Page images
PDF
EPUB

De Triumviris nocturnis.

Quando triumviri nocturni creati fuerint, certum non est. Hoc constat, antiquum eum magistratum esse. Meminit ejus Livius lib. IX, ubi de C. Flavio scriba, quomodo ædilis curulis factus sit, agens, inter alia dicit, eum prius tribunatum gessisse, et duos triumviratus, nocturnum alterum, alterum coloniæ deducendæ, etc. Meminit ejus et Tacitus, lib. V Annalium, his verbis : Triumviri nocturni, quod ad incendium in Sacra via ortum tarde venerant, a tribuno plebis die dicta damnati sunt. Quod eorum officium fuerit, Paullus jurisconsultus, Dig.lib.I, tit. 15, Apud vetustiores, inquit, incendiis arcendis triumviri præerant, qui ab eo, quod excubias agebant, etiam nocturni dicti sunt. Interveniebant nonnunquam et ædiles, et tribuni plebis. Erat autem familia publica, circa portas et muros disposita, unde, et si opus esset, vocabatur. Fuerunt et privatæ familiæ, quæ incendia, vel mercede, vel gratia extinguerent. Deinde divuş Augustus maluit per se huic rei consuli, instituto præfecto vigilum cum cohortibus.

Id. ibid. 1. VII, c. 28.

De Triumviris valetudinis.

De his quum nihil quicquam in veteribus scriptoribus inveniam, nec satis sciam, an magistratus fuerint, quia tamen ab Onuphrio Panvinio in magistratuum numerum referuntur, nolui eos prætermittere; et quum mihi quinam illi fuerint, cognitum non sit, Onuphrii verba, lib. II Commentariorum reipublicæ Romanæ, adscribere libet, quæ hæc sunt: Hujus, inquit, magistratus nulla apud veteres auctores, quod sciam, mentio est. In antiquo vero argenteo nummo sic scriptum est, M. Acilius III VIR. VALE. TV. Hi nostra ætate pestis caussa creari solent, atque domini sanitatis vocantur; quibus, temporibus de morbo suspectis, magna potestas concedi solet. Nummi autem verba sic ego interpretor: M. Acilius III VIR. valetudinis tuendæ. Hæc Onuphrius.

De Triumviris monetalibus.

Id. ibid.

De triumviris monetalibus Pomponius jurisconsultus, ff. tit. II, de Origine juris, sic scribit: 'Constituti sunt eodem tempore et quatuorviri, qui curam viarum agerent, et triumviri monetales, æris, argenti, auri flatores, etc. Præfuerunt cudendæ monetæ ; dicti fuerunt Triumviri Monetales, et triumviri A. A. Æ. F. F., quod est, auro, argento, ære, flando, feriendo. De iis etiam intelligendus locus apud Ciceronem in ep. ad Trebatium jurisconsultum, ubi sic scribit : Treviros vites censeo; audio capitales esse; mallem auro, argento, ære essent. Triumviros enim treviros dici, et TRESVIROS Solitos, non est obscurum, et sic hunc locum

interpretatur Bembus in Epistola ad Paul. Manutium et alii; quamvis etiam hoc verum sit, intelligi simul per Treviros populos illos in confinibus Germaniæ, quorum metropolis fuit Trevirum, urbs adhuc celebris propter archiepiscopum Trevirensem.

Id. ibid.

De Quinqueviris mensariis et Triumviris mensariis.

Quinqueviri mensarii a dispensatione pecuniæ dicti, ut tradit Livius, lib. VII, creati sunt, eodem teste, anno U. c. 401, coss. Valerio Poplicola, C. Marcio Rutilio, ex plebe. Caussa eorum creandorum fuit fœneratorum improbitas, et æris alieni plebis Romanæ magnitudo; cui quidem rei quum principes plebis succurrere sæpenumero tentassent, sed nihil proficere potuissent, hoc anno, scribit Livius, inclinatis semel in concordiam animis, novi consules fœnebrem quoque rem, quæ distinere unanimos videbatur, levare aggressi, solutionem alieni æris in publicam curam verterunt: quinqueviris creatis, quos mensarios a dispensatione pecuniæ appellarunt. Meriti æquitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta celebres nominibus essent. Fuere autem C. Duilius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publilius et T. Æmilius, qui rem difficillimam tractatu, et plerumque parti utrique, semper certe alteri, gravem, tum alia moderatione, tum impendio magis publico, quam jactura sustinuerunt. Tarda enim nomina, et impeditiora inertia debitorum quam facultatibus; aut ærarium, mensis cum are in foro positis, dissolvit, ut populo prius caveretur: aut æstimatio æquis rerum pretiis liberavit ; ut non modo sine injuria, sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens æris alieni sit. Idem Livius, lib. XXIII, tradit, anno 537, tempore secundi belli Punici, triumviros mensarios creatos fuisse. Verba ejus sunt : Et Romæ quoque, propter penuriam argenti, triumviri mensarii, rògatione Minutii tribuni plebis facti, L. Æmilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat, etc. Creabantur hi comitiis tributis. Id. ibid. 1. VII, c. 39.

