Page images
PDF
EPUB

parabatur, imbutus jam domestica disciplina, refertus honestis studiis, deducebatur a patre, vel a propinquis, ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat : hunc sectari, hunc prosequi, hujus omnibus dictionibus interesse, sive in judiciis, sive in concionibus assuescebat, ita ut altercationes quoque excipere, et jurgiis interesse, utque sic dixerim, pugnare in prælio disceret. Magnus ex hoc usus, multum constantiæ, plurimum judicii juvenibus statim contingebat, in media luce studentibus, atque inter ipsa discrimina, ubi nemo impune stulte aliquid, aut contrarie dicit, quominus et judex respuat, et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur. Igitur vera statim et incorrupta eloquentia imbuebantur. Dialog. de Orat. 34.

Præmaturis honoribus superbiunt adolescentium animi.

Tiberius monuit, ne quis adolescentium animos præmaturis honoribus ad superbiam extolleret. Annal. IV, 17.

XXXVII. FEMINE.

Quomodo apud Germanos feminæ septæ pudicitia? Septæ pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptæ. De Morib. German. 19.

:

Earum fortitudo.

Apud Germanos, quod præcipuum fortitudinis incitamentum est, non casus, nec fortuita conglobatio, turmam aut cuneum facit, sed familiæ et propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad conjuges vulnera ferunt : nec illæ numerare, aut exigere plagas pavent. Cibosque et hortamina pugnantibus gestant. Memoriæ proditur quas damacies, inclinatas jam et labantes, a feminis restitutas, constantia precum et objectu pectorum, et monstrata cominus captivi

tate, quam longe mpatientius feminarum suarum nomine timent. De Morib. German. 7, 8.

In Agricola et ejus uxore egregium matrimonii
exemplum.

Agricola Domitiam Decidianam splendidis natalibus ortam sibi junxit: idque matrimonium ad majora nitenti, decus ac robur fuit vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem, et invicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto major laus, quanto in mala plus culpæ est. Vit. Agr. 6. Romæ coercita feminarum libido.

Gravibus senatus decretis libido feminarum coercita, cautumque ne quæstum corpore faceret, cui avus, aut pater, aut maritus eques Romanus fuisset: nam Vistilia, prætoria familia genita, licentiam stupri apud ædiles vulgaverat; more inter veteres recepto, qui satis pœnarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant. Annal. II, 85.

Ex corruptis moribus, proditiones.

Drusi secreta, corrupta uxore, prodebantur. Ann. IV, 7. Feminis credulitas ad gaudia.

Facili feminarum credulitate ad gaudia. Annal. XIV, 4. Constantia in adversis.

Non tamen adeo virtutum sterile seculum, ut non et bona exempla prodiderit. Comitatæ profugos liberos matres, secutæ maritos in exsilia conjuges. Hist. I, 3.

Vigente republica, vetitæ feminæ maritos, qui ob magis

tratum in provincias proficiscerentur, comitari.

Haud enim frustra placitum olim, ne feminæ in socios aut gentes externas traherentur : inesse mulierum comitatui, quae pacem luxu, bellum formidine morentur, et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. Non imbecillum tantum, et imparem laboribus sexum; sed si li

centia adsit, sævum, ambitiosum, potestatis avidum. Annal. III, 33.

Id mutatum sub principibus, graviaque inde damna.

Cogitarent ipsi, quotiens repetundarum aliqui arguerentur, plura uxoribus objectari: his statim adhærescere deterrimum quemque provincialium: ab his negotia suscipi, transigi: duorum egressus coli, duo esse prætoria; pervicacibus magis et impotentibus mulierum jussis, quæ Oppiis quondam aliisque legibus constrictæ, nunc vinclis exsolutis, domos, fora, jam et exercitus regerent. Annal. III, 33.

Excusatum tamen et flagrantibus Urbis flagitiis, et feminarum principum exemplis.

Placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus reipublicæ postulantibus: remissum aliquid postea, et mitigatum, quia expedierit. Frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri: nam viri in eo culpam, si femina modum excedat: porro ob unius aut alterius imbecillum animum, male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque. Simul sexum natura invalidum deseri, et exponi suo luxu, cupidinibus alienis: vix præsenti custodia manere illæsa conjugia : quid fore, si per plures annos in modum discidii obliterentur? Sic obviam irent iis quæ alibi peccarentur, ut flagitiorum Urbis meminissent. Annal. III, 34.

Addidit pauca Drusus de matrimonio suo: nam principibus adeunda sæpius longinqua imperii. Quotiens divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse, comite Livia? se quoque in Illyricum profectum; et si ita conducat, alias ad gentes iturum, haud semper æquo animo, si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente divelleretur. Annal. III, 34.

VARII FEMINARUM PRINCIPUM MORES.

Livia Augusta, solers femina.

Sanctitate domus, priscum ad morem; comis ultra quam antiquis feminis probatum; mater impotens, uxor facilis, et cum artibus mariti, simulatione filii, bene composita. Ann. V, 1.

Agrippina, Germanici uxor, fortissima.

Ingens animi, pudicitia impenetrabili, æqui impatiens, dominandi avida, virilibus curis feminarum vitia exuerat. Annal. I, 69; IV, 12; VI, 25.

Livia, Germanici soror, uxor Drusi, atrox.

Soror Germanici, formæ initio ætatis indecoræ, mox pulchritudine præcellebat. Hanc Sejanus, ut amore incensus, adulterio pellexit : et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa pudicitia alia abnuerit), ad conjugii spem, consortium regni, et necem mariti impulit. Atque illa cui avunculus Augustus, socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac majores et posteros municipali adultero fœdabat; ut pro honestis et præsentibus, flagitiosa et incerta exspectaret. Annal. IV, 3.

2

Lepida et Agrippina, Neronis mater, infames.

Nec forma, ætas, opes multum distabant, et utraque impudica, infamis, violenta, haud minus vitiis æmulabantur, quam si qua ex fortuna prospera acceperant. Annal. XII, 65. Poppaa, sub Nerone, magnorum reipublicæ malorum

caussa.

Huic mulieri cuncta alia fuere, præter honestum animum. Quippe mater ejus, ætatis suæ feminas pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dederat. Opes claritudini generis sufficiebant. Sermo comis, nec absurdum ingenium: modestiam præferre, et lascivia uti: rarus in publicum egres

sus; idque velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat. Famæ nunquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens: neque affectui suo aut alieno obnoxia unde utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. Ann. XIII, 45.

Galeria, uxor Vitellii, Sextilia, ejus mater, laudatæ feminæ.

Galeria, imperatoris uxor, non immixta tristibus : et pari probitate, mater Vitelliorum, Sextilia, antiqui moris. Dixisse quin etiam, ad primas filii sui epistolas, ferebatur, non Germanicum a se, sed Vitellium genitum. Nec ullis postea fortunæ inlecebris, aut ambitu civitatis, in gaudium evicta, domus suæ tantum adversa sensit. Hist. II, 64.

XXXVIII. FAMILIE.

Distinguebantur censu.

Distinctos senatus et equitum census, non quia diversi natura, sed ut locis, ordinibus, dignationibus antistent. Annal. II, 33.

Quæ a Tiberio levatæ aut multatæ ?

Ut honestam innocentium paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentes movit senatu, aut sponte cedere passus est. Annal. II, 48.

Juvabat quoque Augustus, ne clarissimæ familiæ

extinguerentur.

M. Hortalus, nepos oratoris Hortensii, illectus a divo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia extingueretur. Annal. II, 37. Idem Hortalus, quatuor filiis ante limen curiæ adstantibus, ausus in senatu, præsente principe, loco sententiæ pecuniam petere, repulsam a Tiberio passus est : leve tamen solamen filiis additum.

Si quantum pauperum est venire huc, et liberis suis pe

« PreviousContinue »