et præteritum tempus lupi capite signatur ; quod memoria rerum transactarum rapitur, et aufertur. Item canis blandientis effigies futuri temporis designat eventum; de quo nobis spes, licet incerta, blanditur. Tempora autem cui nisi proprio famularentur auctori? cujus vertex, insignitus calatho, et altitudinem sideris monstrat, et potentiam capacitatis ostentat: quia in eum omnia terrena redeunt, dum immisso calore rapiuntur. Accipe nunc quid de Sole, vel Sarapi, pronuntietur oraculo. Nam Sarapis, quem Ægyptii Deum maximum prodiderunt, oratus a Nicocreonte, Cypriorum rege, quis Deorum haberetur, his versibus sollicitam religionem regis instruxit : Εἰμὶ θεὸς τοιόσδε μαθεῖν, οἷόν κ' ἐγὼ εἴπω. Οὐράνιος κόσμος κεφαλή, γαστὴρ δὲ θάλασσα, Γαία δέ μοι πόδες εἰσὶ, τὰ δ ̓ οὔατ ̓ ἐν αἰθέρι κεῖται, Ex his apparet Sarapis et Solis unam et individuam esse naturam. Isis juncta religione celebratur, quæ est vel terra, vel natura rerum, subjacens soli. Hinc est quod continuatis uberibus corpus Deæ omne densetur, quia terræ, vel rerum naturæ, altu nutritur universitas. >> de Hunc Macrobii locum Tacitumque egregie illustrant præstantissimi duo nummi Vespasiani et Domitiani, quos edidit cl. Pellerin (Mélange de diverses Médailles, vol. I, p. 224). In nummo Vespasiani, ATTOK. ΚΑΙΣ. ΣΕΒΑΣ. ΟΥΕΣΠΑΣΙΑΝΟΥ., id est, Imperatoris Casaris Augusti Vespasiani; caput Vespasiani laureatum. In aversa parte, ZETΣ. ZAPAIII. L. ENAT., id est, Jupiter Serapis, anno nono imperii Vespasiani. Stat Serapis, sinistra hasta innixus, extenta dextra, qua monstrum triceps, quo Macrobius, compescere videtur. In vertice calathum, modiumve, habet. In nummo Domitiani, ΑΥΤ. ΚΑΙΣΑΡ. ΔΟ.... ΤΙΑΝΟΣ. ΣΕΒ. TEPM., id est, Imperator Cæsar Domitianus Augustus Germanicus; caput Domitiani laureatum. In aversa parte, ΗΛΙΟΣ. ΣΑΡΑΠΙΣ. Λ.ΙΓ., id est, Sol Serapis, anno tertiodecimo imperii Domitiani. Serapis stans hastam sinistra tenet, dextra elata. In vetere autem inscriptione, quæ exstat Ancyræ, nunc Angora, teste cl. Tournefort (Voyage du Levant, vol. II, p. 449) : ΔΙΙ ΗΛΙΩ ΜΕΓΑΛΩ ΣΑΡΑΠΙΔΙ, id est, Jovi Soli Magno Serapidi. Porro quum Christiani Ethnicæ religionis Deos horrerent, seque Deum unum, rerum omnium conditorem, venerari profiterentur; hinc, ut videtur, Hadrianus, religionum conciliator, eos inter Serapidis, seu Dei Panthei, cultores annumeravit, teste ejus epistola apud Vopiscum, in Saturnin. cap. 8: Illi qui Serapin colunt, Christiani sunt : et devoti sunt Serapi, qui se Christi episcopos dicunt ........ Unus illis, Ægyptiis ac maxime Alexandrinis, Deus est: hunc Christiani, hunc Judæi, hunc omnes venerantur et gentes. Si quis autem plura voluerit de urbe Sinope et Deo Serapide, adeat cl. de Fontenu (Mémoires de l'Académie royale des Inscriptions, vol. X, p. 465 et seq.). BROTIER. N° 1. CAP. II. «JUDEOS, Creta insula profugos, novissima Libyæ insedisse,» memorant, « qua tempestate Saturnus, vi Jovis pulsus, cesserit regnis; argumentum e nomine petitur ; etc. (Egregie ista illustravit Brotier, ut affirmat Ernestus; ergo ista lectori subjicienda curavimus.) Mirum plerisque videri solet Tacitum, literarum studiis clarissimum adeo portentosa de Judæorum origine fuisse commentum, ea potissimum ætate, qua Judaicæ res, capta Judæa, in Urbe pernotuerant. Quod tamen forte haud ita mirabuntur, si attenderint Tacitum historias scripsisse, quum florentissimum fuit imperium Romanum, vix suarum religionum, nedum exterarum, curiosum; Judæorum originem historiamque multorum scriptorum mendaciis jampridem fuisse obscuratas; Judæos demum, ob cærimonias sacraque a ceterarum gentium ritibus alienissima, Romanis jamdudum invisos, tum ob cladem suam fuisse despicatissimos. Igitur Tacitus, Judaicis traditionibus neque credulus, neque penitus incredulus, partim Judæorum, partim exterorum scriptorum e memoria, quæ sibi probabilia videbantur, selegit, ut gentis primordia aperiret. Inde vera falsis, falsa veris admixta, quæ singillatim explicare operæ pretium est, quod in iis plurima