Page images
PDF
EPUB

In supremo autem Paschate, quod Judæi a. J. C. 70, stante templo, celebravere, multo minor multitudo maxime e longinquis regionibus convenit, attrita jam bellis Judæa, et imminente Hierosolymitana obsidione. Verumtamen quum in ea obsidione perierint undecies centena millia, 1,100,000 hominum, certissimum est non fuisse sexcenta millia obsessorum, sed potius duodecies centena millia, 1,200,000, aut etiam amplius. Tantam autem tum incolarum, tum advenarum multitudinem in urbe Hierosolymis, quorum ambitus fuit tantum XXXIII stadiorum, nemo mirabitur, quum attenderit huic urbi fuisse pulcherrima suburbana, từ περικαλλῆ προάστεια τῆς πόλεως, quæ memorat Josephus, Bell. Jud. VI, 1, n. 1. Insuper cogitandum in Oriente unum cubiculum non uni tantum homini, sed toti familiæ suffecisse. Unde tam frequens pestis, ut recte observat eruditus Shaw (Voyages dans la Barbarie et le Levant, vol. I, p. 354). Ideo quoque in obsidione Hierosolymitana, eversis suburbanis, et omnibus in urbe confertim agglomeratis, ex loci angustia atrox pestis grassata est; ut habet Josephus, Bell. Jud. VI, 9, n. 3: “As te TÓ MÈV πρῶτον αὐτοῖς τὴν στενοχωρίαν γενέσθαι λοιμώδη φθοράν.

Nunc vero quum obsessorum numerum satis expenderimus, toto bello interfectos summatim recensebimus, ut Judaicæ cladis atrocitas cognossit catur, et quanto sanguine occisi Christi sanguis, ulciscente Deo, expiatus, innotescat.

CEDES JUDÆORUM AB A. U. C. 819,

J. C. 66, AD A. U. C. 823, J. C. 70.

Inter ipsa belli initia Hierosolymis (Joseph. Bell. Jud. II, 14) cæsi sunt Judai ad tria millia et sexcentos, περὶ τρισχιλίους καὶ ἑξακοσίους. 3,600. Hierosolymis aliæ duæ cædes: Joseph. Bell. Jud. II, 15, n. 5, et II,

17, n. 5.

Cæsarea (Joseph. Bell. Jud. II, 18, n. 1) cæduntur supra viginti millia, ὑπὲρ δισμυρίους.

20,000.

Per totam ferme Syriam magna Judæorum strages: Joseph. Bell. Jud. II, 18, n. 2 et 5.

Scythopoli (Joseph. Bell. Jud. II, 18, n. 3) cæsa tredecim millia, vπÈ μυρίους καὶ τρισχιλίους.

13,000.

Ascalone (Joseph. ibid. n. 5) duo millia et quingenti, wevτanoσious ÈTÌ δισχιλίους....

Ptolemaide (Joseph. ibid.) duo millia, dioxious...

2,500.

2,000.

Alexandria (Joseph. ibid. n. 8) quinquaginta millia, évre μupiádas.

50,000.

Cestius Zabulonem, urbem Galilææ, et circumjectos vicos diripit et incendit: Joseph. ibid. n. 9.

Joppe (Joseph. ibid. n. 10) cæsi ad octo millia et quadringentos, Terpeκόσιοι πρὸς ὀκτακισχιλίους.....

8,400.

In Narbatene toparchia, Cæsarea vicina, cædes plurimæ, et vici incendio consumpti: Joseph. ibid.

In monte Asamone, prope urbem Sepphorin (Joseph. ibid. n. 11) cæsi duo millia, ὑπὲρ δισχιλίους....

super

2,000.

Lydda urbe (Joseph. Bell. Jud. II, 19, n. 1), ferme vacua, quod omnis fere multitudo Hierosolyma ob festum Tabernaculorum ascenderat, incensa, cæsi quinquaginta, @evtúxovтa..

50.

Damasci (Joseph. Bell. Jud. II, 20, n. 2) cæsi ad decem millia, μupíous.

10,000.

Ascalone (Joseph. Bell. Jud. III, 2, n. 2) decem millia, μúp. 10,000. Ascalone iterum (Joseph. ibid. n. 3) octo millia et amplius, vπèρ oxtaκισχιλίους. . . ... 8,000.

