Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

gitur quidem bis terve apud Ciceronem in vulgaribus libris. Sed ibi e MSS. sine reponendum esse, docet Fr. Oudendorp. ad Cic. de Inv. I. 36. 37)

T. 2. p. 637. omnia quae impatibilia creduntur] impatibilis non barbara vox est, sed Ciceronis de Fin. II, 17. ubi vide Davisium.

T. 2. p. 653. itaque de nostris pauciores hactenus, quam vellem, exstiterunt] Hactenus de loco, vel re, dicitur, non de tempore. Vide Cellar. Cur. Poster. p. 362.38)

T. 2. p. 680. cum familia numerosissima] numerosus, pro multus nun dixit melior aetas in oratione soluta. T. 2. p. 680. mille drachmarum mutuo accepisse] Imo, mutuum. Veteres enim dicebant, pecuniam mutum sumere, vel accipere, non mutuo. Vide Gronov. de Pec. Vet. III, 1. 39)

T. 2. p. 693. gravi et cordata oratione] cordata oratio, vereor, ut Latine dicatur. 4o)

T. 2. p. 701. extrario, quam vocem ego quidem Latinam non puto] Latinam esse, ostendimus ad Rutil. Lup. I, p. 43.

T. 2. p. 726. quem versum paene totum usurpavit Lucretius inquiens] inquit non ponitur, nisi post unum alterumve verbum.

T. 2. p. 739. iocose se Calvo par pro pari redditurum] Muretus deceptus est prava lectione Terentii Eun. III, 1. 55. par pro pari referto. ubi meliores libri habent, par pari referto. Vide Bentleium.

T. 2. p. 742. an quod parum latus esset, an quod intimus] Duplex an, pro utrum, an, non usitatum est

veteribus.

T. 2. p. 803. Interpres Theocriti alicubi asserit] Asserit, pro dicit, affirmat, minus latinum esse docet Sciopp. de Stil. Hist. p. 194.41)

T. 2. p. 813. qui praecipuus huius poëmatis veluti scopus est] Melius est Latinum consilium, vel propositum.

T. 2. p. 888. regiones tantopere ab Aquitania dissitas] Dissitas, pro disiunctas, barbarum est. Vide Sciopp. de Stil. Hist. p. 186, et Cellar. Cur. Post. p. 215.42)

37) V. Nolten. p. 784. et 1244.

38) Conf. Bremi ad Nepot. Miltiad. V, 5. Nolten. p. 971 sq. 39) V. Nolten. p. 1581. sq.

40) Falso enim putatur dici de forti. V. Nolten. p. 480. 41) V. Nolten. p. 796.

42) V. Nolten.

P. 1412.

T. 2. p. 889. id propterea Syros eis piscibus abstinere] Pleonasmum id propterea, hausit ex Terent. Andr. II, 5. 3. id propterea nunc hunc venientem sequor. ille versus adulterinus est, Bentleio iudice.

Sed

T. 2. p. 892. nimirum unius litterulae mutatio hanc effecit absurditatem] Absurditas, barbarum vocabulum. 43)

T. 2. p. 924. quae ad Tyronem pertinebant, occupavit] Apud semibarbaros, qui nunc latine scribunt, frequens est, haec ad me pertinent, pro haec mea sunt. Veteres aliter loqui docet Vossius de Vitiis Serm. VIII, P. 399.44)

T. 2. p. 924. ut vir quidem anteriorem lectuli sui partem apprehenderet] Anterior, vox cadentis Latinitatis. Vide Cellar. Cur. Post. p. 155. 45)

T. 2. p. 936. (virtus) quae foras patet] Rectius scripsisset, quae foras spectat, ut Cicero, quem imitatur, apud Non. Marcell. p. 373. Iustitia foras spectat, et proiecta tota est, atque eminet. Est autem in his verbis imitatio alterius loci Ciceroniani ap. Nonium p. 299. Quae virtus praeter ceteras totam se alienas utilitates porrigit, atque explicat. Mox illa, ut in te laudando etc. expressa sunt ex his Ciceronis ad Div. V. 12. Neque ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur.

