Page images
PDF
EPUB

LEGIO DECIMA, in Judæa. Tacit. Hist. V, 1. Vide et Appendicem ad librum V Histor. cap. 43.

LEGIO UNDECIMA, in Dalmatia. Tacit. Hist. II, 11 et 86; III, 50. Legio illa cognominata est Claudiana, et Dionis tempore fuit in Moesia inferiore. Septimam autem et undecimam legiones a Claudio nuncupatas fuisse Claudianas, quod in Camilli seditione adversus Claudium non rebellassent, docet Dio loc. cit. In nummis Gallieni, LEG XI CL., id est, legio undecima Claudiana.

LEGIO DUODECIMA, in Syria. Tacit. Hist. V, 1. Dioni loc. cit., legio duodecima, in Cappadocia, Fulminifera, rò dwd'źnatov Tò èv Kanπadoniḍ, tỏ Κεραυνοφόρον. Legionis hujusce duodecimæ Fulminatricis percelebre fuit nomen principe M. Aurelio adversus Quados pugnante. Id tamen nominis ante erat nacta, ut patet, ex veteri inscriptione, Nervæ et Trajani temporibus suppari, apud Gruterum p. 193, num. 3, LEG. XII. FVLM. Inditum videtur illud nomen ex fulminibus, quæ habuit inter insignia. In Notitia imperii dicitur quoque legio duodecima Fulminea Melitena. Quando missa fuerit Melitenen diximus in Appendice ad lib. V Histor. cap. 43.

LEGIO TERTIADECIMA GEMINA, in Pannonia. Tacit. Hist. II, 86; et III, 7. Ita quoque illam nominat Dio. At ejus tempore fuit in Dacia. Gemina dicebatur, quia ex duabus legionibus una fuerat facta. Ex admixtis enim legionibus Geminæ nuncupabantur : Tà de nai étéρois... åveμίχθη, ἀφ' οὗπερ καὶ Δίδυμα ώνομασμένα νενόμισται. Dio, loc. cit. Sic Pompeius, apud Julium Cæsarem, Bell. civil. III, 4, habebat legionem unam ex Sicilia veteranam, quam factam ex duabus, gemellam appellabat. In nummis Gallieni, LEG XIII GEM.

.in

LEGIO QUARTADECIMA, sæpe locum mutavit. Fuit in Dalmatia, Britannia, in Germania superiore. Tacit. Hist. II, 66 et 86; IV, 68 et 79; V, 19. Dionis tempore erat in Pannonia; sed tunc cognominabatur Gemina. Dio, loc. cit. In nummis Gallieni, LEG XIII GEM.

Legio QuintadeCIMA, in inferiore Germania. Tacit. Hist. I, 55.

LEGIO QUINTADECIMA, in Judæa. Tacit. Hist. V, 1. Mox in Pannoniam remissa. Vide Appendicem ad librum V Histor. cap. 43. Dionis tempore memoratur, legio quintadecima Apollinaris, in Cappadocia. Dio, loc. cit. In veteri quoque inscriptione, ætate Trajani, apud eruditum Shaw (Voyages, vol. I, p. 263), LEG. XV. APOL.

LEGIO SEXTADECIMA, in inferiore Germania. Tacit. Hist. I, 55. A Dione non memoratur. Ejus ætate forte fuit alteri legioni admixta. Apud Gruterum, p. 516, num. 7, exstat memoria duorum fratrum, qui militavere in LEGIONB. XVI, IN. GERMANIA.

LEGIO SEPTIMADECIMA nec a Tacito, nec a Dione memoratur. Videtur Variana clade a Germanis fuisse cæsa; inde ejus memoria sane obliterata.

Apud Gruterum, p. 539, num. 6, memoratur Cn. Curio Sabinus, LEG. XVII. miles.

