Page images
PDF
EPUB

tus auribus aptissumos cognovi turbulentis contionibus. Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam Palicanus auribus imperitorum. Et quoniam huius generis facta mentio est, seditiosorum om- 224 nium post Gracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissumus visus est; magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines, quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe autem post natos homines improbissumus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura consul factus esset, si rationem eius haberi licere

Cat. fil. 35, 133. Consul im J. 676 (78).

223. eodem, nicht an denselben Platz als Redner, sondern 'in praesidiis rei publicae', wo nach Ciceros Ansicht nur die Partei des Senats steht.

Q. Servilius Caepio, Gemahl der Livia, Grossvater des Brutus, mit seinem Schwager Drusus verfeindet, klagte M. Scaurus (29,111) an und fiel im Bundesgenossenkrieg im J. 665 (89).

Cn. Papirius Carbo, Anhänger des Marius und Cinna, Consul mit dem letzteren 669. 670 (85. 84) und mit dem jüngeren Marius 672 (82), suchte sich in Oberitalien gegen die Sullaner zu halten, flüchtete dann nach Africa und Sicilien und wurde hier durch Cn. Pompeius getödtet.

M. Marius Gratidianus (45, 168) hatte sich als Prätor durch ein Münzgesetz beliebt gemacht; er gehörte der Marianischen Partei an und wurde im J. 672 (82) von Catilina mit empörender Grausamkeit gemordet.

[blocks in formation]

lis über Phäax: λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν. Er war Tribun im J. 683 (71).

224. L. Appuleius Saturninus, ein gewaltthätiger Mensch, setzte in seinem zweiten Tribunat im J. 654 (100) seine lex agraria, frumentaria und andere mit Gewalt durch, Anfangs von Marius, der Consul war, unterstützt. Als er aber den Q. Metellus (35, 135) misshandelte und ins Exil trieb, den C. Memmius (36, 136) ermordete, wurde er getödtet.

specie, 'seine äussere Erscheinung'.

post. hom. nat. Lucilius IIII (b. Non. s. v. componere): optimu' multo post homines natos gladiator qui fuit unus. p. Mil. 26, 69: unius post homines natos fortissumi viri.

improbus, 'unverschämt, wer sich vor nichts scheut, in Wort und That'.

C. Servilius Glaucia war im J. 654 (100) Prätor, machte mit Saturninus gemeinsame Sache und wurde mit ihm getödtet.

perac. p. Rabir. 6, 14: Glaucia, homo impurus, sed tamen acutus. cum pr. 56, 205.

ridic. 46, 172.

rationem non habere, von dem dessen Bewerbung nicht anerkannt wird.

licere, weil Niemand während er ein Amt bekleidete sich um ein neues bewerben durfte.

iudicatum esset; nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat. Is praetor eodem die, quo Saturninus tribunus plebis, Mario et Flacco consulibus publice est interfectus: homo simillumus Atheniensis Hyperboli, cuius 225 improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt. Quos Sex. Titius consecutus, homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu, ut saltatio quaedam nasceretur, cui saltationi Titius nomen esset. Ita cavendum est, ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur. 63 Sed ad paulo superiorem aetatem revecti sumus; nunc ad eam, de qua aliquantum sumus locuti, revertamur.

226

Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum, sed irrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo magis, quod eandem causam cum ageret eius collega ille ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maxumae quaecumque

legis 'de pecuniis repetundis'. publice. p. Rabir. perd. reo 7, 20: fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules operam darent, ut imperium populi Romani maiestasque conservaretur. Phil. VIII, 5, 15: sulibus senatus rem publicam defendendam dedit, L. Saturninus tribunus plebis, Glaucia praetor est interfectus.

con

Hyperbolus, ein unverschämter und ungebildeter Mensch, war zumal nach Kleons Tode Ol. 89, 3 (422) ein ungemein einflussreicher Demagog. Allein Ol. 91, 1 (416) wurde er exostrakisirt und Ol. 92, 1 (412). in Samos getödtet.

comoediae. Plut. Alcib. 13: Tois κωμικοῖς ὁμοῦ τι πᾶσι διατρι βὴν ἀεὶ σκωπτόμενος ἐν τοῖς θε άτροις παρεῖχεν. Eupolis im Maricas, Hermippus in den ἀρτοπώλιdes, Plato im Hyperbolus hatten ihn als Hauptperson angegriffen.

