Page images
PDF
EPUB

Eam curet princeps.

Equitate quam sanguine, caussa quam armis, retinere parta majoribus malueram. Annal. XV, 2. Firmet sapientia.

Lætiore Tiberio, quia pacem sapientia firmaverat, quam si bellum per acies confecisset. Annal. II, 64.

Honesta sit.

Consuluit inter primores civitatis Nero, bellum anceps, an pax inhonesta placeret. Nec dubitatum de bello. Annal. XV,

25.

Misera pace potius est bellum.

Miseram pacem vel bello bene mutari. Annal. III, 44. Miseram servitutem falso pacem vocari. Hist. IV, 17. Intuta, quæ indecora. Hist. I, 33.

Ex nimia pace periculum.

Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem illacessiti nutrierunt: idque jucundius, quam tutius fuit ; quia inter impotentes et validos falso quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. De Mor. Germ. 36. Ex præliis pax et securitas.

Langobardos paucitas nobilitat, quod plurimis ac valentissimis nationibus cincti, non per obsequium, sed præliis et periclitando tuti sunt. De Morib. German. 40.

Ea franguntur militares animi, corrumpitur disciplina.

Bello Othoniano mota Urbis curæ nullus ordo metu, aut periculo vacuus primores senatus ætate invalidi, et longa pace desides; segnis et oblita bellorum nobilitas; ignarus militiæ eques; quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi. Nec deerant e contrario, qui ambitione stolida, conspicua arma, insignes equos, quidam luxuriosos apparatus conviviorum et irritamenta libidinum, ut instrumenta belli, mercarentur. Hist. I, 88.

Invisa est nobilitati,

Cui in pace durius est servitium. Annal. XI, 10.

Nec industriam exerit.

Militares artes per otium ignotæ; industriosque et ignavos pax in æquo tenet. Annal. XII,

12.

XX. BELLUM.

PRÆCIPUE BELLORUM CAUSSE.

Opes.

Maximum discrimen, penes quos aurum et opes, præcipuæ bellorum caussa. Hist. IV, 74.

Regum gloria.

Sua retinere, privatæ domus : de alienis certare, regiam laudem esse. Annal. XV, 1.

Vis.

Id in summa fortuna æquius, quod validius. Annal. XV, 1. Morum diversitas.

Ex diversitate morum crebra bella. Hist. V, 12.

Bellorum necessitas.

Non ignavia, magna imperia contineri: virorum armorumque faciendum certamen. Annal. XV, 1.

Alii bellum sumunt, alii gerunt.

Sumi bellum etiam ab ignavis, strenuissimi cujusque periculo geri. Hist. IV, 69.

Quomodo exploranda belli consilia.

Omnes qui magnarum rerum consilia suscipiunt, æstimare debent, an, quod inchoatur, reipublicæ utile, ipsis gloriosum, aut promptum effectu, aut certe non arduum sit. Simul ipse, qui suadet, considerandus est, adjiciatne con

silio periculum suum et, si fortuna cœptis adfuerit, cui summum decus adquiratur. Hist. II, 76.

20.

Initia in bellis multum valent.

Ut initia belli provenissent, famam in cetera fore. Hist. II,

Bella tædio moraque sæpe corrupta.

Multa bella impetu valida, per tædia et moras evanuisse. Hist. II, 32.

Pecunia quoque corrumpuntur.

Neminem adeo in arma pronum, ut non idem pretium quietis, quam periculi, malit. Hist. IV, 76.

Sæpe in trahendo bello magna laus.

Corbulo legiones duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium Tigrani mittit, occulto præcepto, compositius cuncta, quam festinantius agerent: quippe bellum habere, quam gerere, malebat. Annal. XV, 3.

Insidiis utitur Corbulo.

Nec irritæ, aut degeneres insidiæ fuere adversus transfugam et violatorem fidei. Annal. XI, 19.

Concordia agendum.

Commune periculum concordia propulsandum. Vit. Agricolæ, 29.

Rebus turbatis, malum extremum discordia. Annal. IV, 49.

Summa sit annonæ cura.

Exercitum sine copiis retineri non posse. Hist. II, 32.
Bellorum egregius finis.

Bellorum egregios fines, quoties ignoscendo transigatur. Annal. XII, 19.

Ita majoribus placitum, quanta pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices utendum : nam triumphos populis regnisque integris adquiri. Annal. XII, 20.

XXI. VICTORIA.

Magnifica sine civium sanguine.

Ingens victoriæ decus citra Romanum sanguinem bellanti.

Vit. Agric. 35.

Provinciarum sanguine quæsita.

Provinciarum sanguine provincias vinci. Hist. IV, 17.
Imperiosa est.

Victoriæ rationem non reddi. Hist. IV, 14.

Omnia ei prona.

Omnia prona victoribus. Hist. III, 64.

Ne gliscat tamen temeritas.

Quod inconditam nuper Valentini manum contra spem suam fuderint, alimentum illis ducique temeritatis. Hist. IV, 76. Diffidat, et victos caveat.

7.

Victores et victos nunquam solida pace coalescere. Hist. II,

Haud facile continentur victi.

Metus et terror,

infirma vincula caritatis: quæ ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Vit. Agricolæ,

32.

Animosa etiam est clades.

Plus impetus, majorem constantiam penes miseros esse. Vit. Agric. 15.

Unde victis spes?

Unicum victis in consensu levamentum. Hist. II, 44.
Ex discordia periculum.

Res adversæ discordiam peperere. Hist. IV, 37.

Quando occurrendum discrimini?

Si cadere necesse sit, occurrendum discrimini. Hist. I, 33.

Fortiter cadentibus laus est.

Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore fœdare...... Multi semianimes super turres et propugnacula mœnium exspiravere. Convulsis portis, reliquus globus obtulit se victoribus; et cecidere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem ea cura etiam morientibus decori exitus fuit. Hist. III, 84.

Inest et victis sua majestas.

Agmen legionum intra Bovillas stetit. Nec cunctatus est Vitellius, seque et cohortes arbitrio victoris permittere. Et miles infelicia arma, haud minus ira, quam metu abjecit. Longus deditorum ordo, septus armatis, per urbem incessit: nemo supplici vultu, sed tristes et truces, et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles: paucos erumpere ausos, circumjecti pressere : ceteri in custodiam conditi. Nihil quisquam locutus indignum, et quamquam inter adversa, salva virtutis fama. Hist. IV, 2.

Temperare victoria summa laus est et felicitas. Rem Romanam huc satietate gloriæ provectam, ut externis quoque gentibus quietem velit. Annal. XII, 11.

XXII. SEDITIONES.

Seditionum caussæ.

Cupiditas vel odium multos exercitus in discordiam egere. Hist. I, 83.

Parva sæpe initia.

Parvo initio, unde nihil timebatur, orta seditio prope urbi excidio fuit. Hist. I, 80.

Etiam ludicra.

Orta seditio, ludicro initio. Hist. II, 68.

« PreviousContinue »