricatione et calumnia egerit: L. 16. C. ad L. Jul. de adult., deinde quia de Hadriano referat Spartianus, eum servos a dominis occidi vetuisse, eosque damnari voluisse per judices. Sed ut plures potuerunt esse leges Petroniae, ita in una harum de servis quaedam cauta esse, patet ex L. 24. D. de Manumiss. et Paul. Sentent. IV. 12. 5. Idem deinde Hadrianus confirmare potuit, et severius sancire, quod ab antecessoribus statutum, in desuetudinem venerat, aut obsoleverat penitus. Semper sane haec lex Petronia, numquam Paetinia vocatur. Imo non obscurum est, diversas plane leges confundi a Petro Fabro. Prior enim de praevaricatione dicitur Junia Petronia; haec autem dicenda esset Petronia Caesonia. De his Coss. vid. Henr. Noris. Epist. Consul. p. 418. Hein. De iis, quae hic quaeruntur, inprimis vid. Herm. Noordkerk disquis. de Lege Petronia. Amst. 1731. et C. F. C. Wenck comm. ad Leges Anton. Pii. Lips. 1804. P. I. c. 1. p. 35–81. (in opusc. ed. Stieber p. 26. sqq.) Mühl.

§. 8.

Ut et Constantini M.

Postremo Constantinus M. sanxit, ut, si quis servum suum occidisset castigando, is quidem poenam legis Corneliae de sicariis non subiret. Sin tormentis aut destinato consilio id fuisset factum, dominus ordinaria homicidii poena plecteretur: L. un. C. de Emend. serv. Jac. Gothofr. ad L. 1. et 2. C. Theod. de Emend. serv. Lib. IX. tit. 12.

LIB. I. TIT. IX.

DE

PATRIA POTESTATE.

Potestati quoque subjecti sunt filii filiaeque familias, et hinc jam de PATRIA POTESTATE ex antiquitatibus agendum. a)

S. 1.

Patria potestas Romanorum aliis gentibus incognita.

Recte Imperator §. 2. Inst. h. t. Jus, inquit, potestatis, quod in liberos habemus, proprium est civium Romanorum. Nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus. Quamvis enim apud Persas b) etiam parentes in liberos imperium satis durum et fere tyrannicum exercuerint, filiis suis tamquam servis usi, teste Aristotele: Eth. VIII. 12., Romani tamen adeo gentes

a) Gebaueri diss. I. II. de patria potestate. Gott. 1750; et in Exercitt. acadd. T. I. Nr. VI. VII. G. W. ab Oosten de Bruyn disc. ad Tit. Inst. de patria potestate, quo jus patrum in personas ac bona liberorum, ejusq. variae mutationes ac diminutiones scc. temporum seriem narrantur. 1751. Haub.

ex

b) Etiam Atheniensibus jus vitae et necis in liberos fuisse concessum, Sext. Empir. Pyrrhon. Hypotypos. III. c. 24. probari posse existimat Oiselius ad Gaji Inst. I. 2. 2. p. m. 31. qui ideo Romanam illam legem Athenis arcessit. Sed nihil fuisse in Solonis legibus juri isti Romano simile, luculenter ostendit Dionys. Halic. II. 26. ubi ex instituto utriusque gentis leges inter se contendit. Conf. Jo. Meurs. in Solon. c. 22. p. 79. et in Themid. Att. I. 2. et 3. Huber. Digress. 11. 6. Thomas. de Usu pract. doctr. de patria pot. I. 13. 14. Hein. Caeterum modestius loquitur Gajus Justiniano (cujus tamen tempore mitior etiam fuit patria potestas), ita verba faciens:,,fere nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus;

nec me praeterit, Galatarum gentem credere, in potestate parentum liberos esse." Cf. Schrader ad §. 2. I. h. t. Mühl.

« PreviousContinue »