Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

iam vocaverat in auxilium. Neque tamen his omnibus quidquam proficitur. Manifesta quidem his locis oppositio reorum et iudicum; rei sunt nuets, iudices úuɛīs. At si in iudicum numero nonnulli esse videbantur, qui, ipsi quondam capitis rei, iidem suppliciter oraverint iudices tunc suos cum lacrimis aliaque turpiter fecerint ad misericordiam 'movendam: quidni optimo sane iure dicere poterat Socrates : ούτε υμάς χρή ποιείν κ. τ. λ. ? Quidni, etiamsi minime praemiserit quod illi volunt, ημάς, εine ulla haesitatione addere haec: ούτ, αν ήμείς ποιωμεν, υμάς επιτρέπειν -2 Atqui eiusmodi homines inter Socratis iudices videri fuisse, apertum est ex initio capitis: τάχα δ' άν τις υμών αγανακτήσεις, αναμνησθείς εαυτού, εί ο μεν και ελάττω τουτου του αγώνος αγωνιζόμενος, δεδέηταί τε και έκέτευε τους δικαστές με τα πολλών δακρύων, παιδία τε αυτού αναβιβασάμενος, ίνα ότι μάλιστα žhentain %. t. d. Temere igitur h. l. vulgatam deseruit Heindorfius, auctore Forstero, ducibus et comitibus duumviris eximiis, Vossio et Schleier . machero.

Apol. C. ΧΧΙΧ. verba εμέ τεθνάναι. δή delevit VW ol. fius,

retinuit Heindorfius scribens to . t. d. Glossam omnino sapere mihi videntur, deleta etiam Bekkero, haud scio an ex codicum auctoritate. Capite XXVII. contra Heindorfius cum Schleier. machero e margine irrepsisse censet verba rois "Evdexa, quae retinuit Wolfius, uncis inclusit B ekke'

Mihi quidem non male retineri videntur. Quod infra c. 31 legitur: Łv oi äoxovtes dozoríav ãyovoi, et Phaedon. non Ionge ab initio : ή ούκ είων οι άρχοντες παρEīvat; inde saltem, quod vult Heindorfius, non sequitur.

In Charmide, quem Platonis non esse mihi qui. dem nondum persuasit neque Astius), neque is, qui post eum lenius eandem rem tractavit, Socherus 5), licet opus arduum sit, refutare omnia argumenta ab utroque viro doctissimo prolata, cap. x. haec leguntur: Και γάρ νύν, έφη, τούτ' έστι το αμάρτημα περί τους ανθρώπους, ότι χωρίς θατέρου, σωφροσύνης τε και υγιείας,

rus.

4) L. c. p. 423 — 428. Graddeckius quidem, V. C., in disp. praelectionibus in Univers. litt. Vilnensi a. 1820 habendis praeinissa, qua continentur Graecorum de Zamolxide fabulae, p. V. not. g. sic iudicavit : Platonis nomen mentiri hunc dialogum, idoneis argumentis docuit Astii sollertia.

5) L. C. p. 130 – 137.

Ιατροί τινες επιχειρούσιν είναι. In his Schleierm ach erus verba σωφροσύνης τε και υγιείας esse censet insititia ; θατέρου pertinere potius ad ψυχήν et σώμα. Recte, opinor.' Suspicatus est etiam Heindorfius, illa pro glossemate habenda esse, in Corrig. et Addend, p. 359. Quod tamen dicit, illud fe ante xai glossatoris vix se putare, id me quidem nil moratur. Ista, quae a Bekkero uncis certe inclusa sunt, a Platone profecta esse, hanc etiam ob causam.negaverim, quod Socrates Platonicus nusquam sic seiuncturus erat rapposúvnu et υγιείαν, cui virtus ipsa nihil aliud quam υγιεία ψυχής. Conf, Polit, IV, 18, ed, Ast., 'coll, Commentt. meis de Plat, Republ. p. 110. 119.

