Page images
PDF
EPUB

enim domino obaerato servum suum cum libertate heredem instituere, ea lege, ut ei heres esset solus et necessarius. Eo ipso enim nihil admodum amittebant creditores. Sed dominus tantum id lucrabatur, ut ne bona suo nomine possiderentur a creditoribus, quippe quod veteribus ignominiosum videbatur: Cic. pro P. Quinct. 15. Confer infra Lib. II. Tit. 18. 19. n. 11.

§. 12.

Lex Aelia Sentia ordini et integritati suae restituta.

Scripseramus haec olim. At postea majora ausi, ipsius legis fragmenta non modo diligenter conquisivimus, verum etiam ea suo ordini suaeque integritati restituere conati sumus, ductu praecipue ULPIANI, et JULH PAULI, quorum ille quatuor, hic tribus libris hanc legem celeberrimam illustravit. Hujus diligentiae nostrae ut fructum capiat lector, totam legem una cum probationibus hic exhibemus:

SEX. AELIUS.

CATUS. ET C. SENTIUS. C. F. C. N. SATURNI

NUS. COS. POPULUM. JURE. ROGARUNT. POPULUSQUE. JURE. SCIVIT. IN.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

DE IIS, QUI MANUMISSI DEDITITII FIUNT.

Qui servus, quaeve ancilla, poenae caussa b) a domino c) VINCTUS VINCTAVE d) aut in custodiam datus, datave o), quibusve vestigia

pro lege Sentia legendum Cincia, jam monuit Gothofredus. Hein. Ita jam ante vidit Cujacius, probatque Brummerus ad L. Cinciam c. 15. p. 255. Cann.

a) Caput hoc primum fuit procul dubio, partim quia praecipuum, partim, quod ULPIANUS Libro I. Comment. ad L. Ael. Sent. de eo egit L. 216. D. de V. S. Hein.

b) Non ergo ab aliam caussam vinctus vinctave, veluti ob furorem: Paul. Receptt. Sentent. IV. 12. 7. Hein.

c) Vel ejus jussu a Procuratore: Paul ibid. §. 8. non si solutum servum dominus adprobet, antequam vinctum sciret: Paul. ibid. nec si communi servo unus, altero non adprobante, injecisset vincula: Idem ibid. §. 5. nec si servum oppignoratum vinxerit creditor: Id. §. 6. L. 24. §. ult. D. de Pignor. act. nec si servo, quem manumittere jussus erat, vincula injecerat heres: Paul. ib. §. 4. Hein.

d) Legitimum hoc fuisse vocabulum discimus ex ULPIAN. Lib. I. L. 216. de V. S. ubi id non intelligendum esse monet de eo, qui carceri mancipatus, sed qui ibi vinculis constrictus fuit, quamvis alias, ubi de favore vincti quaeritur, et in carcerem conjectus pro vincto habeatur: L. 9. D. Ex quib. causs. maj. XXV. ann. in int. rest. Hein.

c) Ita Ulpianus Fragm. tit. I. 11. Scd annon sibi ipse contrarius, quum

scripta f), itemque, qui quaeve propter noxam tortus tortave, nocens inventus inventave ), item qui quaeve, ut ferro, aut cum bestïïs depugnaret h), damnatus, damnatave, aliove supplicio adfectus adfectave i) fuit: is cave, quoquo modo 1) manumissus manumissave, justam libertatem ne consequitor TM), sed dedititiorum numero esto ").

CAP. II. o)

DE AETATE MANUMITTENDORUM PER VINDICTAM.

Minor XXX annorum servus ancillave, censu P) vindictave manumissus manumissave, civitatis Romanae jus, nisi caussa apud consilium probata, ne consequitor.

paullo ante negare eum viderimus, in custodiam datum pro vincto haberi? Negamus, quia in L. 216. de V. S. de privato carcere, qui non nocebat sine vinculis hic autem de carcere publico loquitur. Vid. Jac. Cujac. ad Ulp. l. c. Hein. Apud Gajum haec leguntur (I. 13): inve ludum (sc. gladiatorium) custodiamve conjecti fuerint. Vid. et F. A. Schilling animadv. crit. ad Ulp. Sp. I. p. 43. Mühl.

f) Ulp. ibid. §. 11. Gaj. Inst. I. 1. 3. nec opus videtur emendatione in textu Ulpiani, ubi pro vestigia quidam rescribi jubent stigmata. Hein. Utique legendum apud Ulpianum: quibusve stigmata scripta; ut habet etiam noviss. ed. Berol. Haub.

g) Ulpian. ibid. non ergo si tortus de nulla culpa fuerat confessus: Paul. Receptt. Sentent. ibid. §. 3. Hein.

h) Ferro depugnant gladiatores, cum bestiis arenari: Cujac. ad Ulp. Fragm. tit. I. 11. De utrisque plura nos in Comm. ad L. Jul. et Pap. Lib. II. c. 1. et 2. Hein.

i) Imo et virgis caesi publice: Gaj. Inst. I. 1. 3. Hein. In Gaji genuinis comment. haec desunt. Mühl.

