Page images
PDF
EPUB

1

potest defendi. Eodem fere modo c. 44 in his: "A yap νῦν δὴ ἐλέγομεν, ὡς μέγα ἂν εἴη ἀγαθὸν ἡ σωφροσύνη, εἰ τοιοῦτον εἴη — οὔ μοι δοκοῦμεν, ὦ Κριτία, καλῶς ὡμολογηκέναι. Πῶς δή; ἢ ὅς. Ὅτι, ἦν δ ̓ ἐγώ, ῥᾳδίως ὡμολογήσαμεν, μέγα τι ἀγαθὸν εἶναι τοῖς ἀνθρώποις, κ. τ. λ.

--

3

1

Horatii Serm. I. Sat. 2, v. 129, 130. Carolus Fea, clarus ille Archaeologus, e codd. et edd. vet. nuper edidit: vae! pallida lecto Desiliat mulier; etc. Lectioni vae obstare dicit Bentleius, quod in locis a se allatis et similibus vae demens, vae misera iunctim construantur; in vae pallida id non possit, (ridiculum enim foret) sed va e solum hic et incomitatum incedat. Cui principis Criticorum Britannicorum observationi hoc opponere ausim, lectio va e! si cui h. 1. probetur, eam non ad pallida solum referendam videri, sed ad verba pallida lecto Desiliat mulier, et ad omnia quae sequuntur v. 130, 131: miseram se conscia clamet, Cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. Ut Carm. I, 13. v. 3, 4. y ae! meum Fervens difficili bile tumet iecur. Nam quae Fea ad defendendam lectionem suam profert:,, Vae interiectio paventis, optime: vae miserae uxori! clament familiares" etc., ea equidem apta huic loco esse negaverim. Male enim haec coniunxisse videtur Vir doctissimus: undique magno Pulsa domus strepitu resonet, vae! quae eum coniunxisse colligas etiam ex locis ab eo laudatis Sat. 8, 41. II: Sat. 6, 115. At magnus strepitus ille non solum clamore familiarium, sed magis etiam ianua fracta et fatrante cane v. 128. Quanquam vero lectionem v ae! codicum quorundam auctoritate denuo commendatam, examine repetito dignam putabam, quam Heindorfius ne verbo quidem memoravit, praefero tamen lectionem vulgatam, diligentissimo huic interpreti quoque probatam, vepallida.

Sat. I. 4. v. 86 seq. legi scitis:

Saepe tribus lectis videas coenare quaternos,

· E quibus unus amet quavis aspergere cunctos
Praeter eum qui praebet aquam; etc.

Pro lectione vulg. unus Fea e codd. Romanis edidit imus. Probabiliter. Qualis occurrit Ep. I, 18, 10. imi Derisor lecti, et Serm. II, 8. v. 40, 41. imi Convivae lecti: eiusmodi homo, qui scurrili dicacitate symbolam daret hospiti, h. 1. intelligi possit, et quidem is, qui imo lecto imus recumberet, ut Petronius Feae iam laudatus c. 38. ait: Vides illum qui in imo imus recumbit?

Sat. 1, 5. v. 72. lectionem vulg. Paene macros arsit dum turdos versat in igni. deseruit Fea, Codd. mss. tantum non omnibus et Acrone ac Porphyrione invitis, Lambinum secutus, edito: Paene arsit, macros dum turdos versat in igni: male. Nam quod negat Editor Romanus, Synchysin in Sermonibus locum habere, id quale sit apparet. Conf. quae de Hyperbatis Sermonum Horatianorum monuit Wolfius ad Serm. I, 1, v. 88. (,,Horatius' erste Satire Lateinisch u. Deutsch mit einigen Scholien. Berlin 1813.") p. 23. Cui, ut saepissime, haud nominato quae opposuit Heindorfius (ad eundem locum, p. 20 6), eorum magnae parti non assentior. Haud temere vero eiusmodi Hyperbata ab Horatio adhibita putemus. Hic enim, quae sub luce videri vellet motae mentis notio, eam ipsa loci in verbis singulis collocandis assignati insolentia insigniorem reddidit: ut h. 1. macros (macri scilicet turdi in igni versati operae pretium erant tantis turbis excitandis!), ut I, 1, 88. nullo (si nullo, ne minimo quidem, labore tuo retinere servareque amicos velis, natura quos tibi dat, cognatos); II, 1, 60. scribam (qualiscunque erit vitae color, in proposito susceptoque scribendi consilio permanebo).