T. 2. p. 967. deprehensi enim sunt, qui] Deprehensi sunt minus proprie, pro, reperti sunt.

T. 2. P. 971.

minimo animalculo, muri] Animalculum, forma incognita veteribus. 46)

T. 2. P. 991. naturalis pater, an Latine satis dicatur, subdubito] Latinum esse, docet Gronov. ad Liv. Epit. LI.

T. 3. p. 26. Hanc quoque duplicem huius nominis acceptionem nominis, pro significatione, dubito, an idoneus scriptor dixerit. In Siculo Flacco p. 18 ita capit

W. Goesius.

T. 3. p. 39. Hic oscitantia librariorum] Oscitantia vocabulum Latinis haud usitatum, 47)

T. 3. p. 45. sursum versum aut alias variato ordine repetentes] Alias apud bonos scriptores pro alio tempore dicitur, non pro alio modo, vel aliter.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

P. 424.

47) V. Wolf. Anal. T. 1. p. 489. Nolten. p. 643.

[ocr errors]

T. 2. p. 65. quae esui ac bibitul sunt] Substantivum bibitus inauditum.

T. 3. p. 189. ex ipsius verbis luce meridiana carlus perspici possit] Veteres in hac formula meridiana omit

tunt.

T. 3. p. 198. sed tamen laetiorem adhuc explicationem desiderari] Adhuc 48) cum comperativo Senecae aetas iungebat, non Ciceronis.

T. 3. p. 208. affirmationem aut negantiam] Negantia pro negatione semel legitur apud Cicer. Top. 14. Sed suspectus locus est.

T. 3. p. 241. nisi pravis opinionibus a rectitudine 49) abduceremur] Sic edit. Ingolst. Sed scribendum, a recto itinere.

T. 3. p. 259. ut oratio nostra ipsa se conficere, atque convertere videatur] Forte scripsit, convellere.

T. 3. p. 262. nec illa quidem] Rectius, ne illa quidem. 50)

T. 3. p. 271. quanquam circa illas quoque vide exemplum] circa hac potestate, non est aetatis optimae.

T. 5. p. 481. propterea virgines nuptui tradi debent] Imo, nuptum. Vide Drakenborch ad Liv. I49. 51)

T. 3. p. 489. quae sunt illis contraria] contraria cum Cicerone appello, quae barbari opposita.,

'T. 3. p. 538. Quam multi mutuo sumunt] Rectius mutuum scripsisset. Vide Gronov. de Pec. Vet. III, 1. p. 114.

T. 3. p. 544. neque ei fidem habendam negat] Bene, fidem habere. In notis ad Catull. T. II, p. 847 dixit, fidem adhibere, quod barbarae aetatis est. Vide Sciopp. de Stil. Hist. p. 84, et Drakenb. ad Liv. XXII, 1.52) T. 3. p. 634. quiete pacificeque vivatur] Pacifice, vox nullius auctoritatis. 53)

T. 3. p. 649. si infinite, atque interminate] Hoc adverbio nemo Latinorum usus est.

T. 3. p. 652. ut quisquam, cui, prolixa coma sit] Muretum decepit prava Lectio Terentii Heaut. II. 3. 49. capillus prolixus. ubi meliores libri recte habent:

48) V. Nolten. p. 1274.

49) V. Nolten. p. 424. et 704.

50) Conf. Gernhard ad Cic. Cat. mai. 9. p. 50. sq.

51) Idem praeceptum repetere coactus fuit Ruhnk. in praef. ad Schelleri Lex. Lat. s. h. v.

52) V. Nolten. p. 1273.

53) V. Nolten. p. 643.

capillus promissus. Vide Bentlei. 54) T. 3. p. 860. extreme senex] Fortes scripsit, extrema senectute. Extreme quidem non est forma Latina.

T. 4. p. 9. Quae ex usu erant, referrent] Latinitas postulat ferre ad populum, referre ad Senatum. Nec moveor exemplis, quae pro referre ad populum attulit Ernestus Clav. Cic. V. Referre. Mox etiam Muretus minus proprie scripsit, populus leges ferebat, pro iubebat. T. 4. p. 193. Sequioris notae] Sequior, cadentis Latinitatis vocabulum. In promptu erat deterioris.

T. 4. p. 593. Qui hactenus interpretes extitissent] Rectius adhuc. Hactenus de loco, adhuc de tempore dicitur.

T. 4. p. 599. Quod quando sperare non datur] Sic poëtae loquuntur, non Cicero, aut eius aequales: nisi forte sic accipias in Cicerone de orat. II, 25.

