Page images
PDF
EPUB

ERUNT. UTI. QUISQUE. PRIMUS. SCRIPTUS. ERIT. LIBER ET HERES. ESTO °).

CAP. X. P)

DE SERVO IN FRAUDEM FOENERATORUM MANUMISSO.

In fraudem foeneratorum manumissus, tametsi in libertate moretur, libertatem tamen justam ne consequitor 9).

CAP. XI. 1)

DE MERCEDE MANUMISSIONIS.

Si quis eum eamre, quem quamve manumissurus est, ad mercedem manumissionis praestandam obligaverit ), juribus patronatus privator.

CAP. XII. t)

DE JUREJURANDO LIBERTORUM DE LIBERIS NON

TOLLENDIS.

Qui libertum, ut ne uxorem ducat "), vel libertam, ne nubat,

o) Quid si duo Apollonii instituti? L. 42. D. eod. Paul. Lib. I. L. 43. eod. Quid si primo loco servum cum libertate instituerit, et eum substituerit, cui libertas debebatur ex fideicommisso? Paul. Lib. I. L. 55. D. eod. Hein.

p) Hujus capitis solus meminit Auctor Fragm. jur. Dosith. §. 18. (16). Obstat enim libertati lex Aelia Sentia, quae vetat servum, foeneratorum caussa manumissum, civem Rom. fieri, sed Latinum. Nisi itaque dicere malimus, auctorem hujus fragmenti jus omnibus notum plane ignorasse: dicendum sane erit, legem Aeliam Sentiam distinxisse, in creditorum fraudem quis manumissus sit, an in fraudem foeneratorum, in quorum odium lex passa est servum, in eorum fraudem manumissum, in libertate morari. Hein.

q) Atqui Latinum factum esse, ait Auctor fragmenti. Factus omnino, sed demum ex L. Junia Norbana, quae omnes Latinos fecit, quos justam libertatem consequi non patiebatur L. Aelia Sentia. Videantur, quae notavimus ad c. 3. Hein. r) Hactenus de manumittendis et manumissionibus. Jam de prohibitis manumittendi conditionibus, de quibus PAULUM Libro ad Leg. Ael. Sent. II. egisse, patet ex L. 6. D. de Jur. patr. Ceterum sententiam capitis servat L. ult. D. Qui et a quib. manum. Hein.

s) Non ergo prohibet Lex mercedem a liberto capere, sed eum obligare: L. ult. §. 1. Qui et a quib. manum. Nec haec prohibitio pertinet ad speciem; si patronus sibi operas centum, aut in singulas quinos aureos stipulatus sit: PAUL. Lib. II. L. 6. §. 1. D. de Jur. patr. Hein.

t) De hoc quoque capite egit PAUL. Lib. II. L. 6. D. de Jur. patr. Ejus autem sententiam habes in L. 15. D. eod. Hein.

u) Nec tamen incidit in legem patronus, qui castratum jurare coegit uxorem

liberosve tollat v), jurejurando adiget x), is quoque juribus patronatus privator ).

CAP. XIII. z)

DE EO, QUOD IN FRAUDEM PATRONI FACTUM.

Si quid dolo malo liberti factum erit "), quo minus, quam pars debita bonorum, ad patronum ejusve liberos perveniat, id, quod in fraudem legis factum erit, nullum esto: quod in fraudem patroni, revocator b).

non ducturum: PAUL. Lib. II. L. 6. §. 2. eod. Incidit autem, qui adegit, ne intra certum tempus liberos tollat, neve aliam uxorem ducat, quam de qua patronus senserit, vel non nisi collibertam, aut patrono cognatam: L. 3. §. 5. D. de Suis et legit. hered. Hein.

v) Quid si patronus libertam adegerit, uti sibi nuberet? PAUL. Lib. II. L. 6 §. ult. de Jur. patr. vel ne illicite nuberet? L. 3. §. 5. de Suis et leg. her. vel ne ea liberis impuberibus nuberet? L. 31. Qui et a quib. man. Nullo horum casuum patronus jure suo excidit. At excidit illo omnino, qui ipse non ducturus adegit. tamen libertam, ne alii, quam sibi nuberet: PAUL. Lib. II. L. 6. §. 3. de Jur. patr. Hein.

x) Item qui jusjurandum non prohibet. Exemplum vide apud PAUL. Lib. II. L. 6. pr. eod. Hein.