LEGIO DUODEVICESIMA a Tacito et Dione siletur. Periit clade Variana. Exstat insigne ejus monumentum, olim in Veteribus Castris, hodie Santen, erectum, nunc studio illustrissimi Joannis Mauricii, principis Nassaviæ, in oppido Bergendal, prope Clivos, Cleves, adservatum, teste cl. Alting (Notitia Germaniæ inferioris antiquæ, p. 33):

M. CAELIO. T. F. LEM. BONO.

...... O. LEG. XIIX. ANN. LIII.

CIDIT. BELLO. VARIANO. OSSA.
NFERRE. LICEBIT. P. CAELIVS. T. F.
LEM. FRATER. FECIT.

Explicat suppletque cl. Alting :

Marco Cælio, Titi filio, Lemonia tribu, bono nomine (malim Bono, ut M. Cælii cognomen sit. Nec aliter Plinianis inscriptionibus, quæ in agro Comensi exstant, C. PLINIO. L. F. OVF. CÆCILIO SECVNDO. COS. AVG. etc.; id

est,

Caio Plinio, Lucii filio, Oufentina tribu, Cæcilio secundo, consuli, auguri, etc.) primo et legato (displicet primo et) legionis duodevicesimæ annorum quinquaginta trium. Cecidit (forte qui cecidit) bello Variano. Ossa inferre licebit. Publius Cælius, Titi Filius, Lemonia tribu, frater fecit.

Huic cenotaphio insculpta Cælii imago. Caput habet cinctum civica corona quercea, brachia armillis redimita; supra humeros et in pectore gestat phaleras ; dextra tenet hastam puram, sinistra vexillum. Inde facile intelligas omnia Taciti loca, quibus comta signa, lætos exercitas, milites insignibus fulgentes memorat.

Legionis autem duodevicesimæ nomen Trajani ætate renovatum fuisse videtur, si nihil peccatum est in inscriptione veteri, quam a Sirmondo accepit Gruterus, p. 1096, num. 6. Ibi enim memoratur Cn. Marcius Gal. Prætorius Celer, miles LEG. XVIII. FIRM. donis donatus a Divo Trajano in bello Parthico, corona murali, torquibus, armillis, phaleris. Monuerim in hac inscriptione postea errasse Gruterum, quum edidit LEG. XXIIII. GEM. MART. VICTR. Scheda MSS. Sirmondi habent LEG. XIIII. GEM. MART. VICTR. Apud eruditum Shaw (Voyages, vol. I, p. 263), ex veteri inscriptione, Trajani ætate, memoratur quoque LEG. XVIII. PRIMIG., id est, legio duodevicesima Primigenia. Sed mendose forte pro LEG. XXII. Illa enim legio Primigenia cognominabatur, ut videre est in inscriptione, quæ mox afferetur cap. 43.

LEGIO UNDEVICESIMA. Nulla ejus mentio apud Dionem, loc. cit. Nec a Tacito memoratur in Historiarum libris. Nempe una fuerat e tribus quæ Variana clade periere, ut vidimus supra, Annal. I, 60.

LEGIO VICESIMA,

in Britannia. Tacit. Hist. I, 60; et III, 22. Dioni loc. cit., legio vicesima Valeria Victrix, in superiore Britannia. In nuinmis

Gallieni, LEG. xx. In Carausii nummo apud cl. Stukeley, LEG XX v.v, id est, legio vicesima Valeria Victrix. Eadem legio vicesima, ætate Dionis, fuit in superiore Germania.

LEGIO UNAETVICESIMA RAPAX, in superiore Germania. Tacit. Hist. I, 61 et 67; II, 43. In nummo Gallieni apud cl. Banduri, loc. cit., LEG XXI GEM., id est, legio unaetvicesima Gemina. De ea silet Dio. Ejus monumenta in agro Tigurino, anno 1724 eruta, vide apud Schelhornium, Amoenitates literariæ, vol. VII, p. 1 et seq.