Gadara capta, puberes omnes Vespasianus interficit, urbem, vicinaque oppida, vicosque incendit: Joseph. Bell. Jud. III, 7, n. 1.

Japhæ, in vico Galilææ maximo (Joseph. ibid. n. 31), cæsa quindecim millia, μύριοι πρὸς τοῖς πεντακισχιλίοις. .

15,000.

In monte Garizim (Joseph. ibid. n. 32) undecim millia et sexcenti, x6λίους ἑξακοσίους ἐπὶ μυρίοις. . ... 11,600. Jotapata (Joseph. ibid. n. 36) quadraginta millia, Teтpansoμúpsos.

40,000.

Eversa urbs Joppe, quum prius submersa fuissent (Joseph. Bell. Jud. III, 9, n. 3) Judæorum quatuor millia et ducenti, Terpansoxínos @pès τοῖς διακοσίοις. .

.......

4,200.

Tarichæis, et in pugna navali lacuque Genesar (Joseph. Bell. Jud. III, 10, n.9), periere sex millia et quingenti, iğαxoxínios @evtanóσio1. 6,500. Tarichæis (Joseph. ibid. n. 10) iterum cæsi mille ducenti, diaxocious ἐπὶ χιλίοις. . . . .

1,200.

Gamalæ (Joseph. Bell. Jud. IV, 1, n. 10) perempti quater mille, Terpaκισχίλιοι.... 4,000. Ibidem (Joseph. ibid.) sponte præcipites, enecti quinquies mille et amplius, ὑπὲρ πεντακισχιλίους.. 5,000.

6,000.

Gischale (Joseph. Bell. Jud. IV, 2, n. 5) fugitivorum cæsa sex millia, εἰς ἑξακισχιλίους..... Hierosolymis (Joseph. Bell. Jud. IV, 5, n. 1) ab Idumæis cæduntur octo millia et quingenti, ὀκτακισχιλίους καὶ πεντακοσίους..... Ibidem (Joseph. ibid. n. 3) cæsa nobilium duodecim millia, μúpsos nai δισχίλιοι τῶν εὐγενῶν...

........

8,500,

12,000.

Ibidem cædes plurimæ a Zelotis editæ: Joseph. Bell. Jud. IV, 6,

d

et 3.

castello Masada, Hierosolymis vicino (Joseph. Bell. Jud. IV, 7.

n. 2), a sicariis cæsi Judæi septingenti et amplius, vπèp iπtaxoσious.

700.

Ab iisdem sicariis per totam Judæam cædes editæ: Joseph. ibid. Gadarensium (Joseph. ibid. n. 4) a Romanis cæsa quindecim millia, μύριοι πεντακισχίλιοι.. . .

15,000.

Infiniti alii, wañdos äπepov, in Jordanem præcipites desiliere. Vastitas et internecio a Gadaris usque ad lacum Asphaltitin; plurimi quoque in ipso lacu cæsi: Joseph. ibid.

In vicis Idumææ, Betari et Cephartoba (Joseph. Bell. Jud. IV, 8, n. 1) cæsa decem millia et amplius, væèρ μupious...

10,000.

Alii vici plurimi eversi et incensi : Joseph. ibid. Gerasis (Joseph. Bell. Jud. IV, 9, n. 1) cæsi juvenes mille, xxious TV νέων......

1,000.

Ibidem loca plurima flammis et cædibus fœdata: Joseph. ibid. Prælia multa, quibus se ipsi et Idumæos conficiunt Judæi : Joseph. ibid. n. 5 et 7.

Toparchias Gophniticam et Arabatenam, indeque Hierosolyma usque loca omnia occidione depopulatur Vespasianus: Joseph. ibid. n. 9.

Pariter Cerealis Idumæam superiorem vastat, et Chebronem urbem, haud procul Hierosolymis, incendio et incolarum internecione delet: Joseph. ibid.

Hierosolymis Judæi, factionibus odiisque efferati, in se ipsi sæviunt. Prælia, cædes plurimæ templum quoque cruore respersum: Joseph. Bell. Jud. IV, 9, n. 10, et V, 1 et 3.

n.

Hierosolymorum obsidio: fames, pestis, tanta demum necessitas, ut in hac unica obsidione (Joseph. Bell. Jud. VI, 9, 3) perierint Judæorum undecies centena millia, τῶν δὲ ἀπολουμένων κατὰ πᾶσαν τὴν πολιορκίαν μυριάδες ἑκατὸν καὶ δέκα... . .... 1,100,000.