y) Imo et liberi ejus: L. 15. eod. Unde nec ad legitimam hereditatem admittuntur: L. 3. §. 5. de Suis et leg. her. Interim tamen salva per hanc legem mansit jurisjurandi religio. Verum jurisjurandi etiam hujusmodi gratiam libertis libertabusque fecit Lex Julia et Papia Poppaea: PAUL. Lib. II. L. 6. §. 4. de Jur. patr. Diximus ea de re plenius in Comment. ad L. Jul. et Pap. L. II. c. 16. Hein.

z) Egit de hoc capite PAULUS Libr. III. L. 11. Si quid in fraud. patr. Sequitur itaque ultima pars legis de patronorum libertorumque officiis. Hein.

a) Non est dolus, si patronus consentit: PAUL. Lib. III. L. 11. eod. nec, si libertus dotem dat filiae: L. 1. §. 10. eod. nec, si vivus amicis bene merentibus donavit: L. 9. eod. Alias nihil interest, quocumque modo fraus legi facta: L. 4. pr. L. 1. §. 1. 3. 13. 18. sq. eod. Hein.

b) Quid si, quod in fraudem patroni alienatum, non exstet? L. ult. eod. Quid vero intersit inter alienare in fraudem legis, et patroni, fuse PAULUS explicasse videtur Lib. III. eoque refero: L. 17. Qui et a quib. man. L. 66. de V. O. Hein.

CAP. XIV. c)

DE LIBERTIS INGRATIS.

Quem libertum libertamve patronus d) ingratum esse convincet, is in lautumias detur e).

CAP. XV. f)

DE PATRONI OFFICIO ERGA LIBERTUM.

Si qui patronus, si qua patrona, libertum libertamve inopem non alet, is eave juribus patronatus privator ¤).

§. 13.

An caput 2. legis Aeliae Sentiae prudenter sustulerit Justinianus ? Denique observandum, caput legis Aeliae Sentiae de manumissore minore XX annis (§. 5.) incaute sustulisse Justinianum, argumento usum sane perquam ridiculo, quod libertas sit res inaestima= bilis: §. 7. Inst. h. t. Inaestimabilis enim non est ratione domini, sed servi, qui ad illam adspirat. Cf. Thomas. Diss. de Usu pract. doctr. de imped. manumiss. c. 1. §. 39. sq. h).

c) Egit de hoc capite ULPIAN. Lib. IV. L. 30. Qui et a quib. man. Sententiam ejus debemus Dosith. Sentent. Hadr. c. 3. §. 3. p. 862. Conf. Cujac. Obs. X. 33. Hein.

d) Quis adcusare possit vel non possit libertum ingratum, fuse docet Ulp. Lib. IV. L. 30. D. Qui et a quib. man. L. 70. D. de V. S. Hein.

e) Dosith. ibid. qui tamen falli videtur, dum cognitionem hanc dat έлάo̟z Tov yatopviaziov: quam fuisse penes Praefectum urbi, patet ex L. 1. §. 10. D. de Off. Praef. urb. Hein.

f) De capite hoc habes testimonium Modestini: L. 6. pr. de Adgn. et al. lib. L. 33. de Bon. libert. Hein.

g) d. L. 6. et 33. Hein.

h) De manumissione, quae testamento fiebat, unice loquitur Imperator in §. 7. c. Permissum 17 annis majoribus testamento manumittere, non vero minoribus: hinc et pro domini manumissoris in §. 3. Inst. de Libertin. legendum est: dominii manumissoris; ita et emendavit Ant. Augustinus, quem sequuti sunt plures. Cann. Vid. et Schrader in not. crit. ad §. 3. I. de libertin. Mühl.

LIB. I. TIT. VII.

DE

LEGE FUSIA) CANINIA TOLLENDA.

Ad coercendam manumittendi licentiam comparata etiam erat lex FUSIA CANINIA: de qua quum nihil dicat Imperator, nisi quod eam sustulerit, res paulo altius ex antiquitatibus Romanis erit repetenda.

S. 1.

Lex Fusia Caninia quando et a quibus lata?