T. 4. p. 6o9. in sententia quid reprehendam, non habeo] Qui error Mureto cum multis, etiam Latine doctissimis, communis est. Nunc, post Ernesti hac de re disputationem in praefat. ad Ciceronem, nemini dubium esse potest, quin scribendum sit in sententia quod reprehendam etc. 55) E. praef. T. IV. p. IX.

T. 4. p. 610. Nedum emendare et describere] et Mureti manu haud dubie est rescribere.

T. 4. p. 613. Iapetoniadae tundere sueta iecur] Erat cum aliis in huius nominis forma. Iapetionidae scribendum esse, docet Io. Schraderus Emend. Cap. 22. p. 221.

Laurentii Santenii Notae prosodiacae in Mureti Carmina.

T. 1. p. 666. „At vero non rexiste sed dictator est."] Ultima in vero male corripitur, ut post in quandocunque antepenultima.

p. 681. ,, Intepidoteneas confoveasque sinu"] Confoveas, verbum nihili.

p. 682. Hem! nunquamne ego te posthac mea cura, revisam"] Hem Comicis reliquerunt Elegiaci.

,,Et non obscura sit tibi stirpe genus] sibi stirpe neglecta debili positione, ut p. 722. praevia sternit. p. 732. neque splendor et alibi. Est tamen apud Vir

54) V. Nolten. p. 687.

[ocr errors]

55) V. Heindorf. ad Cic. N. D. III, 25. p. 347. Matth. ad Cic. or. p. Rosc. Am. c. 15. p. 22.

gilium semel: Ponite: spes sibi quisque et apud Propertiam saepius. 1) p. 683.

[ocr errors]

Certe equidem eveniet.

gure laevo"] equidem male pro quidem.

[ocr errors]

Viden' ut iam ful

Haec modo ne quando temere concepta putetur."] Ultima in temere non recte producitur.

p. 686.,,Iam te igitur rursus teneo, formosula, iam te"] formosula numeris tantum minutis convenit.

[ocr errors]

p. 686. Edure nostras respuis usque preces"] Prava lectione Ovidii I. Art. 476. deceptus, voce utitur non latina Edure.

p. 688.,,Ut discam leges, Iustiniane, tuas"] Syllabam sti facit brevem, in v. lustiniane, cum sit longa in lustinus. 2)

[ocr errors]

p. 690. Ungenta, exoticique tulerunt caetera odores Antepenultima in exotici fuerat producenda.

p. 691. Rideat, aut damnet? quasi haec sint iusta laboris"] Nisi penultimam in quasi male porrexerit, andaci exemplo elisionem neglexit. Satius fuisset et ipsum tanquam a Virgilio sumere: Tanquam haec sint nostri medicina doloris.

p. 692.,, Quottidie hunc videas nitidi sub primula Solis"] Corruptus locus Catulli ad Manl. 139 etiam Mureto fraudi fuit. Ibi monui, quotidie prima brevi, secunda longa, dici; quod etiam firmat Sidonius 1. VIII. Ep. XI, 19. Vir doctus, libellum, nostrum recensens, voce in trisyllabam quotidje contrahenda difficultati occurrere tentabat. At non vidit, sic penultimam, quae natura etiam longa est, positione produci, antepenultimam autem non iuvari. Scripturam cott. non nisi pronunciationi et imperitis scribis tribuo.

p. 700.,,Si tibi cura mei, sit cura meri"] Eiusmodi lusum vixin epigrammate fero. Ceterum vide, quo vel optima ingenia pravis exemplis se auferri sinant. Est enim ille versus Ovidio suppositus a frigida manu XII. Her. ult. ut ad Catull. v. 85 dixi.

P. 704. ,, Cum mea tantoper e placeant tibi carmina, Caesar"] Ultima, in tantopere, nisi ad caesuram confugias, nullo modo produci potest.

P. 709. Hoc mihi, ait, fusum talia nere solet"] Imo hic fusus.

1) Cf. Heindorf. ad Horat. Sat. I, 2, 30.

2) Eadem licentia in Graecis poëtis serioris aetatis. V Jacobs ad Anthol. Gr. Pal. T. III, p. 396 et 634. (Miscell. I. 1822.)

6

« PreviousContinue »