Captis excisisque Hierosolymis, duo adhuc manebant Judæis præsidia, Macharus et Masada: Machærunte (Joseph. Bell. Jud. VII, 6, n. 4) cæsi Judai mille et septingenti, ἐπὶ τοῖς χιλίοις ἑπτακόσιοι. . . . .

1,700.

In saltu Jardes (Joseph. ibid. n. 5) Hierosolymis et Machærunte fugitivorum cæsa tria millia, τρισχιλίων...

....

3,000. Masada (Joseph. VII, 9, n. 1) Judæi omnes, ne in manus Romanorum venirent, se ipsi perimunt nongenti numero et sexaginta, įžńxovta @pòs τοῖς ἐννακοσίοις. . .

960.

Cyrenen usque (Joseph. Bell. Jud. VII, 11, n. 2) Judaici belli furor pervasit; ibique cæsa Judæorum tria millia, proxious. . . . . . 3,000. Nunc vero si summas a Josepho singulatim expressas, collegerimus, interfectorum erit numerus. 1,378,910.

,

pau

Si, quæ Josephus generatim dixit, æstimaverimus, sane haud ciores Judæi toto bello periere, quam vicies centena millia.. 2,000,000. Denique reputemus (quod jam monuimus in Appendice ad Historiarum

librum V, 42 et 43) captivorum nonaginta septem millia, venditam terram, Judæos, ubicunque in Romano imperio degerent, Jovi Capitolino tributum solvere jussos, ac tandem, quales prædixerat Osee, III, 4, oùx ὄντος βασιλέως, οὐδὲ ὄντος ἄρχοντος, οὐδὲ οὔσης θυσίας, οὐδὲ ὄντος θυσιαστηρίου, οὐδὲ ἱερατείας, οὐδὲ δήλων sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim. Eventa illa, quibus nulla unquam exstitere illustriora et testatiora, immo quorum nosmetipsi testes sumus, cum vaticiniis Danielis, IX, 26 et 27, ipsiusque Moysis, qui in Deuteronom. XXVIII, 46 et seq., Judaicam hanc calamitatem non tam prædixit, quam descripsit, conferamus; atque nihil esse religione divinius fateamur.

BROTIER.

FINIS EXCURSUUM AD HISTORIAS.

EXCURSUS ET NOTÆ

BROTERII, HEINECCII,

ET VARIORUM,

AD OPERA C. CORNELII TACITI.

nmmmmmmv

LIBER DE MORIBUS GERMANORUM.

No 1. LIBRUM C. Cornelii Taciti de situ, moribus et populis Germaniæ, meditandum potius, quam legendum, paullo fusius sum expositurus, quod in eo juris nostri politici fontes lateant. Vere enim dixit cl. de Montesquieu, Esprit des Lois, XXX, 19 : Il est impossible d'entrer un peu avant dans notre droit politique, si l'on ne connaît parfaitement les lois et les mœurs des peuples Germains. Brevis quidem est libellus, sed alto Taciti ingenio et immensa rerum copia plenus; quem paucis, sed egregie, laudavit idem cl. de Montesquieu, loc. cit. c. 2: Tacite fait un ouvrage exprès sur les mœurs des Germains: il est court, cet ouvrage; mais c'est l'ouvrage de Tacite qui abrégeait tout, parce qu'il voyait tout.

No 2. CAP. II. Mox a seipsis invento nomine....

BROTIER.

Vexatissimus sane locus, quem sic enucleare tentem, omissa omni conjectura verborumque mutatione. Nomen primum unius nationis, scilicet qui nunc Tungri vocantur, non gentis, i. e. non commune omnium populorum qui civitatibus divisi, genere conjuncti, inter Rhenum et Scythicam regionem siti erant, deinde in omnes illos populos diffusum est hocce modo: primum victores, puta natio Tungrorum, illud nomen ob metum hostibus injiciendum invenerant; mox omnes, sc. gens Germanica, idem et ipsi invenerunt, ut priores, et a se ipsis inventum adsumpserunt vocabulum, quod videbatur decorum. Itaque omnes Germani vocati sunt, et nomen in gentem evaluit.

Hæc est, ut opinor, Taciti sententia: quam tamen paullo errare a vero

[ocr errors]
« PreviousContinue »