Page images
PDF
EPUB

epist. laud. p. 399 docte disputans de discrimine inter spernere et contemnere, malit contemnendam.

T. 2. p. 198. sin praeponderabantur honestis turpia) Forte 31) Muretus scripsit, praeponderabant.

T. 2. p. 234. et auctoritatem plebiscitorum sive psephismatum) Rectius dixisset populiscitorum. 32)

T. 2. p. 237. atque impedire huic mutationi videtur] Male impedio cum Dativo construitur.

T. 2. p. 251. amat tamen ipse dicere] Amat dicero Graecismus son usitatus Ciceroni. Sed Sallustius lug 34. sic loquitur, eiusque imitatione Tacitus.

T. 2. p. 280. cum incredibili omnigenae eruditionis copia] Omnigenus, poetica vox. 33)

T. 2. p. 282. eaque fastigiarent] Rectius, fastigarent. Vide Drakenborch ad Sil. It. V. 50.34)

T. 2. p. 344. qui quod quinto quoque anno faciendum significari vellet] Huc pertinet animadversio G. Scioppii de Stilo Hist. p. 226. „Fugit Muretum ratio, cum pro singulis quinque annis dicendum putat quinto quoque anno. Nec enim eadem utriusque dicti est sententia. Si quid enim fiat, quod quinquennio, seu singulis quinquenniis semel, nihil necesse est, id quinto semper anno fieri, cum etiam primo, secundo, aut quocunque quinquennii anno factum intelligatur.“

T. 2. p. 346. Sed in Tertulliano, Arnobio, Hiero. nymo etc.] Gasp. Scioppius Rhetor. Exercit. p. 17. et de Stil. Histor. p. 64, existimat, haec Muretum non ex animi sententia scripsisse, sed ut in hac professione, si quid sibi minus Ciceronianum excidisset, latebram haberet. Adversus Sciopp. disputat Iac. Thomasius Praefat p. 8. Mihi in tali re non quid quisque dixerit, praesertim tempori serviens, sed quid certo et constanti iudicio fecerit, spectandum videtur. Atqui res ipsa loquitur, Muretum non alios, nisi Ciceronem, et reliquos optimae aetatis scriptores imitando expressisse; Appuleii autem, Cassiodori, Sodinii, et similium verba, tanquam scopulum, fugisse, Vera igitur est Scioppii sententia.

T. 2. p. 389. vel apud fastidiosos aestimatores potest] Potius, existimatores. Vide quae notavimus ad T. I, p. 43.

31) A pravo usu h. v. nec Ruhnkenii, nec nostra aetas satis

abstinet. 32) V. Bremi ad Nepot. Aristid. III, 4. 33) V. Nolten. p. 1078. 34) V. Nolten. p. 62. et quos affert Tzschuck. ad Mel. I, 4, 2.

not. crit. p. 180. sq.

T. 2. p. 416. quorum unum mihi commodato dederat Alexander Glorierius] Muretus scripsit, certe scribere debuit, commodaverat.

T. 2. p. 425. Sed ner optimi quidem iaculatores sem. per collimant] Scioppius Rhetor. Exerc. p. 19. ,,Huius porro generis nova apud Muretum sunt: ne optimi qui. dem iaculatores semper coltimant, pro collineant. quod non est, ferire destinatum, sed dirigere telum. Haec reprehensio quam inanis sit, intelligitur e Cicer. de Divin. II, 59. Quis est enim qui, totum diem iaculans, non aliquando collimet? Sic Ernestus e libris suis edidit. Alii collineare praeferunt, ut Fr. Oudendorp. ad Appul. Met. IX, p. 675. Utrum verius sit, in pari veterum librorum auctoritate, nemo facile decernat. 35)

T. 2. p. 441. sortitae sunt, non nomina quidem pro. prie) Sortiri, pro nancisci , non est melioris aetatis.

T. 2. p. 450. de quo verator, coniector aliquis iudi. cabit! Verator, suspectum vocabulum.

T. 2. p. 466. nad summum in ecclesia episcoporum munus promoverentur) Sciopp. Rhet. Exerc. p. 17. tanquam novum loquendi genus reprehendit; ad episcopi munus promoveri. Certe ante Plinium et Suetonium nemo sic locutus reperitur. 36)

T. 2. p. 483. Subiungam unum item locum] Subiun. gere, pro addere, non est Ciceronianum. Vide Sciopp. de Stil.. Histor. p. 160.

T. 2. p. 487. Id num temere, an secus iudicem] Hoc iure reprehendit Vavassor de vi et usu verb. p. 172. Dicendum erat, recte, an secus.