1) Ulpian. ibid. Apud Suetonium Aug. c. 40 est: ne ullo libertatis genere civitatem adipiscerentur, id est, nec censu, nec vindicta, nec testamento. Hein. m) Suet. Aug. c. 40. Ulp. ibid. Hein.

n) Ulpian. Fragm. I. 11. Hein.

o) Caput hoc secundum fuit, quia et aetas pertinet ad qualitatem manumittendorum, de qua curiose cavisse Augustum tradit Sueton. l. c. Meminit hujus capitis Dio LV. 13. ejusque sententiam servavit Ulpian. Fragm. tit. I. 12. Hein.

p) Census non meminit Ulpianus l. c., quia ejus aetate ab usu pridem recesserat. At Fragm. jur. Dosith. §. 19. (17): Et qui in censu manumittitur, si XXX annos habeat, civitate Romana potitur. Ergo non minor XXX annis. Hein. Num autem in censu manumissionibus causae probatio omnino locum habuerit, merito dubitatur. V. Göschen 1. 1. p 243. Mühl.

CAP. III. 9)

DE AETATE ET CONDITIONE MANUMITTENDORUM PER TESTAMENTUM.

Minor XXX annorum 1), testamento manumissus manumissave, quamvis in libertate moretur, liber tamen et civis Romanus ne esto o).

CAP. IV. t)

DE CONDITIONE EX HUJUSMODI PARENTIBUS

NATORUM.

Ex his, qui quaeve justam libertatem non consequuntur, nati nataeve, cives Romani et in parentum potestate ne sunto. Sin cives Romanus hujusmodi mulierem, quasi civem, per errorem duxerit, sive civis Romana per errorem ei, qui dedititiorum numero erit, nupta fuerit; caussa apud consilium probata, civitas tam liberis, quam parentibus "), praeter eos, qui dedititiorum numero erunt, redditor, illique in patria potestate sunto.

q) Hoc caput a priore sejungi non potuit. Hinc conjunxit etiam utrumque Ulpian. Fragm. I. 12. Hein. Caeter. cf. quae supra §. 5. not. b. scripta sunt. Mühl. r) Nisi libertas in hoc tempus data. Hinc frequens in testamentis formula; LIBER ESTO, SI ANNORUM XXX ERIT: L. 39. §. 2. Fam. erc. L. 46. de Manum. test. L. ult. D. de Reb. dub. L. 13. §. 5. de Statulib. item: QUUM PER LEGES LIcebit, LIBER ESTO: L. 38. de Man. test. Hein.

s) Servi itaque erant, quamvis in libertate morarentur, nec servire eos pateretur Praetor. Post legem Juniam Norbanam omnes justam libertatem per manumissionem haud consequuti, praeter dedititios, Latini erant, adeoque et hi ejusdem conditionis censebantur: Ulp. ib. et ad h. l. V. C. Ant. Schultingius. Hein.

t) Hoc quoque caput a superioribus sejungi non potuit. Expressimus illud ex Ulpiani Fragm. VII. 4. Idem caput in mente habuit Gajus apud Pariat. LL. Mos. et Rom. Tit. XVI. dum scripsit: Idem juris est de his, quorum nomine ex L. Aelia Sentia vel ex SCto post mortem patris, caussa probata, in potestate ejus futuri essent. Hein.

u) Probanda ergo caussa erat vivis parentibus. At postea ex SCto etiam post mortem patris fieri poterat probatio: Gajus ib. Unde miror, de sententia hujus SCti, et an ́eo diversum quid a Lege Aelia Sentia cautum sit, disputare ad Gaji locum viros doctos. Hein. Jam autem dubio non caret, SCto post Augusti tempora condito ea deberi, quae hoc in capite Legi Aeliae Sentiae Auctor tribuit. Bethmann-Hollweg diss. alleg. p. 70. sqq. de Vangerow 1. 1. p. 178. not. 15. Cf. et supra §. 5. not. c. Mühl.

CAP. V. x)

DE MINORE XX ANNIS MANUMITTENTE.

Minore XX annis 1) non aliter, quam per vindictam 2), caussaque apud consilium probata a), manumittere jus esto b).

CAP. VI. c)

DE FEMINA MANUMITTENTE.

