Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tem fortunam cum ea, qua modo usus fuerat, vel pericula, ex quibus evasit atque praesentem felicitatem exponit, vel sibi ipsi gratulatur, vel alio quovis modo laetitiam effundit. ...

§. 21. Threnï.

[ocr errors]

Hecub. 443 483, 629 657. 905 316-347. 805 841. Phoen. 210-267. 1073. 12901317. Med. 976

1026

[ocr errors]

146.

797

952. Or. 791-840. 1000. 1251 Alcest. 110 273 308.

955

[ocr errors]

979.

1152.

1279, Hippol., 121 170. 732 775. -129. 437 478. Androm. 117 10101047. Suppl. 71 86. 778 Iphig, in Aul. 1036-1097. Iphig, in T. 1089 Rhes. 224 263. Troad. 511 565. 794 859. 10601117. Bacch. 517-575. clid. 354 381. Hel. 166 259. 1113 -1527. Ion. 452 - 509, 1048 Electr. 167-212. 137 874909. Electr. 167-212.

107

1147 1162.

975 — 1022.

1105.

Hera

1180. 1467 Hercul. Fur. 699-746.

Threnorum haec Euripidis enumeratio abunde docet, longe plurima chori carmina ad hoc genus referenda esse. Cum chorus, quod supra iam observavi, in omnibus fere fabulis, amico et benevolo animo erga eos esse soleat, qui primas fabulae partes sustinent, in plurimis threnis calamitates, quibus illi obruuntur deplorat; cum autem in multis ita sit a poëta constitutus, ut ipse quoque malis teneatur, suos saepe labores lacrimis prosequitur. Sunt aliae Euripidis fabulae, in quibus cum et chorus et fabulae personae inde ab initio usque ad finem perpetuis miseriis urgeantur, omnes quoque chori cantus luctibus et querelis referti sunt, ut Hecuba, Orestes, Troades, aliae autem, in quibus calamitates et mala partem tantum fabulae occupant, adeoque singuli quoque threni singulis locis a choro

interiecti sunt.

i

Cum caeteri tragici Graecorum, tum imprimis Euripides argumenta fabularum quam saepissime ex bello Troiano petere solebant. Erant scilicet res Troianae non ab Homero solum, sed a multis quoque aliis epicis poëtis, imprimis vero cyclicis descriptae, ex quibus tanquam ex penu copiose instructo, tragici materiam in fabulis tractandam sumere solebant. Ex octodecim, quae ad nos pervenerunt Euripidis tragoediis, novem sunt, quarum argumenta ex rebus Troianis petita sunt. Idem quoque testatur Aristoteles Poët. C. XXII. s. f. Fieri inde debebat, ut in chori quoque canticis Troiae exci

[ocr errors]

.

dium pro eorum qui chorum constituebant conditione, vel hymnis celebraretur; vel threnis deploraretur. Prius cum in aliis, tum in Aeschyli imprimis Agamemnone observavimus, alterum permulta Euripidis carmina docent. Gratum credo fore lectoribus, qui forte comparationem eorum instituere velint, si loca, quibus occurrunt, adiiciam. Pertinent autem ad hoc genus chori cantus in Hecuba, omnes in Troadibus porro Androm. 273 308. 10101047. Hel. 1113 1180. Nihil sane est, in quo Euripides egregiam ingenii ubertatem magis prodiderit, quam in hisce carminibus, quae omnia idem argumentum, innumeris fere modis variatum atque exornatum, exhibent. Chorus captivarum Troadum in Hecuba et Troadibus vel describit ipsam urbis expugnationem, vel detestatur Paridem atque Helenam, omnium malorum auctores, vel in memoriam sibi revocat priorem ab Hercule et Telamone factam urbis occupationem, vel deos incusat tutelares, qui urbem hostibus prodiderint, vel tandem mala in captivitate subeunda, sibi ipse vaticinatur. Omnia quidem haec carmina, in primis autem ea, quae Hecubam exornant, ita ad misericordiam movendam composita sunt, ut iam inter legendum omnium animos summo dolore afficiant, quid ubi ipsa actionis veritas, accesserit? Tandem threnis Euripidis adiiciendum quoque puto canticum illud Baccharum 975 1022, quo Pentheo muliebri vestitu induto, atque in montes profecto ut sacra Baccharum exploraret, diras imprecantur. Invocant itaque Furias ut impium hominem persequantur, mox ipsae furore correptae fatum ei vaticinantur, fore scilicet ut ab ipsa matre discerptus, pereat; tandem ipsum Bacchum rogant, ut sceleratum interficiat.

