Page images
PDF
EPUB

pro parens melior aetas ignorat. Vid. Sciopp. Infam. Fam. p. 118. et Cellar. Cur. Post. p. 343. 21)

T. 1. p. 221. quibus piscator ipsemet captus] Rectius ipse, quam ipsemet, dici, monet I. G. Bergerus Praef. ad Or. Lectior. p. 13. [Est tamen apud Plautum Amphitr. prolog. 102. et Ciceron. Verr. III, 1. Ex Addendis.}

T. 1. p. 222. illum durissima illa ac plenissima pavoris nocte ter abnegavit:] Potius dirissima.

T. 1. p. 232. ut potestas Dei tanto magis elucescat] Eluceo latinum est, non elucesco. non elucesco. Vide Interpretes ad

Lactant. VII, 14.2
4. 22)

T. 1. p. 245. reum recipere] Mirum, ni Muretus scripserit, reum eripere: quod a Cicerone exquisite dicitur pro arte quadam liberare. Ex Addendis.

1

T. 1. p. 248. Non poterat iustitia defendi, neque profiteri] Profiteri passive dixit exemplo Ciceronis Agrar. II, 21. ubi sic est fateri. Sed ille locus vix sanus videtur Criticis. Vide Duker. de Latin. I. C. vet. p. 359. et Ernest. Clav. Cic. V. Fateor. An Muretus scripsit patefieri? Hoc quidem aptius est sententiae, quam alterum.

T. 1. p. 255. ut olim oratio vestra et copia rerum madeat] Poëtica loquendi forma, non imitanda in prosa. T. 1. p. 256. quum semel in manus suscepissem] Scripserat, ni fallor, sumpsissem.

T. 1. p. 276. praestantes viros laudare ac depraedicare] Compositum depraedicare inauditum Latinis est. Vide Cell. Cur. Post. p. 335. Erasmum primum hoc verbo usum esse, putat Moneta ad Menag. T. III, p. 287. 23)

T. 1. p. 314. ab impurissimo tyranno sub iugum teterrimae servitutis redacta est] Forte Muretus scripsit importunissimo tyranno, ut Cicero et Livius loquuntur. Vulgatum tamen explicari posse fateor. Ceterum hic locus habet turpem Pontificis Romani adulationem, etiam contra historiae fidem. Graecos enim, ante imperium suum eversum, in barbariem lapsos esse, quis est, qui nesciat?

T. 1. p. 319. incidisse numeros ac cantus] Muretus imitatione sua probasse videtur Lambini coniecturam in Cicerone de Leg. I, 4. Roscius familiaris tuus in senectute numeros in cantu ceciderat, ipsasque tardiores

21) Adde Nolten. p. 735.

22) V. Nolten. p. 520. sq.

23) V. Wolf. Anal. T. 1. p. 490. Nolten. p. 498.

fecerat tibias. ubi vulgo editur, cecinerat. Sed nihil certi. 24)

T. 1. p. 320. diligentiam et accurationem requireres] Malim, curam. Est quidem accuratio semel apud Ciceronem Brut. 67. Sed semel aut rarissime dictis abstinere, prudentius est, quod saepe accidit, ut talia, melioribus libris inspectis, vitiosa reperiantur. Idem intelligi volo de vocabulo attentio apud Cic. de Orat. II, 35. quo Muretus usus est saepius.

T. 1. p. 331. quo uti homines multis abhinc saeculis desierunt] Constructionis ratio postulat, desiissent.

T. 1. p. 341. ut haud sciam, an ullum sit eorum omnium] Ex Latinitatis ratione scribendum: an nullum. Vide Heusinger. ad Nepot. Timol. 1. et Ernestum ad Cic, ad Div. IX, 9. de Senect. 14. Nec dubito, quin ita scripserit Muretus. Certe sic est supra p. 187 in Aldina, ubi vulgares Editiones habent, an ullus. Qui nunc latine scribunt, dici vix potest, quoties ad hunc scopulum offendant. 25)

T. 1. p. 347. sed neque animus ulla in cognitione conquiescere hoc tempore facilius potest.] Non dubito, quin Muretus scripserit, cogitatione.

T. 1. p. 411. ut omnis illius expressio, quasique professio pergrata mihi, perque iucunda sit] Expressio inso, lens hoc sensu.

T. 1. p. 459. Scis enim, quam inutilis ea (exspectatio) atque aliena sit placere cupientibus] Muretus imitatione sua probare videtur vulgatam lectionem Terentii Andr. 1. 5. 52. Sed ibi rectius editur: Nec clam te est, quam illi utraeque res nunc utiles. Vide Rivium et Bentleium.