adhuc lateant primævæ veritatis argu menta. DE CRETENSI JUDÆORUM ORIGINE. Gens Crethim, vel Cerethim, "", I Reg. XXX, 14; Ezechiel, XXV, 16; Sophonias, 11, 5, Judæam inter et Phoeniciam habitasse memoratur; utrique ita contermina, ut Palæstini nonnunquam Crethim nomine designentur, et pars fuerint Phoenicia, quæ in his oris late olim dominata est. Phoenices autem colonias in Cretam insulam misisse testantur tum 62 Stephanus, de Urbibus, voce 'Iravès, tum ipse portus cujus mentio exstat in Act. Apostol. XXVII, 12. Adde p. 481, Spartiatas, seu Lacedæmonios, plurimas urbe condidisse: Spartiatæ autem Judæos fratres suos esse videre est I Machab. XII, 21. Antiqua ergo fuit Judæoru consanguinitas; Judaicaque progenies fuere Cretenses. quod Cretenses semper mendaces, ut constat ex eort D. Paulum, Ep. ad Tit. I, 12, gentili adhuc æmulatione s auctores esse jactitavere. Quod ita obtinuit, ut LXX interpretes in Ezechiele et Sophonia, loc. cit. D’099 et 0’799 "), Kpuràs et Пáposxos Kparov, id est, Cretenses et advenæ Cretensium, verterint; indeque Theodoretus, hunc Sophoniæ locum illustraturus, quosdam e Creta in maritima Palæstinæ loca venisse, ibique consedisse enarret. Manifestum ergo cur Cretensem originem Judæis adscripserit Tacitus. Contra vero Cretenses Judaico genere prognatos, præter cetera argumenta, probant usus plurimi Cretensibus familiares, ut suilla carne abstinere, etc. Præterea, quæ de Minoe Cretenses prodidere, adeo similia sunt iis, quæ Mosi evenerunt, ut Mosem ac Minoem unum atque eundem esse hominem opinentur illustr. Huetius, Demonstratio Evangelica, proposit. IV, n.9 et seq., eumque secutus Christianus Wormius, de corruptis Antiquitatum Hebræarum apud Tacitum et Martialem vestigiis, lib. 1, p. 43 et seq. Adde præcipuam fuisse apud Judæos sabbati celebritatem: sabbatum autem quum Græci diem Saturni nuncuparent, inde Judæos Saturno devotissimos, Cretaque insula profugos, crediderunt. Hierosolymo ac Juda. Ficto Hierosolymi, vero Judæ nomine abusi sunt Ægyptii, ut Ægyptiacam Judæorum originem assererent. DE ÆGYPTIACA JUDÆORUM ORIGINE. Ægyptii, splendore imperii, artium inventionibus, maximam nominis sui famam excitavere. Hac gloria superbi se primos hominum esse contendebant, ut testantur Diodorus Siculus, I, 10, p. 6, aliique plurimi. Inde se Judæorum progenitores dixere. Recentis mendacii vanitatem retegit novum Hierosolymi nomen, nec nisi conditis Hierosolymis repertum : ipseque Juda Isidis regno, vel fabulis, minime æqualis: neque unquam, ut gentis suæ conditorem, Judam coluere Judæi, quod tradit Justinus, XXXVI, 2. Antiquissima autem fuit Ægyptiorum gens, et in opulentissimum imperium adsurrexerat, quum res Judæorum adhuc essent tenuissimæ. Ægyptii tamen Judæis, Semi posteris, origine posteriores: Ægyp tiorum enim parens Mesraim, secundus Chami filius; unde apud Orientales populos ipsosque Egyptios et Coptas pervulgata Ægypti nomina, Mesra, Mesraim, et Chemia. Vide eruditum Kirkerum, Edipus Ægyptiacus, vol. I, p. a et seq. Ethiopum prolem. Æthiopicæ hujus originis caussas aperire facile est. DE ETHIOPICA JUDÆORUM ORIGINE. Æthiopes rerum olim potiti sunt, iisque serviit Ægyptus: illos quoque Syriæ imperitasse, ætate regis Cephei tradit Plinius, VI, 29. Victoriis elati, se Ægyptiis vetustiores esse professi sunt: quod naturali etiam ratione confirmabant. Nam Meridianarum plagarum incolæ, ubi quanto acrior sol, tanto fecundior, se primos terra editos, iwoyovñoba,, gloriabantur, teste Diodoro Siculo, lib. III, 2, p. 143. Ideo Judæi, ut et ceteri populi, ab Æthiopibus prognati dicebantur. Alia adhuc erat, et magis propria hujus originis caussa. In Phoenicio mari, Joppe, nunc Joppa, urbs fuit antiquissima, in qua objectam belluæ Andromedam, Cephei filiam, ferebant: Plin. V, 31. Immo Plinii, Josephi, ac proinde Taciti ætate, in saxo, quod Joppe urbi præjacebat, vinculorum Andromedæ vestigia ostendebantur; colebaturque illic fabulosa ceto : Plin. V, 13; vide et Josephum, Bell. Jud. III, 15. Non