De Duumviris navalibus.

Duumviri hi sic dicti sunt, quod duo viri simul idem munus obirent; non fuerunt ordinarii magistratus, sed extraordinarii. Eorum prima mentio fit a Livio, lib. IX, in historia anni ab U. c. 442, coss. C. Junio Bubulco III et Q. Æmilio Barbula II, quo tempore acerrimum populo Romano bellum cum Samnitibus erat, ubi scribit: Rogante M. Decio tribuno plebis, duumviros navales classis ornandæ reficiendæque caussa, populum jussisse. Quod eorum officium fuerit, non est difficile videre, reficere scilicet et ornare classem, utque navalibus sociis impleatur, commeatuque instruatur, curare. Creati hi magistratus, quemadmodum ex Livio, lib. XL et XLI, intelligitur, et postea sunt, bello contra Ligures, item

bello Illyrico, qui tuendam XX navibus mari superiore Anconam velut cardinem haberent, uti Livius docet: ex quo etiam intelligitur, non certum ac definitum tempus magistratum hunc habuisse, quod in aliis magistratibus fuit observatum ; quippe hi, quorum posteriore loco ex Livi● mentionem feci, biennium illud magistratum tenuerunt: unde extraordimarium eum fuisse, liquido apparet.

De Triumviris qui conquirerent juvenes idoneos ad arma ferenda, militesque facerent.

Hi creati sunt secundi belli Punici tempore, anno U. c. 541, Q. Fulvio Flacco IH et Appio Claudio Pulchro coss. Caussam eorum creandorum Livius, lib. XXV, tradit : Consules, inquit, quum ægre delectum conficerent, quod inopia juniorum non facile in utrumque, ut et novæ urbanæ legiones et supplementum veteribus scriberetur, sufficiebat, senatus absistere eos incœpto vetuit, et triumviros binos creari jussit: alteros qui citra, alteros, qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis, forisque, et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent; et si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari ætate essent, milites facerent. Tribuni plebis, si üïs videretur, ad populum ferrent, ut qui minores septem et decem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent, ac si septem et decem annorum, aut majores, milites facti essent. Ex hoc senatusconsulto creați triumviri bini, qui conquisitionem ingenuorum per agros haberent. Hæc Livius, præter quæ nihil de iis reperio.

Id. ibid. 1. VII, c. 40.

De Triumviris legendi senatus et Triumviris recognoscendi turmas equitum Romanorum.

De his, quod ab Octavio Augusto instituti fuerint, Suetonius, in Augusto, cap. 37, scribit; cujus hæc sunt verba : Quoque plures partem administrandæ reipublicæ caperent, nova officia excogitavit, curam operum publicorum, viarum et aquarum alvei Tiberis, frumenti populo dividendi, præfecturam Urbis, triumviratum legendi senatus, et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiescunque opus esset. Hæc ille; unde etiam manifestum est, extraordinarios eos magistratus fuisse.

Id. ibid. 1. VII, c. 41.

De Triumviris, Quinqueviris, Septemviris ac Decemviris, coloniæ deducendæ ; de Quinqueviris, Septemviris, Vigintiviris, agris dandis, attribuendis.

Quum aut lege aliqua a plebe scitum, aut senatusconsulto decretum esset, coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum scriptus esset,

creabantur comitiis tributis, ut libro superiore ostendimus, modo per consulem, modo per prætorem urbanum curatores, qui coloniam deducerent, interdum tres, interdum quinque, septem, decem, viginti etiam, qui inde triumviri, vel quinqueviri, vel septemviri, vel decemviri, vel vigintiviri coloniæ deducendæ, aut agris dandis attribuendisve, appellabantur. Hi postquam creati erant, colonos, qui vel sua sponte nomina dederant, vel sorte exierant, in agros lege definitos, atque in coloniam sub vexillo, quasi exercitum aliquem, deducebant. Dux autem deductionis aliquis e curatoribus agrariis erat.

Id. ibid. 1. VII, c. 47.

No 2. CAP. VI. Nisi quod in bona uxore tanto major laus, quanto in mala plus culpæ est.

Valde admiror quod in hac phrasi dubius hæreat cl. Ernestus.

