Page images
PDF
EPUB

traderetur, ejus posteri quidem Ballenstadense scutum, quod hodienum in Anhaldinorum insignibus adparet, retinuerunt, ei tamen discriminis caussa addiderunt baltheum, qui diversimode, ut sit, exornatus a pictoribus, demum ruta Saxonicæ nomen induit, ut singulari eaque pererudita dissertatione docuit Burch. Gotth. Struvius, Dissert. de Ruta Saxon. 3. Sed hoc quidem sensim exolevit in Germania, in qua et filii principum et nobilium natu minores et appanagiati integra insignia retinent, iisque spem sustinent futuræ successionis. Denique observamus, sicuti scuta gentilitia nobilitatis insigne sunt, ita confracta publice abolitæ nobilitatis esse argumentum. Hinc et novissima tempora non ignorant exempla tristissima, quod eorum arma et scuta a carnifice publice fracta sunt, qui a virtute avita ita desciverunt, ut perduellione vel aliis adversus rempublicam commissis flagitiis famam polluerent. Verum et hunc ritum tristissimum satis antiquum esse, probant exempla 2, et notissima loquutio, arma reversata, de qua ex instituto a J. Seldeno, de Tit. honor. p 789, et Ch. Dufresne, Glossar. Lat. tom. I, p. 328, actum est.

HEINECCIUS, ibid. II, 4, parag. 2 —7.

No 7. CAP. VII. Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt.

DE FORMA REIPUBLICÆ GERMANICE.

Sic unus plerisque reip. finis; sed non una omnibus reipublicæ forma placuit. Plerisque populare erat imperium, tam tenacibus quippe libertatis, ut Lucanus, Pharsal. VII, libertatem

[blocks in formation]

vocare non dubitet. Verum quum omnes illæ gentes rudes ac parum sagaces potentiam tamen bellicam affectaverint, fieri non potuit, quin a pura democratia ad temperamenta quædam vel aristocratica vel monarchica deflecterent. Populum enim rudem, avidum tamen bellandi, non posse non a pura democratia sua sponte recedere, prudenter observavit ó wávu Conringius, de Urbib. Germ. num. 45, siquidem tunc ipsa necessitas potestatem quamlibet majorem solis nobilioribus ac prudentioribus imponit. Inde ergo est, quod de Celtis memoriæ prodidit Strabo, IV, p. 136, ἀριστοκρατικὰς εἶναι τὰς πλείους τῶν πολιτειών, Celtas optimatium fere regimine uti. Addit præstantissimus auctor, unum quotannis principem, unumque belli ducem a multitudine deligi solitos. Quod fortasse in minoribus civitatibus factum; nam in majoribus plures principes fuisse, qui jus per pagos et vicos dicerent, adeoque rempublicam domi administrarent, ex Tacito, de Mor. Germ. c. 11, patet. Principes porro suos ex plebe adjutores comitesque habebant. Centeni enim, ait Tacitus, ibid. c. 12, sin

"Theatr. Europ. tom. IX, p. 376; et tom, XI, p. 1083,

Thom. Walsingh, p. 192.

gulis ex plebe comites, consilium simul et auctoritus adsunt. Inde facile patet, qualis ejusmodi rerump. forma fuerit. Panes plebem, id est omnes ingenuos, quos infra describemus, erat rò núpsov, adeoque de bello et pace, de legibus ac judiciis publicis aliisque rebus majoris momenti statuendi potestas. Ingenui in comitiis congregati eligebant principes, qui non modo jura per pagos vicosque reddebant (Tacit. de Mor. Germ. 12), verum etiam in comitiis ipsis consultationes dirigebant (Tacit. idem, 11). Habebant ergo hi jus @poßouxías, adeoque sine eorum consilio nihil unquam majoris rei suscipiebatur.

