Page images
PDF
EPUB

IV. DOMINATIONES.

Varia dominationum genera.

Cunctas nationes et urbes populus, aut primores, aut singuli regunt. Annal. IV, 33.

Earum natura.

Populi imperium, juxta libertatem. Annal. VI, 42. Paucorum dominatio, regiæ libidini propior est. Annal. VI, 42.

De mixta dominatione Taciti idea et sensus.

Delecta ex his et consociata reipublicæ forma, laudari facilius, quam evenire; vel si evenit, haud diuturna esse potest. Annal. IV, 33.

Formam mixtæ dominationis primi tentavere Germani.

De minoribus rebus principes consultant, de majoribus omnes ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur. De Morib. Ger

man. II.

Pro hominum ingenio et opibus varia imperia.

Gothones regnantur paullo jam adductius, quam ceteræ Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. De Morib. German. 43.

Est apud Suionas et opibus honos; eoque unus imperitat, nullis jam exceptionibus, non precario jure parendi. De Morib. German. 44.

Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera similes, uno differunt, quod femina dominatur in tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant. De Morib. German. 45.

Summæ paupertatis mores.

Fennis mira feritas, fœda paupertas, non arma, non equi, non penates: victui herba, vestitui pelles, cubile

:

humus sola in sagittis spes..... Idemque venatus viros pariter ac feminas alit..... Nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur huc redeunt juvenes, hoc senum receptaculum..... Securi adversus homines, securi adversus Deos, rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus sit. De Morib. German. 46.

Dominationum vis in concordia.

Apud Seleucenses, trecenti opibus aut sapientia delecti, ut senatus: sua populo vis, et quotiens concordes agunt, spernitur Parthus: ubi dissensere, dum sibi quisque contra æmulos subsidium vocant, accitus in partem, adversus omnes valescit. Annal. VI, 42.

Quam flagrans dominandi cupido?

Cupido dominandi cunctis affectibus flagrantior est. Annal. XV, 53.

Nihil ei sacrum.

Pharasmani cupido regni fratre et filia potior, animusque sceleribus paratus. Annal. XII, 47.

Ardescit periculis.

Imperium cupientibus, nihil medium inter summa et præcipitia Hist. II, 74.

Adsunt semper studia et ministri.

Primas dominandi spes in arduo : ubi sis ingressus, adesse studia et ministros. Annal. IV, 7.

Dominationem inchoantibus quid expedit?

Novum imperium inchoantibus utilis clementiæ fama. Hist. IV, 63.

Mithridates atrocior, quam novo regno conduceret. Annal XI, 9.

Dominationis scelere quæsita sors.

Nemo unquam imperium flagitio quæsitum bonis artibus exercuit. Hist. I, 30.

Non posse principatum scelere quæsitum, subita modestia et prisca gravitate retineri. Hist. I, 83.

V. DOMINATIO ROMANA.

Ejus majestas.

Apud Romanos vis imperii valet ; inania transmittuntur. Annal. XV, 31.

Virtute, non pecunia, nixa.

Sub Vitellio principe, imperii vires luxu corrumpebantur, contra veterem disciplinam et instituta majorum, apud quos virtute, quam pecunia, res Romana melius stetit. Hist. II, 69.

Fraudibus et occultis invisa.

Non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. Annal. II, 88.

Deditis clemens, victis gravis.

Victis graves pœnas, in deditionem venienti paratam clementiam. Annal. II, 10.

Levius servitium apud Romanos deditis, quam captis. Annal. XV, I.

Populos recens subditos voluptatibus liberalibusque artibus demulcebat.

Voluptatibus Romani plus adversus subjectos, quam armis valent. Hist. IV, 64.

Apud Britannos hiems saluberrimis consiliis absumpta : namque ut homines dispersi ac rudes, eoque bello faciles, quieti et otio per voluptates adsuescerent; hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domus exstruerent, laudando promptos, et castigando segnes : ita honoris æmulatio pro necessitate erat. Jam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent: inde etiam habitus nostri honor,

et frequens toga: paullatimque discessum ad delinimenta vitiorum, porticus, et balnea, et conviviorum elegantiam ; idque apud imperitos humanitas vocabatur, quum pars servitutis esset. Vit. Agric. 21.

Utebatur et religionibus.

In Britannia templum divo Claudio constitutum, quasi arx æternæ dominationis aspiciebatur; delectique sacerdotes, specie religionis, omnes fortunas effundebant. Annal. XIV, 31.

Regibus quoque.

Vetus ac jampridem recepta populi Romani consuetudo, ut haberet instrumenta servitutis et reges. Vit. Agric. 14. Jactis odiorum seminibus continebantur longinqui populi.

Semina etiam odiorum jacienda, ut sæpe principes Romani eamdem Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis præbuerint. Annal. XII, 48.

Quomodo spectatum scelus externum?

Omne scelus externum cum lætitia habendum. Annal. XII, 48.

VI. PRINCEPS.

Cum imperii magnitudine adolevit principatus necessitas.

Vetus ac jam pridem insita mortalibus potentiæ cupido, eum imperii magnitudine adolevit, erupitque. Nam rebus modicis, æqualitas facile habebatur: sed ubi subacto orbe, et æmulis urbibus regibusve excisis, securas opes concupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certamina exarsere modo turbulenti tribuni, modo consules prævalidi, et in Urbe ac foro tentamina civilium bellorum. Mox e plebe infima C. Marius, et nobilium sævissimus L. Sulla, victam armis libertatem in dominationem verterunt. Post quos Cn. Pompeius occultior, non melior. Et nunquam postea, nisi de principatu quæsitum. Hist. II, 38.

Adulta necessitate, pacis interfuit rem Romanam regi a

principe.

Non aliud discordantis patriæ remedium fuisse, quam ut ab uno regeretur. Annal. I, 9.

Omnem potestatem ad unum conferri pacis interfuit. Hist. I, 1.

Civile principis nomen invexit Augustus.

Qui cuncta discordiis civilibus fessa sub nomine principis accepit. Annal. I, 1.

Non regno, neque dictatura, sed principis nomine constituta respublica. Annal. I, 9.

Ut præmineret, tribuniciam potestatem addidit.

Id summi fastigii vocabulum (tribuniciam potestatem) Augustus reperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret, ac tamen appellatione aliqua cetera imperia præmineret. Annal. III, 56.

Ne turbarent religiones, addita quoque summi pontificatus dignitas.

Nunc Deum munere, summum pontificum etiam summum hominum esse, non æmulationi, non odio, aut privatis affectionibus obnoxium. Annal. III, 58.

Quæ principum auctoritas, populorum officia?

Principibus summum rerum judicium Dii dedere; populis obsequii gloria relicta est. Annal. VI, 8.

Eam conditionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur. Annal. I, 6.

Unum esse reipublicæ corpus, atque unius animo regendum. Annal I, 12.

Quanto major est princeps, quanto invidiæ magis obnoxius, tanto excelsiores sint ejus cogitationes.

Non ædilis, aut prætoris, aut consulis partes sustineo : majus aliquid et excelsius a principe postulatur; et quum

« PreviousContinue »