Sex. Titius, seditiosus civis et turbulentus, wie er de orat. II, 11, 48 heisst, brachte als Tribun im J. 655 (99) eine lex agraria ein, gegen

welche Antonius auftrat. Später wurde er als Anhänger des Saturninus verurtheilt. Val. Max. VIII, 1, damn. 3: erat innocens, erat agraria lege lala gratiosus apud populum ; tamen quia Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota cognitio oppressit.

loquax ist nicht nothwendig tadelnd, sondern bezeichnet einen der Redner, quibus flumen verborum volubilitasque cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam (orat. 16, 53). Ganz ähnlich ist solutissumus in dicendo 48, 180..

solutus, 'schlaff". Quint. XI, 3, 146: solutum ac delicatum, ebenfalls vom Gestus. Vgl. 79, 274.

226. Sulpici. 55, 203.

P. Antistius (49, 182), der Schwiegervater des Cn. Pompeius Magnus, wurde im J. 672 (82) von L. Damasippus ermordet. 90, 311.

rabula. 48, 188.

tribunalu im J. 666 (88).

C. Juli, der ohne Prätor gewesen

erant deferebantur. Rem videbat acute, componebat diligen- 227 ter, memoria valebat; verbis non ille quidem ornatis utebatur, sed tamen non abiectis. Expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius quidam tamquam habitus non inurbanus; actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis, quibus inter profectionem reditumque L. Sullae sine iure fuit et sine ulla dignitate res publica; hoc autem magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo: Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat. Inferioris autem aetatis erat proxumus L. 64 Sisenna, doctus vir et studiis optumis deditus, bene Latine 228 loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis, sed neque laboris multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest; quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen, quantum absit a summo

zu sein, sich ums Consulat bewarb. 48, 177.

vera causa ist diejenige, welche in der Wahrheit begründet ist. de imperio Pompei 17, 53: si plus auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset. de off. III, 10, 43: tantum dabil amiciliae, ut veram amici causam esse malit. 227. rem, 'die Hauptsache, worauf es ankam'. 68, 239.

habitus, 'Haltung'. de orat. III, 52,199: si habitum orationis et quasi colorem aliquem requiritis.

Sulla war vom J. 667 (87), wo er gegen Mithridates zu Felde zog, bis zum J. 672 (82) abwesend, wo er nach Besiegung der Marianer in Rom einzog.

ab orat. p. domo 22, 58: inops ab amicis. p. Flacco 23, 54: orba ab optimatibus fuit illa conlio. Vgl.

43, 161.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

causis. Er vertheidigte mit Hortensius den Verres.

historia, eine Darstellung des Marsischen und Sullanischen Krieges. Sal. Iug. 95: L. Sisenna optume et diligentissume omnium, qui Sullae res dixere, persecutus parum mihi libero ore locutus videtur. de leg. I, 2, 7: Sisenna omnes adhuc nostros scriptores, nisi qui forte nondum ediderunt, de quibus existumare non possumus, facile superavit. Is tamen neque orator in numero vestro umquam est habitus et in historia puerile quiddam consectatur, ut unum Clitarchum (11, 42), neque praeterea quemquam de Graecis legisse videatur; eum tamen

quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris illustratum. Nam Q. Hortensi admodum adolescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. 229 Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum, qui affuerunt, tum ipsorum consulum, qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Undeviginti annos natus erat eo tempore. Est autem L. Paulo C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus, eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus in disparem oratorum aetatem includere. Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur; ut Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse tri230 ginta annos natus esset. Sic Hortensius non cum suis aequalibus solum, sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur: siquidem et Crasso vivo dicere solebat et magis etiam vigebat * Antonio et Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis dicente in illa causa, adolescens cum esset, princeps fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M. Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adolescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem

velle duntaxat imitari; quem si assequi posset, aliquantum ab optumo tamen abesset.