Principes hi procul dubio jam eo tempore dicti sunt graven quasi viri caniție venerandi. Nam et Cæsar, de Bell. Gall. lib. IV, c. 13, eos majores natu; Dio Cassius, Histor. XXXIX, @peoßurépous, id est, seniores vocat. Unde nomen ab ætate comitibus inditum esse eo minus dubito, quo notius est, etiamnum judices in Frisia vocari grietmænner itidem a canitie, alibi altermænner a senectute. Ingruente bello eodem modo ex ingenuis deligebantur duces, quos scuto impositos humeris vibrare solebant, populo interim palmis vocibusque plaudente. Hinc de Brinone, Caninefatum duce, Tacitus, Histor. IV, 15: Impositus, inquit, scuto, more gentis, et sustinentium humeris vibratus, dux deligitur. Quem morem omnibus Germanis communem fuisse, vel ideo dubitare non licet, quod constat, medio etiam ævo ejusdem ritus tenacissimos fuisse Gothos Francos 2. Immo et Romani seculo quarto adversus Germanos bella gerentes, hostes imitati, eodem more duces suos inaugurabantur, ceu exemplo Juliani Apostatæ docet Ammianus Marcellinus, Histor. XX, 4. Hi vero Germanorum duces imminente bello agebant delectus, educebant exercitus, instruebant aciem, disciplina sacerdotibus permissa, tanto majore auctoritate animadversuris in immorigeros, quod veluti Deorum jussu sævire viderentur. Et hæ quidem populi, hæ magistratuum partes erant in republica, ubi aristocratice erat temperatus status popularis.

et

Quum ergo in ejusmodi civitatibus pleraque in comitiis decernerentur, Tacitus ea ita describit, ut non multum ab hodiernis Polonorum conventibus videantur discrepasse. Quemadmodum enim in his senatores regni de plerisque ante consultant, ac deinde etiam deputatorum, quos vocant, suffragiis rem permittunt : ita et in Germania idem olim factum. De minoribus rebus, inquit Tacitus, de Morib. Germ. 11, principes consultabant, de majoribus omnes; ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes prætractarentur. Quemadmodum porro mira Polonorum in adveniendo tarditas, mira in discedendo festinatio observatur, libertas vero in dicendis sententiis tanta, ut pene licentiæ videatur similis : ita et de Germanis eadem pene refert Tacitus, ibid. Coeunt, inquit, nisi quid fortuitum aut subitum inciderit, certis diebus, quum aut inchoatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum ini

1 Cassiodor. Variar. lib. X, c. 31.

a Greg. Turon, lib. VII, c. 10; lib. II, c. 11; lib. IV, c. 46,

tium credunt. Illud ex libertate vitium est, quod non simul ac jussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur. Ut turbæ placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi jus est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout ætas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu adspernantur; sin placuit, frameas concutiunt : honoratissimum consensus genus, armis laudare.

Hæc Tacitus, cujus e verbis tota illa comitiorum ratio patet luculentissime. Primo enim inde discimus, comitia alia ordinaria, alia extraordinaria fuisse. Illa quotannis certo die locoque habebantur: hæc, si quid subitum aut fortuitum incidisset, extra ordinem indicebantur. Utrumque non temere fiebat, nisi ubi vel nova luna esset, vel eadem implesset or¬ bem, quod tempus rebus omnibus etiam Dione, teste, XXXVIII, p. 90, putabant auspicatissimum; adeo ut sæpe rei gerendæ occasionem dimittere, quam religionem violare mallent 1. Sane Germanis comitia inituris semper id placuisse tempus, vel inde adparet, quod et medio ævo idem observarent Gothi et Saxones. De illis enim Sidonius Apollinaris, Paneg. Aviti, canit:

Luce nova veterum cœtus de more Getarum
Contrahitur

.....

De his vero consulendus Eginardus apud Adamum Bremensem, Hist. cal. I, 4. Deinde ex eodem Taciti loco adparet, Germanos tunc armatos consedisse ad ferenda suffragia. Sollenne enim iis, teste Tacito, de Morib. Germ. 13, erat, nihil neque publicæ neque privatæ rei nisi armatos agere. Idque tam commune erat omnibus, ut et ad convivia procederent armati (ibid. c. 21). Hunc quoque morem servarunt posteri, inprimis Getæ, de quibus Claudianus, de Bell. Get. v. 480 et seq.:

Consultare jubet bellis annisque verendos.