T. 2. p. 527. qui non omnia tibi successa cupiat] Soloecum loquendi genus, quod hausit e Ciceronis filii epistola'ad Tironem, XVI, 21.

T. 2. p. 530. Catilinam in eam vocem denique eru pisse) erumpere in vocem, prorumpere in verba, cadente Latinitate dici coepit. · Vide Cellar. Cur. Poster. p. 195.

T. 2. p. 577. quae ad alias facultates, aut scientias pertinent] Rectius scripsisset, disciplinas. Nam Ciceronis loca, de Or. I, 14. de Senect. 21. ubi scientiae sic dici videtur, aliter accipit Gesnerus Thesaur. L. L. Adde I. M. Heusingerum Observ. Antibarb. p. 428.

T. 2. p. 599. non absque elegantia] absque, pro sine, soli Comici dicunt, non Cicero, Caesar, Livius, etc. Vide Vorstium de Latinit. merito suspect. p. 78. Le

35) V. Nolten. p. 41. sq. 36) V. Nolten. p. 1675.

gitur quidem bis terve apud Ciceronem in vulgaribus libris. Sed ibi e MSS. sine reponendum esse, docet Fr. Ondendorp. ad Cic. de Inv. I. 36. 37)

T. 2. p. 637. omnia quae impatibilia creduntur) impatibilis non barbara vox est, sed Ciceronis de Fin. II, 17. ubi vide Davisium.

T. 2. p. 653. itaque de nostris pauciores hactenus, quam vellem, exstiterint] Hactenus de loco , vel re, dicitur, non de tempore. Vide Cellar. Cur. Poster. p. 362.38)

T. 2. p. 680. cum familia numerosissima) numerosus, pro multus nun dixit melior aetas. in oratione soluta.

T. 2. p. 680. mille drachmarum mutuo accepisse) Imo, mutuum. Veteres enim dicebant, pecuniam mutum 54mere, vel accipere, non mutuo. Vide Gronov. de Pec. Vet. III, 1. 39)

T. 2. p. 693. gravi et cordata oratione] cordata oratio, vereor, ut Latine dicatur. 49)

T. 2. p. 701. extrario, quam vocem ego quidem Latinam non puto) Latinam esse, ostendimus ad Rutil. Lup. I, p. 43.

T. 2. p. 1726. quem versum paene totum usurpavit Lucretius inquiens) inquit non ponitur, nisi post unum alterumve verbum.

T. 2. p. 739. jocose se Calvo par pro pari reddituqum] Muretus deceptus est prava lectione Terentii Eun. III, 1. 55. par pro pari referto. ubi meliores libri habent, par pari referto. Vide Bentleium.

T. 2. p. 742. an quod parum latus esset, an quod intimus) Duplex an, pro utrum, an, non usitatum est veteribus.

T. 2. p. 803. Interpres Theocriti alicubi asserit] Asa serit, pro dicit, affirmat, minus latinum esse docet Sciopp. de Stil. Hist. p. 194. 41) T.

2. p. 813. qui praecipuus huius poëmatis veluti scopus est] Melius est Latinum consilium, vel propositum.

T. 2. p. 888. regiones tantopere ab Aquitania dissitas) Dissitas, pro disiunctas, barbarum est. Vide Sciopp. de Stil. Hist. p. 186, et Cellar. Cur. Post. p. 215.42)

37) V. Nolten. p. 784. et 1244.
38) Conf. Bremi ad Nepot. Miltiad. V, 5. Nolten. p. 971 sq.
39) V. Nolten. p. 1581. sq.
40) Falso enim putatur dici de forti. V. Nolten. p. 480.
41) V. Nolten. p. 796
42) V. Nolten. 8. 1412.

[ocr errors]

T. 2. p. 889. id propterea Syros eis piscibus abstimert) Pleonasmum id propterea, hausit ex Terent. Andr. II, 5. 3. id propterea nunc hunt venientem sequor. Sed ille versus adulterinus est, Bentleio iudice.