[ocr errors]

§. 22. Dubitationes de rerum eventu. Iphig. in T. 392

clid. 748

783.

455. Rhes. 692

727. Hera.

Carmina huius generis, quorum ortum atque indolem supra iam §. 16. exponere studui, pauca tantum in Euripidis tragoediis occurrunt; quae unde ducta sint, et quae contineant, paucis indicabo. Cum in Iphigenia in Tauris nuntius allatus esset, advenisse ex Graecia duos hospites, chorus captivarum graecarum inde miratur, quomodo tam longum iter conficere potuerint, et eos videndi cupiditate flagrans, quinam sint dubitat. Simile est argumentum carminis chori in Rheso 692727. quo ipso Rheso ab Ulysse et Diomede clam inter

fectis, chorus militum excubias agentium miratur, quinam castra Troianorum intrare ausi fuerint. In tertio autem carmine Heraclid. 748-783. rege Démophonte cum Atheniensium copiis obviam eunte Eurysthei exercitui advenienti, chorus senum Atheniensium, metu atque exspectatione suspensus, victoriam vaticinatur.

[ocr errors]

§. 23. Philosophemata.

[ocr errors]
[ocr errors]

700.

Med. 410 445. 627-662. 10811115. Hippol. 1102 1150. Androm. 465 494. 767- 802. Alcest. 966 1008. Iphig. in Aul. 543 589. Heraclid. 608 629. Hercul. Fur. 637 Restat tandem ultimum chororum genus, quibus Euripides, ipse Anaxagorae auditor, ad instruendos auditorum animos, varias philosophicas sententias, tum ex ipsa fabula, tum ex propria chori conditione petitas, tradidit. Sunt quidem in iis aliae, quae nimis tritae omnibusque cognitae sint, quam ut hic eas repetere attineat, aliae autem, quae non ex vulgari omnium, sed ex propria poëtae philosophia desumtae esse videntur. Collatis canticis chori in Hippol. 1102 1150. et in Alcest. 966 1008. patet, Euripidem non de divina soInm providentia dubitasse, sed fatali quoque cuidam necessitati, et ineluctabili fato, cui ipsa quoque Iovis decreta pareant, res humanas subiectas esse, credidisse. Eandem tamen sententiam Aeschylus quoque in Prometheo defendit. Memorandum quoque est carmen in Androm. 465 494. quo monogamiam probandam, polygamiam autem reiiciendam esse, multis exemplis docet. Continentiam atque castitatem quavis occasione commendat, immoderatos amores reprehendit. Carmen in Hercul. Fur. 637 700. quo senectutis incommoda perstringit, deosque incusat, quod nullo inter bonos et malos discrimine posito, utrisque breve vivendi spatium concesserint, conferendum est cum carmine Sophocl, in Oed. Col. 1269 -1306. quo Sophocles idem argumentum tractavit.

[ocr errors]

§. 24. Haec sunt, quae de carminum chori indole atque argumentis dicenda habui. Non equidem ignoro neque eo me esse ingenii acumine, ut omnia rimari neque ea doctrina, ut omnia explicare potuerim, non tamen operam me perdidisse arbitrabor, si modo iis quae dixi, carminum horum natura, parum adhuc intellecta, quodammodo exposita fuerit; ut vero viri docti, donec assidua veterum lectione, cui totum me dare constitui, magis magisque expolitus, maturiora offerre pos

sim, has meorum studiorum primitias serena fronté accipiant, oro quaesoque.

Theses.

I. In Graecorum mythologiam nihil profectum est, nec proficisci potuit, ab Hebraeis.

II. Etsi Homerus et Hesiodus vitam post mortem esse contendunt, impietatem tamen certas poenas, virtutem certa praemia manere, hon crediderunt.

III. Choro e dramate sublato, dramatis natura prorsus im

mutata est.

IV. Vana est laus sapientiae Aegyptiorum.

V. Antiquissima Graecia in deorum numero res sensibus obvias habuit.

LXII.

C. A. Lobeckii de Tritopatribus dissertatio I.
P. III. (MDCCCXXI. pp. 16.)

[Vid. Miscell. V. I. P. I, p. 520 sq.]