Crinigeri sedere patres, pellita Getarum
Curia, quos cladis decorat numerosa cicatrix:
Et tremulos regit hasta gradus, et nititur altis
Pro baculo contis, non exarmata senectus.

nihil

Immo hodienum Helvetios æque ac Hispanos, Gothorum posteros, privatæ publicæque rei nisi armatos suscipere, observavit Conringius, de Vetere Germ. Rep. parag. 34. Tertio et id ex Tacito discimus, quod jus coercendi tum fuerit penes sacerdotes. Quum enim suprema majestas penes populum esset, et in tanta tamen gentis libertate fieri non posset, quin conglobata ista armatorum multitudo nonnunquam in sua viscera sæviret, principes denique suadendi magis, quam jubendi cogendique facultate pollerent: non videbatur ulli ordini rectius demandari posse disciplinæ cura, quam sacerdotibus, quos ipsa muniebat muneris sanctitas et superstitiosa hominum opinio. Usi vero sacerdotes ea in re videntur lictorum

¿Cæs, de Bell. Gall. lib. I, c, 38.

ministerio. Ita enim intelligo, quæ Strabo, Geogr. IV, p. 136, de Celtis prodidit memoriæ : Ἴδιον δὲ τὸ ἐν τοῖς συνεδρίοις συμβαῖνον· ἐὰν γάρ τις θορυβῆ τὸν λέγοντα, καὶ ὑποκρούση, προσὼν ὁ ὑπηρέτης ἐσπασμένος τὸ ξίφος κελεύει σιγάν μετ' ἀπειλῆς· μὴ παυομένου δὲ καὶ δεύτερον καὶ τρίτον ποιεῖ τὰ αὐτά· τελευταῖον δὲ ἀφαιρεῖ τοῦ σάγου τοσοῦτον, ὅσον ἄχρηστον ποιῆσαι τὸ 201Toy Peculiare quidpiam habent in conciliis. Si quis enim dicenti obstrepat, aut tumultuetur, lictor accedit, stricto cultro; minis adhibitis, tacere eum jubet, idque iterum ac tertio facit. Eo non cessante, tandem a sago ejus tantum amputat, ut reliquum sit inutile. Forsan etiam ad graviores animadversiones ventum, si quis publico egregio adversaretur. Neque enim ignota sacerdotibus Germanis fuisse videtur sacris interdicendi ratio, druidibus per Galliam sollennis, de qua Cæsar, de Bell. Gall. VI, 13: Si quis aut privatus aut publicus eorum decreto non stetisset, sacrificiis interdicebant: quæ pœna apud eos erat gravissima. Quibus ita esset interdictum, ii numero impiorum et sceleratorum habebantur, iis omnes decedebant, aditum sermonemque defugiebant, ne quid ex contagione incommodi acciperent; neque iis petentibus jus reddebatur, neque ullus honos communicabatur. Denique ex Tacito adparet, nobiles seu optimates dixisse sententias, reliquos ingenuos vel adsensum concussis frameis, vel dissensum fremitu testatos. Qui ritus denuo per universam Germaniam invaluisse videtur. Diu enim post Taciti tempora etiam Francos isto suffragandi more usos esse, vel inde patet, quod Pipini ducis orationem acclamationibus simul et armorum concussorum crepitu approbarunt, ceu loquitur Annalium Franc. auctor, ad annum 687.

