Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Felix Agricola non vitæ tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. Vit. Agric. 45.

Vita etiam potior.

Honesta mors turpi vita potior. Vit. Agric. 33.

Virtus morti superstes.

oblivio

Multos veterum, velut inglorios et ignobiles, obruet; Agricola, posteritati narratus et traditus, superstes erit. Vit. Agric. 46.

Ea non imaginibus, sed moribus exprimitur.

Ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt; forma mentis æterna, quam tenere et exprimere, non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. Vit. Agric. 46.

Quæ defunctis amicis præstanda.

Non hoc præcipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu: sed quæ voluerit, meminisse ; quæ mandaverit, exsequi. Annal. II, 71.

POLITICORUM FINIS.

EXEMPLA IMITATIONIS

E TRAGOEDIIS

VARIORUM POETARUM GALLORUM

COLLECTA.

EXEMPLA IMITATIONIS

E TRAGOEDIA P. CORNEILLE,

QUAM OTHONEM INSCRIPSIT,

EXCERPTA.

EA fuit semper optimorum scriptorum maxima laus, ut apud posteros irent in exempla, et, circumactis diu ætatibus, inter gentes moribus et eloquio dissimiles, animos sui simillimos efformarent, dubiamque ingenii lauream facerent. Hac gloria apud Romanos enituit Homerus, quum altos Virgilii spiritus exsuscitasset. Hac inclaruit apud nos Tacitus, quum duos poetas, quos in arte sua summos suspicimus, Petrum Corneille et Joannem Racine, principum Romanorum arcana eorumque dominationis instrumenta ita docuisset, ut, eo duce et auspice, in rei politicæ præceptores regumque doctores statim evaserint. Hæc Broterius (in not. et emend. ad Jib. XIII Annal. c. 2); at nos ingratum lectori facturos non credidimus, si ea, quæ passim in notis ille inseruit sparsitque, imitationis exempla in unum placeret congerere a cetero commentationum Latinarum tenore separata, et loca quæ, ut ait, multitudine deterritus exscribere refugit, suppleremus, atque insuper collecta e tragœdiis recentiorum auctorum alia haud spernenda quidem exempla adderemus, ad delectandum pariter pariterque monendum, quisquis rei literariæ studet, aptissima.

Rursus Broterius: Ut apud Gallos Petrus Corneille fuit tragœdiæ parens, ita vir divini ingenii quantum in Taciti imitatione posset esse emolumenti primus edocuit. Hac in re, ut in aliis plurimis, ejus vestigia secutus Joannes Racine, aliquot post annis tragœdiam Britannicum scripsit, ibique ad ingenii sui modulum, nec adultas virtutes, nec adulta vitia, multa cum laude expressit. Petrus Corneille, animosior, vividoque pectore Romanorum animorum vim sensusque complexus, Othonem, grandius argumentum, selegerat *. In tota tragœdia nihil nisi Romanum. Unde

* Pace Broterii dixerim, nusquam animosior grandiorque quam apud Joann. Racine imperalium flagitiorum repræsentatio.

hos spiritus poeta hauserit manifestum facit ipsa tragœdiæ præfatio, qua et Tacitum egregie commendat, et se interpretem potius, quam imitatorem profitetur : Le sujet (de cette tragédie) est tiré de Tacite, qui commence ses Histoires par celle-ci..... Les caractères de ceux que j'y fais parler, y sont les mêmes que chez cet incomparable auteur, que j'ai traduit tant qu'il m'a été possible. Verum ut hæc egregia artis specimina pateant, primum ipse Petrus Corneille proponendus, Taciti deinde loca subdentur. ALBIN.

On s'étonne de voir qu'un homme tel qu'Othon,
Othon, dont les hauts faits soutiennent le grand nom,
Daigne d'un Vinius se réduire à la fille,

I

S'attache à ce consul, qui ravage, qui pille,
Qui peut tout, je l'avoue, auprès de l'empereur,
Mais dont tout le pouvoir ne sert qu'à faire horreur,
Et détruit d'autant plus, que plus on le voit croître,
Ce que l'on doit d'amour aux vertus de son maître. 3

OTHON.

Sitôt que
de Galba le sénat eut fait choix,
Dans mon gouvernement j'en établis les lois,
Et je fus le premier qu'on vit au nouveau prince
Donner toute une armée et toute une province :
Ainsi je me comptais de ses premiers suivans. 4
Mais déjà Vinius avait pris les devants;
Martian l'affranchi, dont tu vois les pillages
Avait avec Lacus fermé tous les passages;

On n'approchait de lui que sous leur bon plaisir; 5
J'eus donc pour m'y produire un des trois à choisir.
Je les voyais tous trois se hâter sous un maître,

2

Vinius pro M. Othone.... Vinio vidua filia, cælebs Otho; gener ac socer destinabantur. Hist. I, 13.

2 Vinius in dies quanto potentior, eodem actu invisior erat. Hist. I, 12. 3 Invalidum senem T. Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum, contemptu inertiæ destruebant. Hist. 1, 6.

4 Otho, comiter administrata provincia, primus in partes transgressus, nec segnis, et, donec bellum fuit, inter præsentes splendidissimus. Hist. I, 13.

5 Potentia principatus divisa in T. Vinium, consulem, et Cornelium Laconem, prætorii præfectum. Nec minor gratia Icelo, Galba liberto, quem annulis donatum, equestri nomine Martianum vocitabant. Hist. I, 13.

« PreviousContinue »