Ciceros Brutus: de claris oratoribus

Front Cover
Weidmann, 1849 - 160 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 119 - Atque etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum : valde quidem, inquam, probandos ; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere historiam : ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere : sanos quidem homines a scribendo deterruit.
Page 134 - Ne illud quidem intelligunt, non modo ita memoriae proditum esse, sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dicturus esset, ut concursus audiendi causa ex tota Graecia fierent.
Page 64 - Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc uno : quod nunquam effecisset ipsius juris scientia, nisi earn praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa judicarentur, et quae quibus positis essent, quaeque non essent consequentia.
Page 29 - Similis in pictura ratio est ; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus ; at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta sunt omnia.
Page 61 - Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat' summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia...
Page 83 - Nee enim posset idem Demosthenes dicere quod dixisse Antimachum clarum poetam ferunt, qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent : legam...
Page 134 - Volo hoc oratori contingat, ut cum auditum sit eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et cedendo loco, corona multiplex...
Page 90 - Fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. Vox cum magna, tum suavis et splendida ; gestus et motus corporis ita venustus, ut tamen ad forum, non ad scenam institutus videretur ; iucitata et volubilis.
Page 116 - Credo ; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum ; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium.
Page 17 - At ille ridens Tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.

Bibliographic information