Sat. I, 9, 43 seq.

Maecenas quomodo tecum?

Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanae.
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes

[ocr errors]

6) Quod loco perdifficili recepit Heindorfius: Ac si cognatos, nullo natura labore Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, Infelix operam perdas, ut si quis asellum In campe doceat parentem currere frenis? id mihi quidem haud probatur. Explicat autem ipse his verbis : Kannst du, dem Geld das Höchste ist, dich wundern, wenn dir niemand eine unverdiente Liebe schenkt, u. wenn, im Fall du dir die Blutsverwandten, die dir ohne dein Zuthun die Natur gegeben hat" (nullo natura labore Quos dibi dat num hoc est:,,die dir ohne dein Zuthun die Natur gegeben hat"?),,als Freunde erhalten willst, du dann eben so umsonst dich bemühst, wie wenn jemand den Esel auf der Reitbahn die Künste des Pferdes lehren wollte? Die Verbindung ist:,,Miraris, si nemo praestet - amorem, ac Infelix operam perdas." Unde quaeso illud: , und wenn, im Fall du"? Fateri igitur interpretem oportebat, verborum quam statueret iuncturam esse: Mirari, quum ponas, si nemo praestet

-

[ocr errors]

amorem, Ac (miraris, si), si cognatos — retinere velis s. q. a., Infelix operam perdas ? At iuncturam tam inconcinnam quis velit Horatio obstrusam?

Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
Summosses omnis.

si

Heindorfio verba mentis bene sanae, Horatii ore prolata sumantur, mira esse videntur; quae sequuntur, Nemo dexterius fortuna est usus, ab eodem de Maecenate suo nebuloni isti dicta, vere contumeliosa. Hunc potius verbis paucorum hominum et mentis bene sanae et interrogationi suae Maecenas quomodo tecum? causam, et conditioni, quam fert v. 46., haberes Magnum adiutorem etc., commendationem addere velle. Verba

Maecenas summosses omnis iam Turnebum et Torrentium importuno isti tribuisse, atque etiam Bentleium sic distinxisse, non bene desertos a recentioribus. Rationibus ab Heindorfio allatis equidem non acquiescebam. Verba Paucorum hominum, et mentis bene sanae multo aptius Horatio tribui etiamnum puto. Nam illa: Paucorum hominum huius et ingenio et consilio multo magis conve niunt, quam fatui hominis perversitati; haec mentis. bene sanae sensu vocis cautus vere sumpta (Sat. I. 3. 61, 62. pro bene sano Ac non incauto) idem fere repetunt, quod Serm. I, 6. v. 50, 51. de Maecenate suo ad Maecenatem ipsum scripsit: Praesertim cautum dignos adsumere prava ambitione procul (sc. ovtas). Utri vero verba Nemo dexterius fortuna est usus assignemus? Haec de Maecenate sumpta, nec Poëtae nec molestissimi hominis consilio respondere dico. De Poëta recte iam nëgavit Heindorfius. At ne importuno quidem hoc conveniunt loco, licet fortuna dexterrime usum esse tali homini est ad summam laudem pervenisse. De Maecenatis fortuna, et quomodo ea usus esset Maecenas, nunc minime omnium quaerebatur: suam cogitans et aucupans qui repraesentatur, Horatii fortunam omnino praetendere poterat aucupio. At num, quod Heindorfio placet, verbis, ut ab omnibus hodie leguntur: Nemo dexterius fortuna est usus ? Quaero : si ex inepti pravique hominis sententia Horatio nemo dexterius fortuna est usus: num magno adiutore tum opus erat? Quid? quo nemo dexterius fortuna est usus scilicet, num ei rivales adhuc submovendi? Minime: submoti fuissent omnes. Ne plura: coniecturam afferre liceat subtimenti, ne qui forte me oblitum esse putent, quam lubrica sit coniiciendi via

in scriptore tot doctissimis iisdemque acutissimis viris toties tractato et polito.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere. Dispeream, ni
Submosses omnis.