Duplex hic proponitur comparatio, singularis cum Agricola, generalis cum uxoribus malis, scilicet:

Vixerunt Agricola et Decidiana mira concordia per mutuam caritatem et invicem se anteponendo, quæ maxima laus utrique conjugi; attamen major in uxore, quam in viro, quia vitium in feminis quam in viris turpius; et, ut par sit et æquum in utramque partem, quemadmodum feminis peccantibus plus culpæ imputatur quam viris, sic feminis integris plus laudis imputari debet quam viris. Igitur supplendo ellipsin sic reddam: . . . . Et invicem se anteponendo; hæc sane egregia laus pariter utrique, nisi quod in bona uxore, ut Decidiana, major laus virtutis est, quam in bono viro, ut Agricola, tanto quidem major quanto in mala plus culpæ est quam in malo viro.

N° 3. CAP. VIII. Præerat turic Britanniæ.

J. N.

Ut hæc historiæ pars illustretur, seriem Britanniæ præsidum hic preponi, et cum rebus narratis superius componi haud erit inutile.

PRESIDES BRITANNIE

AB A. U. G. 796, J. c. 43, ad a. u. c. 838, J. c. 85.

AULUS PLAUTIUS: Vit. Agric. 14; Supplement. Annal. IX, 50 et seq.; XI, 3. Dio eum vocat Bouλsurùv iλλogiμótatov, non consularem. OSTORIUS SCAPULA: Vit. Agric. 14; Annal. XII, 31, et seq.; Supplem. Annal. XI, 3. Proprætorem vocat Tacitus Ann. XII, 31 et 40. AULUS DIDIUS GALLUS: Vit. Agr. 14; Ann. XII, 40; XIV, 29.

Q. VERANIUS: Vit. Agr. 14; Ann. XIV, 29.

SUETONIUS PAULLINUS: Vit. Agr. 14 et seq.; Ann. XIV, 29 et seq.
PETRONIUS TURPILIANUS: Vit. Agr. 16; Ann. XIV, 39.
TREBELLIUS MAXIMUS: Vit. Agr. 16; Hist. I, 60 et seq.

VETTIUS BOLANUS: Vit. Agr. 16; Hist. II, 65.

PETILIUS CERIALIS: Vit. Agr. 17.

JULIUS FRONTINUS: Vit. Agr. 17.

CNAEUS JULIUS AGRICOLA : cujus nomen virtutesque immortalitati scriptis suis tradidit Tacitus.

BROTIER.

N° 4. CAP. XXVII. Cujus constantia ac fama ferox exercitus, nihil virtuti suce invium.

Opinioni Oberlini, contra Gronovium multosque cl. viros, assentior, qui constantiam hic, non fortitudinem animi, at realitatem intelligat, opponatque famæ. Quum victoria esset non speciosa tantum, sed re magna, ut fama vulgata, itaque ferox exercitus, etc.

J. N.

N° 5. CAP. idem. Non virtute, sed occasione et arte ducis rati....

Malim Freinshemii conjecturam, ut quæ verisimilior. Nam in MSS. linea, quæ pene ultimæ literæ, in casibus accusandi, suppressa litera m inscribi solet, sæpe sæpius incuria scribarum elapsa est. Itaque restituta ad Cornelianam brevitatem facit.

N° 6. CAP. XXVIII. Immixti manipulis.

J. N.

Peditum erant manipuli, ut turmæ equitum. Cohors vero sexaginta manipulis, aut contuberniis, id est, 600 hominibus constabat. Cohorti præerat centurio. Singulis manipulis, seu contuberniis Usipiorum, milites Romani fuere immixti. Manipulos pro contuberniis dici patet ex Vegetio, II, 13. Alii erant manipuli, qui duabus centuriis, seu 200 hominibus constabant, ut docet Censius apud Gellium XVI, 4.

No 7. CAP. idem. Circumvecti Britanniam.

BROTIER.

Unde sint profecti, quomodo circumvecti Britanniam, eorum denique navigationis cursum erroresque inquirere curiosum, diligentiusque dicendum.

De Usipiorum cohorte Britanniam circumvecta.

Cohortem illam Usipiorum ex occidentali Britanniæ ora solvisse innuit Tacitus, docet Dio, LXVI, pag. 754: Εξαναχθέντες περιέπλευσαν τὰ πρὸς ionipav auτns (Bperlavias). Erat sane ex iis copiis, quas Agricola instruxerat in ea Britanniæ parte, quæ Hiberniam respicit, ut dictum est cap. 24. Tres liburnicas furtim ascendere, nulla navigandi arte, et ea ætate, qua vel inter peritos erat exigua. Hac illac rapti, ut fluctus venfusque eos ferebat, ὡς τοῦ τό τε κῦμα, καὶ ὁ ἄνεμος αὐτοὺς ἔφερε (Dio ibid.),

« PreviousContinue »