Page images
PDF
EPUB

distractis exemplaribus, me denuo libellum recognovisse, emendasse, nihilque fecisse reliqui, ut prodiret et auctior et emaculatior. Est hoc studium hujusmodi, ut quotidie aliquid observes : nec quisquam tam bene subducta ad scribendum ratione est, quin res, aetas, usus semper aliquid adportet novi, aliquid moneat, ut illa, quae te scire credideras, nescias, et quae tibi putaras prima, in experiundo repudies. Quod et mibi, quoties mea relego, evenit, evenietque fortassis et in posterum, si me vivo libellus quartum prela exercuerit. Sed haec Deo curae erunt, cui TE, LECTOR, aeque ac me ipsum meaque omnia commendo. Franequerae Frisiorum x. Kal. Febr. cIɔlɔCCXXVI...

JO. GOTTL. HEINECCII JC.

ANTIQUITATUM ROMANARUM

JURISPRUDENTIAM ILLUSTRANTIUM

SYNTAGMA

SECUNDUM ORDINEM INSTITUTIONUM JUSTINIANI.

PARS I.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Quum Justinianus Imperator in Institutionum prooemio suae potissimum collectionis texat historiam: facturi videbimur operae pretium, si et nos illius exemplo JURIS ROMANI COLLECTIONES, tum ante Justinianum, tum postea confectas, veluti per indicem recensuerimus.

S. 1. Legum regiarum collectio, seu jus Papirianum. Urbem Romam principio reges habuere, qui manu initio omnia regere, postea vero et leges quasdam curiatas ad populum ferre coeperunt. Tacit. Annal. III. 26. L. 2. §. 2. D. de Orig. jur. Has leges regias a), maxime sacras, primus collegit C. Papisius b), s. Papiríus c), non multo post exactos reges pontifex maximus, ut patet ex Dionys. Halicarn. Antiq. Rom. III. 36. ex quo etiam discimus, C. Papirium illum leges Numae, dudum abolitas, in lucem revocasse. Et haec quidem collectio JUS CIVILE PAPIRIANUM vocatur a Pomponio, L. 2. §. 2. D. de 0. J. de eoque tempore Caesaris (ut eleganter observavit V. C. Car. Andr. Dukerus de Latinit. vett. Jurisconss. p. 156.) librum integrum composuit Granius Flaccus, laudatum in L. 144. D. de Verb. signif. [Add. Dissert, nostr. de jure Papiriano.]

a) H. E. Dirksen Uebersicht der bisherigen Versuche zur Kritik und Herstellung des Textes der Ueberbleibsel von den Gesetzen der römischen Könige; in eius Vers. zur Kritik und Auslegung der Quellen des röm. Rechts (Leip. 1823) pum. 6 p. 234 sqq. Mühl.

b) Pomponius L. 2. §. 2. et 36. D. de 0. J. modo Sextum, modo Publium ; Dionysius vero Halicarnasseus, cui plurimum ea in re credendum, Cajum adpellat. (Meminit Dionys. Halic. V. 1. et Manii Papirü, qui eodem fere tempore Aoruit. Verum is non fuit pontifex, sed rex sacrorum. Nec adsentimur Perizonio Animadv. hist. c. 2. p. 89. qui Spurium vocatum esse existimat, non ob aliam rationem, quam quod hoc frequens Papiriorum praenomen fuerit.] Quum autem Cujacius observet, in codicibus MSS. legi VI. pro Sextum: non dubito, quin ex nota namerali Sexti praenomen sibi finxerint scribae. Significare vero videtur numerus iste, Papirium, quem Dionysius Halicarnasseus praecipuç sacras Numae leges collegisse refert, sexto demum libro reliquas leges regias, veluti adpendicem, adjecisse: unde ita forsan legenda verba Pomponii: quae omnes conscriptae exstant in libro sexto C. Papirü Hein. (vid. Auctoris praefat. Ublii opusculis ad hist. jur, et maxime ad Pomponii Enchirid. illustr. praem. p. LVII. Bynkershoecki Praetermissa ad L. 2. D. de O. J. (opp. T. p. et ap. Uhl. p. 234.). F. C.

* in Auctoris Opuscc. minorib. n. 1. p. 1-14. et in Syll. III. Opuscc. Miscell. n. 1. p. 1–8.*]

$ 2.

Ejus interitus et restitutio. Dudum vero, praeter paucissima fragmenta d), Papiriana illa collectio periit. Et hinc renatis litteris de colligendis legibus regiis cogitarunt Valentinus Forsterus in Historia juris Romani I. 6. sq. [in

Conradi in praef. ad praeterm. (ap. Ubl. p. 220). Vid. tamen quae e Glückii commentat. de jure Papiriano aliisque scriptorib. notavit Zimmern Gesch. des röm. Privatr. bis auf Justinian. §. 27. not. 7. Mühl.) Confundit auctor duos Papirios, quorum ille Pomponio', hic Dionysio memoratur: diversos illos esse intelligimus 1. ex diversis nominibus; 2. ex diverso opere; 3. ex diverso operis instituto; 4. diversa utriusque aetate. Dionysii Papirius Cajus est dictus, Pomponii, ut legen

dum puto, Spurius. Pomponii ille regum omnium leges conquisivit, Dionysianus · solius Numae non leges tantum, sed et commentarios sacrorum. Pomponianus

leges regias privato consilio in usum privatum in libros retulit, Dionysianus consilio publico, et in populi usum. Pomponianus floruit aut Tarquinio Prisco aut Superbo regnante, Dionysianus post exactos reges. Haec alias [* Lib. I. Obss. c. 15. * ] latius docui. Cann. Quae contra disputari possint, in promtu sunt. Non tamen expedit, latius prosequi rem tanta vetustate obscuram, nisi ad augendas conjecturas, quibus hic locus nimium quantum abundat. Vid, v. C. Cujacii comment. ad L. 2. §. 2. D. de 0. J. (Uhl. p. 4. not. *). Christ. Ad. Ruperti animadv. in eund. loc. (ibid. p. 57). Dirksen l. 1. p. 236 - 239. Mühl.

c) Papisiä olim dicti, qui postea Papirii, Cicero ad Div. IX. 21. Primus Appius Claudius, (sive Coecus, sive Centummanus, sive Crassus,) circa annum V. C. ccccv. litteram R. reperit, ex eoque tempore dici coepit Papirius, Furius, Valerius pro Papisio, Fusio, Valesio: L. 2. §. 36. D. de 0. J. et ibi Bynkershoek in Praetermissis. Petr. Faber Semestr. I. 11. p. 52. Hein. Non tamen ante' Appii Claudii aetatem ignota fuit haec littera; in frequenti usu fuit; fecit illud Appius Cl., ut quibusdam in vocibus R locum litterae S obtineret. Cann.

d) Fragmentum bene longum e jure Papiriano exstat apud Macrob. Saturn. III, 11. Quamvis, quum illud non tam legum, quam commentarii, faciem prae se ferat, magis Granio Flacco, quam Papirio, videatur tribuendum. Forsan etiam huc pertinet L. 2. D. de Mort. infer. Hein. De loco Macrobii egit Wesselingius [ * Obss. I. 4. * ) et d'Arnaud (* Var. Conj. II. 20. * ], de L. 2. c. Zacharias Hu

« PreviousContinue »