Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

1

Friderico Jacobs

et

Car. Ben e d. Hase

.

hoc

Miscellaneorum Volumen

Venerabundi

D. D. D.

Editores. .

[ocr errors][merged small][ocr errors]

I. EURIPIDIS fragmenta duo Phaethontis e cod. Claro

montano in creatione Magg. et Philos. Doctt,

(Lips. 1821) edidit Godofredus Hermannus. Im. Bekkerns, cuius viri multam et humanitatem et liberalitatem expertus sum, quum ex Gallia et Britannia Berolinum rediens' Lipsiam venisset,

communicavit mecum fragmenta Phaethontis Euripidei, Parisiis codice Claromontano a se descripta. Quae ego quum valde corrupta esse animadvertissem, seposui tractanda, si quando otio abundarem. Nuper vero, allato mihi novissimo volumine Diarii classici, in quo eadem fragmenta G. Burgesius edidit, quum huius coniecturis non multum profici viderem, ipse aliquot horas huic rei impendi, quumque edenda mihi aliqua dissertatio esset, iam in eo eram, ut aliquid de his versibus conscriberem, quam ex Frid. Osanno,' qui Berolino Ienam se conferens me visum venerat, accepi, H. Hasium, Philos. D. qui Dresdae asservandis antiquis statuis praefectus est, diligenter ad ipsum codicem expressa descripsisse fragmenta illa. Itaque hunc virum, cuius nota mihi erat humanitas, rogavi, ut huius exempli mihi copiam faceret. Talia enim qui emendare aggreditur, figuras litterarum, quales in codice sunt, cognitas habere debet. Ab Hasio non solum liberalissime mihi missum est apographum illud cum exemplo dissertationis, quam, ut Analectis litterariis Wolfii insereretur, scripserat, sed etiam per litteras compellatus A. Matthiae, cui Hasius aliud idque accuratius etiam apographum, ab affine suo, Hasio, qui bibliothecae Regiae Parisinae praefectus est, cum ipso codice iterum iterumque collatum, dederat. Hinc Matthiae quoque, quae est eins erga me voluntas, ultro ac prius, quam litterae, quibus eum adirem, ipsi redditae erant, mihi scripsit, asseryari illud apographum una cum dissertatione H. Hasii et suis aliquot emendationibus Berolini apud (Miscell.) . I. 1822.

« PreviousContinue »