LEGIO DUOETVICESIMA, in superiore Germania. Tacit. Hist. I, 18 et 55; III, 18; IV, 24. Frequens ejus mentio in Moguntinis monumentis. In nummis Gallieni, LEG XXII. Nulla ejus memoria apud Dionem, loc. cit. Dicta est Primigenia in veteri inscriptione apud eruditum Gori, Inscript. Antiq. vol. III, p. 172: LEG. XXII. PRIMIG. Dicitur etiam Primigenia, Pia, Fidelis, in inscriptione posita olim in Veteribus Castris, Santen, nunc in oppido Bergendal servata, teste cl. Alting, loc. cit. p. 32:

HERCVLI. SAX.
SANO. SACRVM.

C. SVLPICIVS. MA
TVRVS. LEG. XXII.

PR. P. F. ET. COMMI

LITONES. LEG. EIV

SDEM. QVI. SVB.

EO. SVNT.

V. S. L. M.

Id est, votum solverunt libentes merito.

LEGIO DUOETVICESIMA, in Ægypto. Tacit. Hist. V, 1. Apud Gruterum, p. 525, num. 2, memoratur T. Aufidius Balbus, TR. MIL. ALEXANDRE AD ÆGYPT. LEG. XXII., id est, tribunus militum Alexandriæ ad Ægyptum legionis duoetvicesima: et in Patrensibus nummis, principibus Claudio et Galba cusis, COL. A. A. PATR., id est, colonia Augusta Aroe Patrensis; et inter aquilam signaque militaria, xx11., id est, legio duoetvicesima.

LEGIO E CLASSICIS : legio illa memoratur Hist. III, 55; conscripta, ut videtur, a Vitellio, extremis ac ferme desperatis rebus; statim Flavianis dedita; nusquam postea comparet. Eam sane Vitellius e castris Ravennatium et Misenatium, quæ erant Romæ, conscripserat. Hæ sunt legiones, quæ inter hos civilium bellorum motus passim celebrantur. Ad faciliorem Taciti Historiarum intelligentiam suis quasque in locis nunc juvat repræ

sentare.

LEGIONES

In Britannia, SECUNDA, NONA, VICESIMA;
In Hispania, PRIMA ADJUTRIX, SEXTA, DECIMA;

In Gallia, PRIMA ITALICA;

In inferiore Germania, PRIMA, QUINTA, QUINTADECIMA, SEXTADECIMA;
In superiore Germania, QUARTA, UNAETVICESIMA, Duoetvicesima;
In Pannonia, SEPTIMA GALBIANA, TERTIADECIMA;
In Dalmatia, UNDECIMA, QUARTADecima;

In Moesia, SEPTIMA CLAUDIANA, OCTAVA;

In Syria, TERTIA, QUARTA, SEXta, Duodecima;
In Judæa, QUINTA, DECIMA, QUINTADECIMA;

In Ægypto, TERTIA, DUOETVICESIMA;

In Africa, TERTIA.

Demum quum historiam Romanam usque ad Trajani tempora illustrandam susceperim, paucis addam, apud Dionem, loc. cit., memorari legiones, quæ post civilia bella a principibus lectæ sunt. Nempe lecta a Vespasiano, LEGIO QVARTA FLAVIA, quæ Dionis ætate fuit in Syria. In nummis Gallieni et Carausii, LEG. IIII. FL. vel FLAVIA. A Domitiano, LEGIO PRIMA MINERVIA, quæ Dionis tempore fuit in Germania inferiori. In nummis Gallieni, LEGIMIN. A Trajano, LEGIO SECVNDA AEGYPTIA, et LEGIO TRICESIMA GERMANICA VLPIA. In nummis Gallieni et Carausii appellatur tantum, LEG XXX VLP vel VLPIA. In veteribus inscriptionibus, Leg. xxx. v. v., Id est, legio tricesima, Ulpia, victrix. Legio autem secunda Ægyptia eadem sane est, quæ in inscriptionè infra dicitur 11.

TRAIANA.