T. 1. p. 480. cum primum de invaletudine mea nuncius istuc allatus est] Invalitudo bis terve apud Ciceronem legitur. Sed veteres libri modo valitudo, modo invalitudo praebentes, dubiam scripturam faciunt. Vide Drakenborch. ad Liv. Epit. 13.

T. 1. p. 560. me manibus pedibusque obnixe operam daturum] Imo, enixe. Vide quae de harum vocum discrimine diximus ad Vellei. Pat. I, 9.

T. 1. p. 583. si quis iusiurandum attulisset] Potius detulisset, vel obtulisset, ut Iurisconsulti veteres loquuntur,

24) Matth. 1. 1. p. 141.,,Ceciderat edidit Goerenz e codd. a cadere illud derivans, quum sit a v. caedere. 66 Idem monuit Osann. in Analect. Crit. p. 26.

25) Cf. Bremi ad Nepot. Timol. 1, 1. Heindorf. ad Hor. Sat. p. 296. Beier. ad Cic. de Offic. III, 2. T. II, p. 192 sq. Schuppius in progr. scholast. Hanov. a 1820.

T. 1. p. 644. ad maiorem expressionem congerendi verba] Magis latine scripsisset significationem.

T. 1. p. 661. Ea igitur cum haud ita pridem amicis quibusdam meis communicassem] Muretus cum aliis deceptus est corrupta lectione Caesaris de B. C. III, 18. 26) quibus communicare, ubi viri docti dudum restituerunt, quibuscum communicare.

T. 1. p. 662. ad extremum tamen me persuaderi passus sum] Imo, mihi, 27)

T. 1. p. 784. Si Roma vetus per te ridiviva resurgit] Rectus rediciva. Vide Gronovium ad Senec. Troad. 470. T. 1. p. 824, illam cognitionem suscipere] Scrib. cogitationem.

T. 2. p. 19. repertum suum esse currus illos nautarum] Repertum, pro inventum, Lucretii est, non Ciceronis, T. 2. p. 47. qui eius coaevus fuit] Coaevus vox minus latina, iudice Lambino in epistola 1. c. p. 398. 28)

T. 2. p. 62. adducto eo ipso Pindari loco] Adducere et producere locum, pro afferre, non reperitur apud antiquos. Recentiorum consuetudo, sic verbum usurpans, nobis quoque aliquando fraudi fuit. Vide, quae ad T. I, p. 133 notavimus.

T. 2. p. 87. Sed praestat, ut versus adscribam] Rectius, certe usitatius, est praestat cum infinitivo.

T. 2. p. 100. pratum, quod florum varietate distinctum picturatumque sit] Picturatus, poeticum verbum.

T. 2. p. 105. iuxta praeceptum Hesiodi] Imo, secundum. Alterum est cadentis Latinitatis. Idem notavit Scioppius Rhetor. Exerc. p. 17.29)

T. 2. p. 117. hoc murem innuere] Innuo, pro significo, barbarum est.

1

T. 6. p. 118. Aeneae autem propter singularem ipsius pietatem eos potius, quam cuiquam alii, apparuisse, credibile est.] Huius loci constructionem reprehendit Lambinus expistol. laud. p. 299.

T. 2. p. 126. utpote quos necessario habeant assiduos suorum facinorum testes] Latina consuetudo postulat flagitiorum, ut recte animadvertit Lambin. in epist. laud. p. 399.30)

T. 2. p. 127. ibique audiendis Tyrtari carminibus ad spernendam pro patria vitam incitarentur] Lambinus in

26) V. Nolten. p. 1345 sq.

27) V. Nolten. p. 1645.

28) V. Wolf. Anal. T. 1. p. 490. Nolten. p. 463. sq.

29) Adde Nolten. p. 1545. sq.

30) V. Bremi ad Nepot. Timol. I, 5.

epist. laud. p. 399 docte disputans de discrimine inter spernere et contemnere, malit contemnendam.

T. 2. p. 198. sin praeponderabantur honestis turpia] Forte 3) Muretus scripsit, praeponderabant. T. 2. p. 234. et auctoritatem plebiscitorum sive psephismatum] Rectius dixisset populiscitorum, 32) T. 2. p. 237.

Male impedio cum

atque impedire huic mutationi videtur] Dativo construitur.

T. 2. p. 251. amat tamen ipse dicere] Amat dicere Graecismus non usitatus Ciceroni. Sed Sallustius Iug.

34. sic loquitur, eiusque imitatione Tacitus.