Cap. XXIII. 'Eyw yło rov; n d’ős, toūg? cộuokóynia, ως οι τα των άλλων πράττοντες σωφρονούσιν ή τους ποιούνtas Wuolóynoa ; In haec Heindorfius scite sic commentatus est: „Ego sane, inquit ille, hoc concessi, quod temperantes sunt, qui aliena agunt. Num etiam qui faciunt, concessi? Ita Cornarius, eodemque modo Ficinus, Et est haec sane vulgatae huius scripturae sententia , perversa illa quidem et argumentationi plane contraria. Nimirum concesserat Critias, σωφρονείν και τους τα των άλλων ποιούντας. Quod quum repugnare dicit Socrates ei finitioni, qua σωφροσύνην esse τo τα αυτού πράττειν posuerit ipse Critias, non igitur σωφρονείν illos τα των άλλων Apártovras, respondebit sine dubio Critias, aliud esse το τα εαυτού πράττειν, aliud το τα εαυτού ποιείν: hoc se munus ti opposúvn tribuisse, illud non item.“ Aliis pluribus adiectis recte dubitans de verborum integritate, hanc tandem emendationem proponit: ’Eyo yap που, ή δ' ός, ουχ ώμολόγηκα, ως οι τα άλλων πράττοντες σωφρονούσιν, ει τους ποιoύντας ωμολόγηκα, Mihi sine litterae cuiusquam mutatione sic scribi posse videbatur: Εγώ γαρ πού, ή δ' δς, τούθ' ομολόγηκα, ως οι τά των άλλων πράττοντες σωφρονούσιν, ή τους ποιoύντας ώμολόγησα; Ego ubinam, inquit ille, hoc concessi, quod temperantes sunt, qui aliena agunt, ubi (qua disputationis parte) vel, si mavis, quema d. modum, qui (aliena) faciunt (temporantes esse) conceasi? Nusquam, inquit, se concessisse, quod temperantes sint, qui aliena agant, in ea disputationis parte, ubi, temperantes esse, qui aliena faciant, a se omnino concessum sit. Commode igitur statim Socrates: Είπέ μοι, ήν δ' εγώ, ού ταύτόν συ καλείς το ποιείν και το πράττειν; Ου μέντοι, έφη, κ. τ. λ. Aoristus ωμολόγησα post Perfectum ώμολόγηκα Heindorfo suspectus, ,

me:

potest defendi.

Eodem fere 'modo 'c. 44 in his : "A gde νυν δή ελέγομεν, ως μέγα αν είη αγαθών ή σωφροσύνη, ει τοιούτον είη

ού

μοι δοκούμεν, ώ Κριτία, καλώς ωμολογηκέναι. Πώς δη; ή ός. "Οτι, ήν δ' εγώ, βαδίως ωμολογήσαμεν, μέγα τι αγαθόν είναι τούς ανθρώποις, κ. τ. λ.

Horatii Serm. I. Sat. 2, v. 129, 130. Carolus Fea, clarus ille Archaeologus, e codd. et edd. vet. nuper edidit: vae! pallida lecto Desiliat mulier; etc. Lectioni vae obstare dicit Bentleius, quod in locis a se allatis et similibus vae demens, vae mi. sera iunctim construantur; in vae pallida id non possit, (ridiculum enim foret) sed vae solum hic et incomitatum incedat. Cui principis Criticorum Britan. nicorum observationi hoc opponere ausim, lectio va e! si cui h. I. probetur, eam non ad pallida solum referendam videri, sed ad verba pallida lecto Desi. liat mulier, et ad omnia quae sequuntur v. 130, 131: miseram se conscia clamet, cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. Ut Carm. I, 13. v. 3, 4. ya e! meum Fervens difficili bile tumet iecur. Nam quae F ea ad defendendam lectionem suam profert: „Vae! interiectio paventis, opti

vae miserae uxori! clament familiares“ etc., ea equidem apta huic loco esse negaverim. Male enim haec coniunxisse videtur Vir doctissimus: undique magno Pulsa domus strepitu resonet, vae! quae eum coniunxisse colligas etiam ex locis ab. eo lau. datis Sat. 8, 41. II. Sat. 6, 115. At magnus strepitus ille non solum clamore familiarium, sed magis etiam ianua fracta et latrante cane , v. 128. Quanquam vero lectionem vae! codicum quorundam auctoritate denuo commendatam, examine repetito dignam putabam, quam Heindorfiua ne verbo quidem memoravit, praefero tamen lectionem vulgatam, diligentissimo huic interpreti quoque probatam, vepallida.

Sat. I. 4. v. 86 seq. legi scitis :

Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,

E quibus unus amet quavis aspergere cunctos.

* Praeter eum qui praebet aquam; etc. Pro lectione vulg. unus Fea e codd. Romanis edidit imus. Probabiliter. Qualis occurrit Ep. I,, 18, 10. imi Derisor lecti, et Serm. II, 8. v. 40, 41. imi Convivae lecti: eiusmodi homo, qui scurrili dica. citate symbolam daret hospiti, h. l. intelligi possit, et quidem is, qui imo Tecto imus recumberet, ut Petronius Feae iam laudatus c. 38. ait: Vides illum qui in imo imus, recumbit?

[ocr errors]

1

Sat. I, 5. v. 72. lectionem vulg. Paene macros arsit dum turdos versat in igni. deseruit Fea, Codd. mss. tantum non omnibus et Acrone ac Porphyrione invitis, Lambinum secutus, edito: Paene arsit, macros dum turdos_versat in igni: male. Nam quod negat Editor Romanus, Sypchysin in Sermonibus locum habere, id quale sit apparet. Conf. quae de Hyperbatis Sermonum Horatianorum monuit Wolfius ad Serm. I, 1, v. 88. („Horatius' erste Satire Lateinisch u. Deutsch mit ei. nigen Scholien.

