Page images
PDF
EPUB

Quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?

Haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
Gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
Prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.
Maiorum effigies habeant insignia vocis,
Ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
Syrma vel Antigonae personam vel Melanippae,
Et de marmoreo citharam suspende colosso.
Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
Inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
Nocturna et flammas domibus templisque paratis,
Ut Bracatorum pueri Senonumque minores,
Ausi quod liceat tunica punire molesta.
Sed vigilat consul vexillaque vestra coercet:
Hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
Municipalis eques, galeatum ponit ubique
Praesidium attonitis et in omni gente laborat.

225

230

235

[blocks in formation]

Hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
Excipit, et solus trepidantem protegit urbem;
Atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant,

250

223. quod Madvig, quid Pw. 226. Graiaeque pw, grataeque P. 229. seu Iahn, aut Hermann ante personam; Buecheler vel post p. addidit. 239. gente pw, monte et ponte S, erasum in P, inermi mente Weidner. 241. non pw, in P, vix Hermann, unda Weidner.

Qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
Nobilis ornatur lauru collega secunda.
Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt

Nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
Omnibus auxiliis atque omni pube Latina
Sufficiunt dis infernis terraeque parenti;

255

Pluris enim Decii, quam quae servantur ab illis.
Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
Et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum:
Prodita laxabant portarum claustra tyrannis
Exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
Magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad patres produxit crimina servus,
Matronis lugendus; at illos verbera iustis.
Adficiunt poenis et legum prima securis.

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Aeacidae similis Vulcanique arma capessas,
Quam te Thersitae similem producat Achilles.
Et tamen, ut longe repetas longeque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo;
Maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum
Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

SY111A

รวงค

260

265

270

275

[graphic][merged small][merged small]

OMNIBUS in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus

Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te

5

[blocks in formation]

Quanto delphinis ballaena Britannica maior.
Temporibus diris igitur iussuque Neronis

15

Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis

20

Et motae ad lunam trepidabis harundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota et cunctis notissima templis

Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur

25

Fictilibus; tunc illa time, cum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quotiens de limine moverat unum
Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit umor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
Praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset praetorem curribus altis
Extantem et medii sublimem pulvere circi
In tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
Ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.

Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc praecedentia longi
Agminis officia et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
Tum quoque materiam risus invenit ad omnis
Occursus hominum, cuius prudentia monstrat
Summos posse viros et magna exempla daturos

30

35

40

45

21. umbram w, umbras s, umbra P. 30. auctor Ps, alter w. cuivis pw, cuius P. 35. praetexta et rabeae P, practexta trabeae florilegium S. Galli, praetexta et trabeae p. 46. loculos P, loculis w.

31.

Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi,

Interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut vel perniciosa petuntur,
Propter quae fas est genua incerare deorum.

Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
Invidiae; mergit longa atque insignis honorum
Pagina. Descendunt statuae restemque sequuntur,
Ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
Caedit et inmeritis franguntur crura caballis:
Iam strident ignes, iam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, matellae.
Pone domi laurus, due in Capitolia magnum
Cretatumque bovem: Seianus ducitur unco

Spectandus; gaudent omnes: "Quae labra, quis illi
Vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem! sed quo cecidit sub crimine? quisnam
Delator? quibus indicibus, quo teste probavit?"
"Nil horum: verbosa et grandis epistula venit

50

55

60

65

70

A Capreis."-" Bene habet; nil plus interrogo."-Sed quid
Turba Remi? Sequitur Fortunam ut semper et odit
Damnatos; idem populus, si Nortia Tusco
Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Seianum diceret hora

Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se

75

54. aut Pw, vel Doederlein, ut Munro, aut ne p. petantur Lachmann, quae Buecheler. 64. matellae P, patellae s. 70. indicibus Pw, indiciis s.

« PreviousContinue »