Restat

Quid causae habuerint Graeci, cur ventos generis humani auctores nuncuparent, explicatum puto. ut eos alia quadam ratione diis genitalibus adnumeratos fuisse demonstrem. Sed quos hoc loco genitales deos intelligi velim, Festi verbis significabo: Genilales*) deos dixerunt, aquam, ignem, aerem, terram; enim sunt semina rerum; duodecim quoque signa, lunam et solem inter hos deos numerabant. Hos alii alios tradunt; sed Epicharmus ventos quoque in hoc numero ponit. Menander in Zvyxgioɛ ap. Rutgers. Var. Lectt, IV. 359.

Ὁ μὲν Επίχαρμος τοὺς θεοὺς εἶναι λέγει

ἀνέμους, ὕδωρ, γῆν, ἥλιον, πῦρ, ἀστέρας.

de quo plura dixerunt Ennii restitutores. Cum hoc dissentit Orpheus, consentiunt Aegyptii. "Eviới đề gaoiv

*) Sic et Bentleio scribendum videtur ad Horat. C. Secul. 7. 16.

ὄντω τοὺς πάντων κρατοῦντας εἶναι θεούς, ὡς καὶ ἐν τοῖς Ορ φικοῖς ὅρκοις ἔστιν εὑρεῖν:

Ναὶ μὴν ἀθανάτων γεννήτορας αἰὲν ἐόντας,

πῦρ καὶ ὕδωρ, γαῖαν τε καὶ οὐρανὸν ἠδὲ σελήνην
γέλιον τε φάνητα μέγαν καὶ νύκτα μέλαιναν.

ἐν δὲ Αἰγυπτία στήλς φησὶν Εὔανδρος ευρίσκεσθαι γραφὴν, βασιλέωῃ Κρόνου καὶ βασιλίσσης Ρέας Πρεσβύτατος παίδων Όσιρις θεοῖς ἀθανάτοις, πνεύματι καὶ οὐρανῷ, ηλίῳ καὶ σελήνῃ καὶ γῇ καὶ νυκτὶ καὶ ἡμέρᾳ καὶ πατρὶ τῶν ὄντων καὶ ἐσομένων Theo Mathem, c. XLVII. p. 164. sq. Evandrum citans Zenobius Cent. V. 78. eosdem octo deos pantocratores recenset, sed pro Phanete Mithram substituit; quem nisi ipsa Orphei verba expresse excluderent, facile quis induci posset, ut hoc nomen Orphicis notum fuisse putaret. Adeo magna cautione utendum est, ne novitiorum interpolatorum commenta Orphicae doctrinae reliquiis immisceantur, omnium sectarum

colluvie vel sic satis turbatae. Itaque si et veterum nonnulli ventos inter prima rerum principia numerarunt et fuerunt, qui eosdem etiam humani generis auctores dicerent, utrumque autem genus deorum genitalium et parentum*) nomine venit, coniectura perfacilis est, qua ratione Philochori verba Τριτοπάτορας του πρώτ τους ἐκ Γῆς καὶ Οὐρανοῦ, ἄρξαντας δὲ γενέσεως cum eorum sententia conciliari possint, qui Tritopatres ventos interpretantur; quod nimirum illos quoque genitales esse tum ex nomine, patres significante, tum ex sacrorum, quibus placarentur, causa et opportunitate intelle

ctum est,

Namque Athenienses matrimonium inituros Tritopatrum pacem expetivisse, supra demonstratum ratioque, cur ita facerent, reddita est, quod avitos atavosque Manes, familiae custodes, ut ad ceteras domesticas fortunas, ita etiam ad prosperandas nuptias magnam vim habere crederent. Quam rem confirmat etiam Larum religio, qui sunt iidem Tritopatres, Plaut. Aulul, II. 8. 15,

*) Philo Quis rer. div, her. p, 520, C, Εὖ ἀπελεύσῃ πρὸς τοὺς πατέρας σου - Πατέρας οὖν καλεῖ, ὥς τινες νομί ζουσι τὰς ἀρχετύπους ἰδέας. ὡς δὲ ἔνιοὶ φασιν, ἥλιον καὶ σελήνην καὶ τοὺς ἄλλους ἀστέρας - Τινὲς δὲ πατέρας ὑπετόπασαν εἰρῆσθαι τὰς τεσσάρας ἀρχὰς τε καὶ δυνάμεις, ἐξ ὧν συνέστηκεν ὁ κόσμος, γῆν καὶ ὕδωρ καὶ ἀέρα καὶ πῦρ.

« PreviousContinue »