mirum ergo, ob hæc Æthiopica monumenta, quæ tot post seculis in Palæstina non modo servabantur, sed et colebantur, plerisque, ut scribit Tacitus, Ethiopum prolem visos fuisse Judæos. At non solum Judæis, verum ipsis quoque Ægyptiis recentiores fuere Æthiopes, ut pote Lud, Mesraim filio, oriundi: quod erudite demonstrat Bochart, Geographia Sacra, part. I, lib. IV, cap. 26. Omitto, quæ Josephus, Antiq. Jud. II, 10, memorat: Mosem, adhuc juvenem in Æthiopia bellasse, ibi regis Æthiopum filiæ nupsisse, et, ut volunt rabbini, imperasse. Hæc Judaica sint commenta, certum est Judæos, ob commercia, Æthiopiam antiquitus adiisse, ibique plurimos degisse, adhucque degere, ut constat viatorum testimoniis, quæ vide apud eruditum Ludolfum, Comment. Ethiopic., lib. I, n. 101 et seq. Error de illa Æthiopica origine inde oriri adhuc potuit, quod Arabia, sicut et Æthiopia, Chus diceretur. Porro quum ex Arabia in Palæstinam venissent Judæi, id conjecturarum inania sectantibus forte visum est satis, ut originem Æthiopicam confingerent. Assyrios convenas. Nihil est in hac Assyria Judæorum origine, quod antiquitatem et veritatem non redoleat. DE ASSYRIA JUDÆORUM ORIGINE. Ut pateat hæc Taciti verba, Sunt qui tradant, Assyrios convenas indigum agrorum populum, parte Ægypti potitos, mox proprias urbes, Hebræasque terras, et propiora Syriæ coluisse, ipsissimam esse Judæorum traditionem, ea paucis explanare sufficit. Abram, dictus postea Abraham, parens auctorque gentis Judaicæ, Assyrius fuit convena, egressus de Ur Chaldæorum: Genes. XI, 31. Indi gus agrorum, factaque fame, descendit in Ægyptum : Genes. XII, 12. Ipse, ejusque posteri Isaac et Jacob, Assyriï quoque convenæ, errantes vixere, donec, orta adhuc fame, Jacob ejusque filii ac nepotes in Ægyptum, ubi Joseph, filius Jacob, secundus a rege agebat, iterum venere: Genes. XLI, 55, et XLVI, 1 et seq. Parte Ægypti, nempe terra Gessen et Ramesses in inferiore Ægypto, potiti sunt, Genes. XLVII, 4 et 11. Mox, ducentis quindecim post annis ex Ægypto egressi, Exod. 1 et seq., proprias urbes, urbes scilicet Chanaan, Hebræasque terras, et propiora Syriæ coluere, ut omnibus compertum, fuseque narratur in libro Josue. Hebrææ autem dicta sunt terræ ab y, id est, Abramo Hebræo, Genes. XIV, 13; ejusque posteris pariter "y, seu Hebræis, quod y, id est, trans Euphratem ex Assyria in has terras venissent. Omnia ergo in hac traditione cum sacris Scripturis accurate concordant. Carminibus Homeri. Falsa hæc Solymaa Judæorum origo expendenda tamen, ut erroris caussa aperiatur. DE SOLYMEA JUDÆORUM ORIGINE. Apud Græcos Romanosque fons claritatis fuere Homeri carmina. Ideo clara videbantur Judæorum initia, si originem repeterent a Solymis, carminibus Homeri celebrata gente, quæ Hierosolymæ urbi e suo nomen fecisse credebatur. Verum hæc fabula sola linguæ Hebraicæ ignorantia nititur. Urbs Jerusalem dicta est primum Salem, hw, id est, pax, a Melchisedech, ut fertur, condita. Deinde, quum Hebræi terras illas occupassent, pacemque ibi firmassent, appellata est Jerusalem, oh, id est, possessio pacis. Urbi Jerusalem novam urbem Sion addidit David ; tunc non mutato nomine, sed in duale inflexo, vocata est Jerusalaim, ahwin, vel ab; diversa quidem scriptura, sed eadem pronuntiatione. Græci autem vocem interpretati sunt 'Ispooónvμa; et, quum vim Hebraicæ linguæ ignorarent, finxere Hierosolyma dici ab 'Iep templo, et Solymis montibus, in Zoxíμwv opiwv, quorum meminit Homer. Odyss. V, 283. De pugnacibus Solymis, Zonúμoios nudaxípio, agit adhuc in Iliad. VI, 184. Verum quum Solymos Homerus memorat, ii non populi sunt Judææ, sed Æthiopia; quos appellat Solymos, quod eundem ferme situm haberent in Æthiopia, quem Solymi in Pisidia. Vide Strabonem, lib. I, p. 35. N° 2. CAP. III. Plurimi auctores consentiunt. Quum varias de Judæorum origine sententias retulisset Tacitus, promisçue de eorum institutis ac moribus ex plurimorum auctorum consensu agit. Qua de re quum multa jam supra dixerimus, pauca supersunt explananda. |