T. 2. p. 280. eum incredibili omnigenae eruditionis copia] Omnigenus, poetica vox. 33)

T. 2. p. 282. eaque fastigiarent] Rectius, fastigarent. Vide Drakenborch ad Sil. It. V. 50.34)

T. 2. p. 344. qui quod quinto quoque anno faciendum significari vellet] Huc pertinet animadversio G. Scioppii de Stilo Hist. p. 226.,,Fugit Muretum ratio, cum pro singulis quinque annis dicendum putat quinto quoque anno. Nec enim eadem utriusque dicti est sententia. Si quid enim fiat, quod quinquennio, seu singulis quinquenniis semel, nihil necesse est, id quinto semper anno fieri, cum etiam primo, secundo, aut quocunque quinquennii anno factum intelligatur."

T. 2. p. 346. Sed in Tertulliano, Arnobio, Hieronymo etc.] Gasp. Scioppius Rhetor. Exercit. p. 17. et de Stil. Histor. p. 64, existimat, haec Muretum non ex animi sententia scripsisse, sed ut in hac professione, si quid sibi minus Ciceronianum excidisset, latebram haberet. Adversus Sciopp. disputat Iac. Thomasius Praefat p. 8. Mihi in tali re non quid quisque dixerit, praesertim tempori serviens, sed quid certo et constanti iudicio fecerit, spectandum videtur. Atqui res ipsa loquitur, Muretum non alios, nisi Ciceronem, et reliquos optimae aetatis scriptores imitando expressisse; Appuleii autem, Cassiodori, Sodinii, et similium verba, tanquam scopulum, fugisse. Vera igitur est Scioppii

sententia.

T. 2. p. 389. vel apud fastidiosos aestimatores potest] Potius, existimatores. Vide quae notavimus ad T. I, p. 43.

31) A pravo usu h. v. nec Ruhnkenii, nec nostra aetas satis abstinet.

32) V. Bremi ad Nepot. Aristid. III, 4.

33) V. Nolten. p. 1078.

34) V. Nolten. p. 62. et quos affert Tzschuck. ad Mel. I, 4, 2. not. crit. p. 180. sq.

T. 2. p. 416. quorum unum mihi commodato dederat Alexander Glorierius] Muretus scripsit, certe scribere debuit, commodaverat.

T. 2. p. 425. Sed ne optimi quidem iaculatores semper collimant] Scioppius Rhetor. Exerc. p. 17. „Huius porro generis nova apud Muretum sunt: ne optimi quidem iaculatores semper collimant, pro collineant. quod non est, ferire destinatum, sed dirigere telum." Haec reprehensio quam inanis sit, intelligitur e Cicer. de Divin. II, 59. Quis est enim qui, totum diem iaculans, non aliquando collimet? Sic Ernestus e libris suis edidit. Alii collineare praeferunt, ut Fr. Oudendorp. ad Appul. Met. IX, p. 675. Utrum verius sit, in pari veterum librorum auctoritate, nemo facile decernat. 35)

T. 2. p. 441. sortitae sunt, non nomina quidem proprie] Sortiri, pro nancisci, non est melioris aetatis.

T. 2. p. 450. de quo verator, coniector aliquis iudicabit] Verator, suspectum vocabulum.

A

T. 2. p. 466. ad summum in ecclesia episcoporum munus promoverentur] Sciopp. Rhet. Exerc. p. 17. tanquam novum loquendi genus reprehendit; ad episcopi munus promoveri. Certe ante Plinium et Suetonium nemo sic locutus reperitur. 36)

T. 2. p. 483. Subiungam unum item locum] Subiungere, pro addere, non est Ciceronianum. Vide Sciopp. de Stil. Histor. p. 160.

T. 2. p. 487. Id num temere, an secus iudicem] Hoc iure reprehendit Vavassor de vi et usu verb. p. 172. Dicendum erat, recte, an secus.

T. 2. p. 527. qui non omnia tibi successa cupiat] Soloecum loquendi genus, quod hausit e Ciceronis filii epistola ad Tironem, XVI, 21.

T. 2. p. 530. Catilinam in eam vocem denique erupisse] erumpere in vocem, prorumpere in verba, cadente Latinitate dici coepit. Vide Cellar. Cur. Poster. p. 195.

T. 2. p. 577. quae ad alias facultates, aut scientias pertinent] Rectius scripsisset, disciplinas. Nam Ciceronis loca, de Or. I, 14. de Senect. 21. ubi scientiae sic dici videtur, aliter accipit Gesnerus Thesaur. L. L. Adde I. M. Heusingerum Observ. Antibarb. p. 428.

T. 2. p. 599. non absque elegantia] absque, pro sinę, soli Comici dicunt, non Cicero, Caesar, Livius, etc. Vide Vorstium de Latinit. merito suspect. p. 78. Le

35) V. Nolten. p. 41. sq. 36) V. Nolten. p. 1675.

« PreviousContinue »