Ne feminae, nisi auctoribus tutoribus suis 4), libertatem servis dare jus esto e).

x) Egere de hoc capite ULPIANUS Lib. II. L. 16. D. de Man. vind. PAULUS Lib. I. L. 15. de Manum. vind. Unde id a superioribus proximum locum tenuisse patet. Uti enim prima legis parte de conditione manumittendorum; ita secunda de manumittentibus actum. Sententiam capitis habemus apud Gaji Inst. I. 1, 7. (I. 38). Ulpian. Fragm. I. 13. et in §. 5. Inst. Qui et ex quib. causs. man. non poss. Hein.

y) Coeptum tamen annum XX. pro completo habitum, colligo ex L. 74. §. 1. D. de SCto Treb. Hein.

z) Attamen, qui vindicta possunt apud consilium manumittere, possunt etiam heredem sibi necessarium testamento scribere: PAUL. Lib. I. L. 27. de Man. test. Hein.

a) Modo caussa ex adfectu, non ex luxuria, descendat: ULP. Lib. II. L. 16. pr. de Man. vind. Qualis est sanguinis conjunctio: ULPIAN. Lib. II. L. 12. eod. item conditionis implementum : PAUL. Lib. I. L. 15. D. eod. Aliae caussae recensentur in L. 9. 11. 12. sq. D. eod. et §. 5. Inst. h. t. Sunt tamen quaedam non ex hac lege, sed ex SCtis, de quibus L. 13. fin. L. 4. C. Qui man. non poss. Add. Cujac. Obs. XV. 13. Hein.

b) Quid si minor XX annis servum alii dederit, ut manumitteretur? Vid. L. 20. §. ult. D. de Man. L. 16. §. 1. D. de Man. vind. Hein.

c) De hoc quoque capite egit PAULUS Lib. I. L. 16. D. de Auct. tut. Sententiam ejus servavit Fragm. Vet. JCti post Pariat. LL. Mos. et Rom. §. 17. Hein. Fragm. jur. Dosith. §. 15. ed. Bonn. Mühl.

d) Etiamsi coeci sint tutores: PAUL. Lib. I. L. 16. de Auct. tut. Si femina per epistolam manumittebat, disputabatur, utrum, dum scriberet illa epistolam, an tunc, quando eam servus acceperit, interponenda sit auctoritas? Vid. laudat. Fragm. §. 17. (15). Hein.

e) Nisi jure liberorum per legem Papiam Poppacam tutela liberaretur: Fragm. Vet. JCti §. 17. Ulpian. Fragm. II. §. ult. Addatur Comment. noster ad Leg. Jul. et Pap. Lib. II. c. 11. p. 233. sq. Hein.

CAP. VII. f)

DE MANUMISSIONE IN FRAUDEM CREDITORUM.

Qui in fraudem E) creditorum manumisit, nihil egisse censetor h), et manumissus manumissave servus ancillave manento.

CAP. VIII. i)

DE SERVO NECESSARIO HEREDE INSTITUTO.

m

Attamen ei, qui solvendo non est k), unum servum, quem velit 1), per testamentum manumittere, et heredem instituere ) jus esto: et tunc manumissus liber heresque necessarius esto.

CAP. IX. ")

QUID SI IN FRAUDEM CREDITORUM PLURES

MANUMISSI?

SI. DUO. PLURESVE. EX. EADEM. CAUSSA. HEREDES. SCRIPTI.

f) De hoc quoque capite PAULUS adhuc Lib. I. Commentarii sui egit. Sententia exstat apud Gaj. Inst. I. 1. 5. (I. 37). Ulpian. Fragm. I. 14. in pr. Inst. h. t. L. 16. §. 2. D. Qui et a quib. man. lib. L. 1. C. Qui man. non poss. Hein. g) Quid vero est in fraudem manumittere? L. 10. D. Qui et a quib. man. lib. non fiunt. L. 79. D. de R. I. Hac lege nec miles solutus: L. 29. §. 1. D. de Test. mil. L. 8. §. 1. D. Qui et ex quib. causs. manum. Non tamen legem violat, qui minor XX annis heredem rogavit, ut servum proprium manumitteret: L. 34. §. 1. D. de Fideic. libert. Hein.

b) Si id urgeant creditores. Antea enim manumissus in eorum fraudem veluti statuliber erat: L. 1. pr. de Statulib. Inde est, quod libertas hujusmodi per Legem Aeliam Sentiam dicitur RESCINDI: L. 5. §. 2. D. Qui et a quib. manum. RETRAHI : L. 45. §. 3. de Jure fisc. REVOCARI: L. 1. C. Qui manum. non poss. Hein.

i) Caput hoc a superiore proximum fuisse, quum res ipsa, tum Pauli fragmenta ad caput sequens adferenda docent. Hein.

k) Etiam minori XX annis: L. 27. de Man. test. Quid si, qui solvendo est, necessarium heredem instituat, et is abstineat, an libertates debentur? L. 32. D. de Manum. test. Hein.

1) Licet minorem XXX annis: Ulpian. Fragm. I. 14. etiamsi in ea caussa sit, ut dedititius fieri deberet: Ulp. ibid. Heres enim esse non posset, nisi justam consequutus libertatem. Aliud dicendum, si impedimentum non ex lege Aelia Sentia sit, sed ex alia lege, SCto vel constitutione Principis: L. 83. pr. de Her. inst. Hein.

m) Quid si obaeratus servum heredem necessarium instituerit, eique substituerit tamen liberum hominem? L. 57. D. de Her. inst. Hein.

n) Legitima haec fuisse hujus capitis verba, adparet ex L. 60. D. de Her. inst. SCti vero ad hanc legem facti meminit L. 83. §. 1. eod. Hein.

« PreviousContinue »