Berlin 1813.") p. 23. Cui, ut saepissime, haud nominato quae opposuit Heindorfius (ad eundem locum, p. 20 ), eorum magnae parti non assentior. Haud temere vero eiusmodi Hyperbata ab Horatio adhibita putemus. Hic enim, quae sub luce videri vellet motae mentis notio, eam ipsa loci in verbis singulis collocandis assignati insolentia insigniorem reddidit: ut h. l. macros (macri scilicet turdi in igni versati operae pretium erant tantis turbis excitandis!), ut I, 1, 88. nullo (si nullo, ne minimo quidem, labore tuo retinere servareque amicos velis, natura quos tibi dat, cognatos); II, 1, 60. scribam (qualiscunque erit vitae color, in proposito susceptoque scribendi consilio permanebo). Sat. I, 9, 43 seq.

Maecenas quomodo tecum?
Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanac.
Nemo desterius fortuna est usus. Haberes

6) Quod loco perdifficili recepit Heindorfius : Ac si cognatos, nullo natura labore Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, Infelis operam perdas', ut si quis asellum In campe doceat parentem currere frenis ? id mihi quidem haud probatur. Explicat autem ipse his verbis : Kannst du, dem Geld das Höchste ist, dich wundern, wenn dir niemand eine unverdiente Liebe schenkt, u. wenn, im Fall du dir die Blutsverwandten, die dir ohne dein Zuthun die Natur gegeben hat“ (nullo natura labore Quos dibi dat - num hoc est: „die dir ohne dein Zuthun die Natur gegeben hat“ ?) „als Freunde erhalten willst, du dann eben so umsonst dich bemühst, wie wenn jemand den Esel auf der Reitbahn die Künste des Pferdes lehren wollte? Die Verbindung ist: Miraris, si nemo praestet - ámořem, ac Infelis operam perdas.Unde quaeso illud : , und wenn; im Fall du"? Fateri igitur interpretem oportebat, verborum quain 'statueret iuncturam esse: Mirari, quum ponas, si nemo praestet - amorem, Ac (miraris , si), si cognatos - retinere velis s. q. a., Infelix operam perdas – ? At iuncturam tam inconcinnam quis volit Horatio obstrusam?

M

Magnum adiutorem , posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere : dispeream, ni

Summosses omnis. Heindorfio verba mentis bene sanae, si Horatii ore prolata sumantur, mira esse videntur; quae sequuntur, Nemo dexterius fortuna est usus, ab eodem de Maecenate suo nebuloni isti dicta; vere contumeliosa. Hunc potius verbis paucorum hominum et mentis bene sanae et interrogationi suae Maecenas quomodo tecum? causam, et conditioni, quam fert v. 16., haberes Magnum adiutorem etc., commendationem addere velle. Verba

[aecenas summosses omnis iam Turnebum et Torrentium importuno isti tribuisse, atque etiam Bentleium sic distinxisse, non bene desertos a recentioribus. Rationibus ab Heindorfio allatis equi. dem non acquiescebam. Verba Paucorum ho mi. num, et mentis bené s anae multo aptius Horatio tribui etiamnum puto. Nam illa: Paucorum homi. num huius et ingenio et consilio multo magis conve. niunt, quam fatui hominis perversitati; haec mentis bene sa na é sensu vocis cautus vere sumpta (Sat. I. 3. 61, 62. pro bene sano Ac non incauto) idem fere repetunt, quod Serm. I, 6. v. 50, 51. de Maecenate suo ad Maecenatem ipsum scripsit. Praesertim cautum dignos ad sumere pravá ambitione procul (sc. övras). Utri vero verba Nemo desterius fortuna est usus assignemus? Haec de Maecenate sumpta, nec Poëtae nec molestissimi hominis consilio respondere dico. De Poëtà recte iam négavit Heindorfius. At ne importuno quidem hoc conveniunt loco,' licet fortuna dexterrime usum éssé tali homini est ad summam laudem pervenisse. De Mae cenatis fortuna, et quomodo ea usus esset Maecenas, nunc minime omnium quaerebatur: suam cogitans et aucupans qui repraesentatur, Horatii fortunam omnino praetendere poterat aucupio. At num, quod Heindorfio placet, verbis, ut ab omnibus hodie leguntur: Nemo dexterius fortuna est u sus ? Quaero: si ex inepti pravique hominis sententia Horatio nemo dexterius fortuna est usus: num magno a diutore tum opus erat? Quid ? quo nemo dexterius for. tunà est usus scilicet, num ei rivales adhuc submovendi? Minime: submoti fuissent omnes. Ne plura : coniecturam afferre liceat subtimenti, ne qui forte me oblitum esse putent, quam lubrica sit coniiciendi via

[ocr errors]
« PreviousContinue »