Lat. litt. de nat. deor. I, 4, 7: res tam graves tamque praeclaras Latinis eliam litteris contineri. Tusc. I, 1, 1: hoc mihi Latinis litteris illustrandum putavi. de div. II, 2, 5: ut Graecis de philosophia litteris non egeant.

.nam bezieht sich auf 'minori necesse erat cedere'. 43, 161.

Hortensi. 88, 301.

Phidiae signum, als Beispiel vollkommener, reiner Schönheit.

229. cons. im J. 659 (95).
mort. im J. 704 (50).

Accius, wahrscheinlich in den didascalicis. 18, 72 Accius war im

J. 584 (170), Pacuvius im J. 535 (219) geboren; die Aufführung fand im J. 614 (140) statt.

230. vigebat. Hier ist ein Wort ausgefallen, das sich auf Antonius Alter bezog.

bonis. Der Vater des Pompeius Magnus ward beschuldigt, die Beute der eroberten Stadt Asculum sich zugeeignet zu haben; nach seinem Tode wurde der Sohn belangt, sie aus der Erbschaft zu ersetzen. posui. 49, 182. Pis. 67, 236. Crass. 66, 233. Lent. 66, 234. Sur. 66, 235. Appio. 94, 324.

231. nostr. init. Cicero trat zu

laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.

Vides igitur, ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus 65 tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interposi- 231 tis oratoribus; ex quibus, quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum, qui viverent, nominare, ne vos curiosius eliceretis ex me, quid de quoque iudicarem, eos, qui iam sunt mortui, nominabo. Tum Brutus, non est, inquit, ista causa, quam dicis, quam ob rem de eis, qui vivunt, nihil velis dicere. Quaenam igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror, ne per nos hic sermo tuus emanet et ei tibi succenseant, quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos quidem, inquit, facillume; sed tamen te arbitror malle ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri. Tum ego, vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me 232 existumavi in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordo aetatum orationem, ut iam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur; deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero, inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent. Minume vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae cum omnibus tum certe mihi notissumae sunt, quam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere. Geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni praedica- 233 torem esse vis sed laboris mei. Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, exordiar.

erst als Redner im J. 673 (81) für P. Quinctius auf. 90, 311. Vom Brutus wissen wir es nicht.

exper., auf die Probe stellen'. 232.quam quod.Mit einer leicht verständlichen Anacoluthie fällt Cicero hier in die obige Construction 'quod propero' zurück, als ob nicht mit 'nec vero tam' ein selbständiger Satz begonnen wäre, in welchem 'quam studeo' den zweiten Theil bildet.

processus. 78, 272.

223.M. Licinius Crassus kämpfte unter Sulla mit Auszeichnung im J. 672 (82) und beendigte den gefährlichen Krieg gegen Spartacus im J. 683 (71).

Durch seinen Reichthum, welchen er durch die Sullanischen Proscriptionen begründete und später auf alle Weise vermehrte, wurde er einflussreich, ohne je an der Spitze einer Partei zu stehn. Er war Consul mit Pompeius im J. 684 (70), Censor 689 (65) und verband sich im J. 694 (60) mit Cäsar und Pompeius zum Triumvirat. Im J. 699 (55) wurde er zum zweiten Mal mit Pompeius Consul, ging im folgenden Jahr in die Provinz Syrien und_unternahm den Krieg gegen die Parther, in welchem er 701 (53) fiel, über 60 Jahr alt.

« PreviousContinue »