His præmonitis, nulla, ut opinor, restat difficultas manet tantum admiratio terrarum orbem tam paucis legionibus fuisse devictum, aut in obsequio retentum; insuperabili servitio, ni ducum ambitio, militum cupido legiones, ut cetera imperii, perdidissent. At hæc mirari desinet, qui militarem Romanorum disciplinam, legionumque formam, divinitatis instinctu potius, quam humano consilio constitutam noverit : Veget. II, 21. Hæc quum diu secum reputasset vir in re bellica summus, et de Gallia optime meritus, legionariam militiam, quam validiorem expeditioremque, et impensarum parcam, existimabat, restitutam voluit. Vide Mémoires sur l'Infanterie, ou Traité des Légions, suivant l'exemple des anciens Romains, par M. le Maréchal de Saxe.

BROTIER.

N° 3. CAP. LXII. Epularum foeda et inexplebilis libido (de VITELLIO).

Fuisse aliquando ventrosum principem, cujus gulæ imperium Romanum vix sufficere potuerit, incredibile videretur ni foedam et inexplebilem, qua Vitellius flagravit, epularum libidinem testarentur oculati testes, Tacitus, Plinius, ac Suetonius. Ut tale monstrum ad infamiam ignominiamque pateat, Vitellii ingluviem paucis expendam.

DE VENTRE ET GULA VITELLII.

Vitellius, inter popinas adultus, ut primum adeptus est imperium, totam principatus fortunam in ingluviem vertit. Qua quidem intemperantia novies millies sestertium (Gallicæ monetæ 172,933,556 fr.) paucissimis mensibus intervertisse creditur: Tacit. Hist. II, 95. Nec sane mirum, quum tam profundæ esset gulæ, ut epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiret, in jentacula, et prandia, et cœnas, comissationesque facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine. Sueton. in Vitell. XIII.

Quam enormes fuerint tales epulæ æstimari potest, quum in unam cœnam impenderit quadragies sestertium, ixaτòv μupiádas (Gallica monetæ 768,707 fr.). Dio, lib. LXV, p. 735. Immo celebrata sunt, ni forte ob versus rationem, numerum auxerit Sidonius Apollinaris, Carm. v. 324,

.....

Quina Vitelli

Millia, famosi ventris damnata barathro.

Quina millia sunt Gallicæ monetæ 960,836 fr.

Si tantum opum cibis exhaustum vix intelligas, occurrat animo famosissima super ceteras cœna Vitellio data adventitia a fratre, in qua duo millia lectissimorum piscium, septem millia avium apposita traduntur. Sueton. loc. cit,

[ocr errors]

Quanta quanta fuerit hæc cœna, hanc quoque exsuperavit Vitellius teste Suetonio ibid. Vulgares nempe patinas, quasi ventre suo minores, aversatus, unam, quam ob immensam magnitudinem, clypeum Minervæ, Aigidæ Пonioúxov, dictitabat, X HS. (Gallicæ monetæ 192,130 fr.), licet foret fictilis, condidit; cui faciendæ fornax in campis exædificata erat, Plin. XXXV, 12. Tum novo luxus monumento superbus, cœnam fecit, dedicaturus patinam, in qua scarorum jecinora, phasianorum et pavonum cerebella, linguas phoenicopterum, murænarum lactes, a Carpathio usque, fretoque Hispaniæ, per navarchos et triremes petitarum commiscuit. Sueton. in Vitell. XIII.

Quum ita se publicis opibus ingurgitaret, privatas adhuc inhiabat ; aliudque alii eadem die epulum indicebat: nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis millibus nummum (Gallicæ monetæ 76,852 fr.) constabant. Sueton. loc. cit.

Sic exhaustæ plurimorum opes: multi quoque, quibus non idem erat aut edendi, aut vomitandi usus, enecti. Unde Vibius Crispus, quum ob morbum convivio aliquando non interfuisset, minime inficete dixit, ni ægrotasset, se periturum: Ei μà èvevoohneiv, àπwróμnv äv. Suidas, verbo Βιτέλλιος.

Nec unquam requievit insaturabile Vitellii abdomen. Si iter faceret, passim exstruebantur convivia. Si navigaret, utebatur delicatissimis

« PreviousContinue »