Quibus de rebus in his comitiis fuerit actum, facile patet. Consilia in iis capiebant Germani de bello et pace, forsan et legatos in iis aliquando audiebant. In iisdem conventibus et principes eligebant, per pagos vicosque jura reddituros. Porro et accusare capitisque periculum intendere licebat apud concilium 2. Ex quo discimus, publicis judiciis, more rebuspublicis popularibus sollenni, populum ipsum præfuisse. Procul dubio etiam de ferendis abrogandisque legibus actum est in conciliis. Tametsi enim moribus potius, quam legibus scriptis viverent, et præclare Tacit. ibid., 19, plus apud eos diceret valere bonos mores, quam alibi bonas leges: fieri tamen non potuit, quin nova subinde rerum emergentium forma novas leges, novaque instituta exigeret. Quæ quidem quin in comitiis communi omnium suffragio prodierint, nullum plane est dubium, Denique idem ego dixerim de vectigalibus ac tributis. Aurum argentumque initio ignorarunt Germani, et sero admodum pecuniam accipere a Romanis didicerunt 3. Nec tamen bella sine adparatu quodam gerere poterat respublica. Unde non poterant non civibus tributa quædam imperare. Præclare Tacitus, ibid., 15: Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre

1 Tacit. de Morib. Germ. c. 12.

2 Idem, ibid. c. 11.

? Idem, ibid. c. 4 et 15.

principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. Ultro conferri dicuntur ista tributa, quod non indicerentur, sed, uti posteriore ævo factum, ab ordinibus decernerentur in comitiis; eoque factum opinor, ut hodienum per Germaniam tributa munera (gaben) vocentur, quasi quæ ultro et per modum donationis cives conferre solerent.

Et hæc quidem de civitatibus Germaniæ aristocratice temperatis. Præter has vero non deerant gentes, quæ regnabantur. Sic Cheruscos regem Roma petiisse, ex Tacito, Annal. XI, 16, notum est: unde colligo, Arminium etiam eadem inter suos dignitate fuisse, quamvis Cheruscorum princeps a veteribus appelletur. Quam late etiam regnarint Ariovistus et Maroboduus, nemo ignorat 2. Videntur regium imperium præ reliquis probasse Cherusci, Marcomanni, Suevi, Batuvi, Frisii, Suiones, Gothi, forsan et aliæ gentes de quibus tacent veteres.

Cave vero, inter Germanos tibi fingas wapbaσav, regesque suo lubitu dominantes. Reges enim, si qui in Germania erant, ipsius populi suffragiis hanc dignitatem fuerant consecuti. Diserte enim Tacitus, de Morib. Germ. 7: Reges ex nobilitate sumunt; et alibi, Annal. II, 44, idem observat auctor luculentissimus, Maroboduum ob regis nomen invisum apud populares fuisse; quod non alia de caussa factum arbitror, quam quod regnum moliretur hereditarium, et adductius, quam Germanica ferret libertas, imperaret. Quantumvis vero libere sibi eligerent reges, non temere tamen genus regium adspernati videntur. Italum sane Cherusci ideo Roma petebant regem, quia unus reliquus erat stirpis regiæ, paternum genus ex Flavio, fratre Arminii ; maternum ex Catumero, principe Cattorum ducens 3. Sed et Quadis et Marcomannis reges manserunt, ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus, licet postea et exteros pati cœperint 4. Nec ignotum est, Classico 5, Claudio Civili, et Julio Paullo 6 regium genus plurimum ad summum imperium profuisse. Sua enim interesse credebant Germani, parentum merita vel in filiis etiam honorari.

Jam si quæras, quid potestatis Germanorum regibus fuerit, denuo respondebit Tacitus, de Morib. Germ. 7: Nec regibus libera aut infinita potestas; et paucis interjectis, cap. 11: Etiam in comitiis reges auditi sunt, suadendi magis quam jubendi potestate. Nihil ergo suo lubitu atque arbitrio agebant reges; nec ratum erat quidquam, nisi quod vel populi, vel procerum saltem consilio atque auctoritate decrevissent. Id quod can

* Velleius Paterculus, lib. II, c. 118; Tacit. Annal. lib. I, c. 55 et 63.

2 Cæs. de Bell. Gall. lib. I, c. 51; Dio Cass. lib. XXXVIII, p. 81; Tacit. Annal. lib. II, c. 26 et 41.

3 Tacit. Annal. lib. XI, c. 16.

4 Idem, de Morib. Germ. c. 42.

5 Idem, Hist. lib. IV, c. 55.

6 Idem, Hist. lib. V, c. 13.

« PreviousContinue »