Hoc si scriptum reperirem, acquiescerem. Homini importuno, fatuo, maligno haec iuncta optime, puto, convenirent. Deterius h. 1. idem fere esset quod minus, ut Sat. I, 10, 90.: doliturus si placeant spe Deterius nostra. Ep. I, 10, 19. Deterius Lybicis olet aut nitet herba lapillis? Ita tamen, ut maior vis illi vocabulo his quoque locis insit quam simplici minus. Deterius, i. q. minus bene, medium esse quodam modo videtur inter peius, Horatio etiam frequentatum, et minus. Nemo, inquit, fortuna sua minus usus est, quam tu, Quinte, qui per Maecenatis familiaritatem ad summum venire potuisses: me adiutorem si haberes, quicunque obstant quin tu quam longissime procedas, statim submoveres omnes. Unum addo. Horatius quum omittere soleat illa inquam, inquit, ubi, uter loquatur, manifestum est, addere tale quid solet ac debet, ubi obscurum esse possit. In vulgata lectione Nemo dexterius fortuna est usus, an haec de Maecenate dicantur, an de Horatio, et quo sensu, ambigitur. Ambiguitatis culpa haeret in ipso Poëta, si sic scripsit. In coniectura nostra nihil ambigui: de Maecenate nemo tum ne somniaret quidem.

In iis quae statim sequuntur v. 47.: Non isto vivitur illic, Quo tu rere modo: lectionem a Bentleio et e codd. receptam et exemplis firmatam vivitur non bene commutavit Fea cum altera vivimus. Hanc illius interpretamentum recte dicit Bentleius. Illud hoc urbanius.

Sat. II, 2. v. 14. Cum labor expulerit fastidia. Sic ex uno Ms. atque ex multorum codicum, qui habent extulerit, vestigiis vere edidisse censeo Bentleium, non motus iis, quae Heindorfius et Fea, qui lectionem vulgatam ex tud erit tuentur, opposuerunt. Extundere enim aliquid, Bentleius multis exemplis probat, non esse excutere, ut eiicias et expellas, sed ut invenias et obtineas. Heindorfius quidem negat, consilium aliquid producendi aut lucrandi (,,die Absicht, Etwas hervorzubringen u. zu gewinnen inesse verbis Celsi IV, 4.: Aliquando,

gutture et arteriis exulceratis, frequens tussis sanguinem quoque extundit. At producendi etiamsi absit consilium, tussis tamen excutiendo producit sanguinem, ut vel hoc exemplo Bentleii observatio confirmetur. Qui quod dicit, id non solum de tali consilio intelligendum, sed etiam de tali modo; eamque explicationem patiuntur ipsa eius verba:,, Extundere aliquid non est excutere, ut eiicias et expellas, sed ut invenias et obtineas"; atque illa praeterea, quae sequuntur:,,Id polliceri tibi ausim, ubicumque hoc vocabulum occurrit, eodem quo in his locis sensu inveniendi, acquirendi, impetrandi, extorquendi venire." Apte idem laudavit Epist. II, 2, 137.: Expulit helleboro morbum bilemque meraco. Quem e Quintiliani Instit. Orat. I, 3. (§. 6.) locum attulit Fea (Sunt quidam, nisi institeris, remissi: quidam imperia indignantur: quosdam continet metus, quosdam debilitat: alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit.) ut probaret, extundere nostro loco idem esse quod retundere, repri mere, enervare, eo parum intellecto mire abusus est Vir clarissimus. Nam extundere ibi, arguta elegantia adhibitum, significat extundendo effingere. Vid. Spaldingii doctam annotationem, Vol. I. p. 52.

De aliis Satirarum, atque etiam Epistolarum, locis alio tempore.

X.

Observationes nonnullae in Sextum Empiricum scriptae ineunte a. MDCCCXV. a Carolo Beiero. Animadversionum criticarum specimen proponere visum est in Sexti Empiri libros, portentosis corruptelis scatentes. Quae coniecturae ut saepe audacíssimae videantur: plerasque tamen, speramus, aliquando confirmatum iri auctoritate codicis Regiomontani aut codd. Florentinorum, futuro editori, qui quidem officio suo satisfacere volet, (modo eorum copia fuerit) omnino consulendorum, arbitro Bastio in Répertoire de litterature ancienne par Fréd. Schoell (Paris, 1808. 8.) T. I, p. 132. Profiteor equidem, me non nisi ad Fabricii recensionem respexisse, a qua, nisi in interpunctione, non discessit F. G. Mund in editione, quae, inchoata Halis 1796.

« PreviousContinue »