Page images
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

ADIECTIS

INDICIBUS ET ADNOTATIONE

ITERUM EDIDIT

CAR. FRID. AUG. NOBBE
PROF. LIPS. ET GYMNASII NICOL. RECTOR.

NOVA EDITIO STEREOTYPA.:

TOMUS III.
ORATIONES PRO QUINTIO, PRO ROSCIO AM.,
ROSCIO COMOEDO, DIVINATIO IN CAECIL., ET

VERRINAE.

LIPSIAE
SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHINITII.

1 84 9.

to 37.192

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ARG. C. Quintius (s. Quinctius) homo de plebe urbana in Gallia amplam habebat rem rusticam et pecuariam, et Sex. Naeviam praeconem earum, quae in Gallia comparabantur, rerum socium, quum repente mortuus P. Quintium fratrem heredem re. liquit testamento institutum. Ita dissoluta societate et lite de communi dividundo orta alter alterum vadatur. P. Quintius re dilata profectus in Galliam a Sex. Naevio vadimonii deserti fit reus L. Scipione C. Norbano Coss. Naevius P. Burrieni praetoris decreto bona occupata triginta dies possederat, eorumdemque auctionem iam certam in diem constituerat, quum Sex. Alphenus, Quintii se procuratorem professus, L. Bruto trib. pl. adigvante efficit, ut Quintius in ius vocetur. Venit Id. Septemb, ad P. Dolabellam praet. urb. M. Decula Cn. Dolabella Coss. Tandem iudicium constituitur, cui qui praeest C. Aquillius Gallus in consilium adhibet M. Marcellum, P. Quintilium et L. Lucullum. Coram his ea caussa acta est M. Tullio Decula Cn. Dolabella Coss. (673. p. U. c.) Ceterum non prorsus integra est haec oratio : at unum modo idque perbreve fragmentum exstat.

I. 1. Quae res in civitate duae plurimum possunt, hae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et eloquentia: quarum alteram, C. Aquilli,

CICERO VOL. III.

vereor, alteram metuo. Eloquentia Q. Hortensii ne in me in dicendo impediat, nonnihil commoveor: gratia Sex. Naevii ne P. Quintio noceat, id vero non mediocriter pertimesco. 2. Neque hoc tanto opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria. Verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer: P. Quintius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat. 3. Illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc caussam, Aquilli,aliquoties apud te egit, homo et in aliis caussis exercitatus et in hac multum et saepe versatus hoc tempore abest, nova legatione impeditus: et ad me ventum est, qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui, ut rem tantam tot controversiis implicatam possem coguoscere. 4. Ita, quod mihi consuevit in ceteris caussis esse adiumento, id quoque in hac caussa deficit. Nam, quo minus ingenio possum, subsidio mihi diligentiam comparavi: quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, intelligi non potest. Quae quo plura sunt, C. Aquilli, eo te et hos, qui tibi in consilio adsunt, meliori mente nostra verba audire oportebit: ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur. 5. Quod si tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et gratiam solitudini atque inopiae; si apud hoc conşilium ex opibus, non ex veritate caussa pendetur, profecto nihil est iam sanctum atque sincerum in civitate: nihil, quod humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur. Certe aut apud te et

ca

rei

[ocr errors]

nes eos, qui tibi adsunt, veritas valebit aut ex hoc loco

repulsa vi et gratia locum, ubi consistat, reperire 200 non poterit. II. Non eo dico, C. Aquilli, quo mihi

veniat in dubium tua fides et constantia, aut quo non 10 in his, quos tibi advocasti, viris electissimis civitatis,

spem summam habere P. Quintius debeat. 6. Quid im ergo est? Primum magnitudo periculi summo timore

hominem afficit, quod uno iudicio de fortunis omnibus decernit; idque dum cogitat, non minus saepe ei

venit in mentem potestatis, quam aequitatis tuae; 70 propterea quod omnes, quorum in alterius manu vi

ta posita est, saepius illud cogitant, quid possit is, Ci- cuius in ditione ac potestate sunt, quam quid debeat me facere. 7. Deinde habet adversarium P. Quintius

verbo Sex. Naevium, re vera huiusce aetatis homiori nes disertissimos, fortissimos, ornatissimos nostrae to civitatis: qui communi studio, summis opibus Sex.

Naevium defendunt: si id est defendere, cupiditati alterius obtemperare, quo is facilius, quem velit, ini

quo iudicio opprimere possit. 8. Nam quid hoc inion quius aut indignius, C. Aquilli, dici aut commemora

ri potest, quam me, qui caput alterius, famam fortuint nasque defendam, priore loco caussam dicere? quum

praesertim Q. Hortensius, qui hoc iudicio partes accusatoris obtinet, contra me sit dicturus; cui sum

mam copiam facultatemque dicendi natura largita des est. Ita fit, ut ego, qui tela depellere et vulneribus ra- mederi debeam, tum id facere cogar, quum etiam te

lum adversarius nullum iecerit: illis autem id temurl pus impugnandi detur, quum et vitandi illorum im

petus potestas adempta nobis erit, et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae

« PreviousContinue »