De genuina hujus legis aetate mira est eruditorum dissensio. Sunt, qui latam hanc legem existimant Q. Fusio Caleno, et P. Vatinio Coss. anno ab U. C. DCCVI. et renovatam deinde sub Augusto, rogante C. Caninio Cons. anno U. C. DCCLI. unde dicta etiam sit ea lex Fusia Caninia: Jac. Raevard. Conject. II. 1. Oisel. ad Gaji Inst. I. 2. 1. p. m. 14. Sed quum Dionys. Halicarnasseus adhuc sua aetate de nimia manumittendi licentia conqueratur, et Suetonius Octav. Aug. c. 40. Augustum primum de numero manumissorum cavisse dicat: credibile vix est, legem hanc esse tam vetustam. Praeterea vix in antiquitate occurrit exemplum legis, a duobus Consulibus diversorum annorum cognominatae. Hinc procul dubio lata haec lex Sex. Furio 1) Camillo et C. Caninio Gallo Coss. anno U. C. DCCLI. Hoc enim anno C. Caninium Gallum Consulem suffectum produnt Annales Steph. Vin. Pighii Lib. XVIII. p. 530. et Onuphr. Panvin. Fast. II. p. 185. Quin et ex numo ejus Consulatum restituit Hub. Golz. in Fastis p. 222. Conf. Schulting. ad Gaj. Inst. I. 2. 1. p. 24. Ephr. Gerhardi Diss. de lege Fus. Canin. §. 7.

§. 2.

Ratio hujus legis.

Caussa latae legis eadem fuit, quae Aeliae Sentiae, maxime vero, quod morientes domini saepenumero integras familias manumitterent, tantum, ut eo plures liberti pileati lecticam prosequerentur. Egregie hanc in rem Dionys. Halic. IV. 24. Scio, inquit,

a) Legendum: Lex Furia Caninia; vid. Schrader in not. crit. ad hunc loc. Mühl. b) Furii enim olim dicti Fusi, quemadmodum Papirii Papisi. Vid. Prooem. . 1. not. b. Hein.

qui tota servitia testamento libera esse juberent, ut benignitatis laudem ferrent post mortem, et in funeris elatione lecticam eorum magna pileatorum prosequeretur frequentia. In qua pompa quidam erant, ut a scientibus audivi, recens dimissi e carcere, malefici, mille supplicia meriti. Istos impuros urbis pileos plerique cum stomachó adspectant et respuunt eorum consuetudinem, indignum facinus clamitantes, populum, rerum dominum, et usurpantem sibi orbis imperium, talibus contaminari civibus. De ea pompa funebri conferri etiam merentur Jac. Cujac. Obs. III. 23. Jo. Kirchmann. de Fun. Rom. II. 7. Huic ergo licentiae manumittendi, qua populus rerum dominus contaminabatur, obviam itum est hac lege Fusia Caninia, qua certus numerus est constitutus, ultra quem non valeret manumissio. Et de ea lege etiam intelligendus Sueton. Octav. Aug. c. 40. ubi utramque legem, Fusiam nimirum Caniniam et Aeliam Sentiam, sub Augusto conditas, conjungit.

§. 3. Legis materia.

Ipsam legis sanctionem nobis servarunt Ulpian. in Fragm. I. 24. Paul. Sent. IV. 15. Gaj. Inst. I. 2. 1. (I. §. 42-46.). E duobus scilicet usque ad quinque servis duo manumitti poterant, ex sex et septem, tres; ex octo et novem quatuor; e X usque ad XVII quinque; ex XVIII ad XX sex; ex XXI ad XXIII septem; ex XXIV, XXV, XXVI, octo; e XXVII, XXVIII, XXIX novem; e XXX ad XLIV decem; e XLV ad XLVII undecim; ab XLVIII ad LI duodecim; e LII ad LV tredecim; e LVI ad LIX quatuordecim ; e LX ad LXIII quindecim; e LXIV ad LXVII sedecim ; e LXVIII ad LXXI septemdecim; e LXXII ad LXXV octodecim; e LXXVI ad LXXIX novemdecim; ex LXXX ad LXXXIII viginti; ex LXXXIV ad LXXXVII viginti et unus; ex LXXXVIII ad XCI viginti duo; ex XCII ad XCV viginti tres; ex XCVI ad C viginti quatuor; ex C ad CXXIX viginti quinque; ex CXXX ad CXXXIV viginti sex; a CXXXV ad CVL viginti septem; et sic consequenter pars quinta. Sed ultra centum manumittere nemo poterat, si familia vel XX millibus servorum constaret, quales Romae fuisse familias, testantur Seneca de Tranquillit. animi 8. Athen. Dipnos. VI.

p. 272.

« PreviousContinue »