T:

: 2. p. 892. nimirum unius litterulae mutatio hanc effecit absurditatem] Absurditas, barbarum vocabulum. 43)

T. 2. p. 924. quae ad Tyronem pertinebant, occupavit] Apud semibarbaros, qui nunc latine scribunt, frequens est, haec ad me pertinent, pro haec mea sunt. Veteres aliter loqui docet Vossius de Vitiis Serm. VIII, p. 399. 44)

T. 2. p. 924. ut vir quidem anteriorem lectuli șui partem apprehenderet] Anterior, vox cadentis Latinitatis. Vide Cellar, Cur. Post. p. 155.45)

T. 2. p. 936. (virtus) quae foras patet] Rectius scripsisset, quae foras spectat, ut Cicero, quem imitatur, apud Non. Marcell. p. 373. Iustitia foras spectat, et proiecta tota est, atque eminet. Est autem in his verbis imitatio alterius loci Ciceroniani ap. Nonium p. 299. Quae virtus praeter ceteras totam se alienas utilitates porrigit, atque explicat. Mox illa, ut in te laudando etc: expressa sunt ex his Ciceronis ad Div. V. 12. Neque ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur.

c T. 2. p. 967. deprehensi enim sunt, qui] Deprehensi sunt minus proprie, pro, reperti sunt. T. 2. p. 971.

minimo animalculo, muri] Animalcu. tum, forma incognita veteribus. 46)

T. 2. p. 991. naturalis pater, an Latine satis dicatur, subdubito] Latinum esse, docet Gronov. ad Liv. Epit. LI.

T. 3. p. 26. Hanc quoque duplicem huius nominis acceptionem nominis, pro significatione, dubito, an idonèus scriptor dixerit.

In Siculo Flacco p. 18 ita capit W. Goesius.

T. 3. p. 39. Hic oscitantia librariorum] Oscitantia Vocabulum Latinis haud usitatum, 47)

T. 3. p. 45. sursum versum aut alias variato ordine repetentes] Alias apud bonos scriptores pro alio tempore dicitur, non pro alio modo, vel aliter.

43) V. Nolten. p. 404.
44) V. Nolten. p. 1646.
45) V. Nolten. p. 822 sqi et 1396.
46) V. Nolten. p. 424.
47) v. Wolf. Anal. T. 1. p. 489. Nolten. p. 643.

T. 2. p. 65. quae esui ac bibitui sunt] Substantivum bibitus inauditum.

T. 3. p. 189. ex ipsius verbis luce meridiana carlus perspici possit] Veteres in hac formula meridiana omittunt.

T. 3. p. 198. sed tamen laetiorem adhuc explicationem desiderari) Adhuc 48) cum comperativo Senecae aetas iun. gebat, non Ciceronis.

T. 3. p. 208. affirmationem aut negantiam] Negantia pro negatione semel legitur apud Cicer. Top. 14. Sed suspectus locus est.

T. 3. p. 241. nisi pravis opinionibus a rectitudine 49) abduceremur) Sic edit. Ingolst. Sed scribendum, a recto itinere.

T. 3. p. 259. ut oratio nostra ipsa se conficere, atque convertere videatur) Forte scripsit, convellere.

T. 3. p. 262. nec illa quidem] Rectius, ne illa quidem, 59)

T. 3. p. 271. quanquam circa illas quoque vide exemplum] circa hac potestate, non est aetatis optimae.

T. 5. p. 481. propterea virgines nuptui tradi debent) Imo, nuptim. Vide Drakenborch ad Liv. 1;:49. 51) 'T. 3. p. 489. quae sunt

quae sunt illis contraria contraria cum Cicerone appello, quae barbari opposita:

'T. 3. p. 538. Quam multi mutuo sumunt] Rectius mutuum scripsisset. Vide Gronov. de Pec. Vet. III,

T. 3. p. 544. neque ei fidem habendam negat] Bene, fidem habere. In notis ad Catull. T. II, p. 847 dixit, fidem adhibere, quod barbarae aetatis est. Vide Sciopp. de Stil. Hist. p. 84, et Drakenb: ad Liv. XXII, 1.52)

T. 3. p. 634. quiete pacificeque vivatur] Pacifice, vox nullius auctoritatis. 53)

T. 3. p. 649. si infinite, atque interminate) Hoc adverbio pemo Latinorum usus est.

T. 3. p. 652. ut quisquam, cui , prolixa coma sit) Muretum decepit prava Lectio Terentii Heaut. II. 3. 49. capillus prolixus. ubi meliores libri recte habent:

1. p. 114.

48) V. Nolten. p. 1274. 49) V. Nolten. p. 424. et 704. 50) Conf. Gernhard ad Cic. Cat. mai. 9. p. 50. sq: 51) Idem praeceptum repetere coactus füit Ruhnk. in praef. ad.

Schelleri Lex. Lat. s. h. V. 52) V. Nolten. p. 1273. 53) V. Nolten. p. 643.

« PreviousContinue »