Page images
PDF
EPUB

dignamque cni acclametur vetus illud FELICITER. Nec dubito, te approbaturum esse illam tuam sententiam universis, qui criticae rei nonnullam habent peritiam. De traiectione itaque verborum res mihi videtur esse certissima. Verum an omnis iam menda sit sublata, tu videris, vir zqızıxάtate. Nam, fateor, nunc mihi non vacat attentiori mente contemplari Lucianum tuum, qui, quantum temporis ex aliis negotiis superest, omne tribuo praefationi in symposium Lactantii conficiendae. Ac iam terram video, ut sic loquar, hoc est, non procul absum ab exitu, speroque te propediem illud symposium typis exscriptum tuisque pariter ac meis annotationibus illustratum esse visurum. De Sole du plici ac geminis Thebis quae me doces, grata sunt. Fateor, mihi non succurrisse, quo loco id adagium legerim, etsi me legere non semel satis memineram. Vale, et adiecta Schediasmata, quia mea sunt, proba. Gottingae d. XX. April. 1721.

VI.

Davidis Ruhnkenii Notae Grammaticae in Mureti Scripta. *)

T. 1. p. 7. maiore quodam numinis afflatu perculsi] Imo, percussi. Sed quid discriminis sit inter percutio et

*) Notulae, quas adspersi, meorum potissimum discipulorum usibus destinatae erant, quorum in gratiam has castigationes cum ampliore quadam quaerendi cogitandique materia, programmatis scholastici scribendi occasione data, edere iam dudum constitueram, recisis iis, quae ad alias res a Mureto tractatas, quod quidem perraro factum est, Ruhnkenius addidisset. Sed quoniam erudita brevitas F, A. Wolfii, Viri praestantissimi, qui Analect. Litter. T. 1. in malam aut inelegantem latinitatem recentiorum scriptorum non sine leni ioco et nominum clarorum occultatione nuper animadvertit, aliquid lucis e Ruhnkenii monitis accipere posse videbatur, postquam a Seebodio V. Cl., ut secum de antiquitatis studiis bene mereri possem, in hanc Miscellaneorum edendorum societatem perhonorifice vocatus eram, nihil habui antiquius, quam ut totum libellum, ut erat, inserendum curarem, Ruhnkeniana maximi facturos, mearum vero quidquid esset nugarum aeque laturos esse lectores sperans. Nova autem editio Lexici Latini Antibarbari a Noltenio confecti digna sane est, quae nostro tempore suscipiatur, recentissimorum grammaticorum disputationibus aucta atque

ornata.

FR.

percello, Mareti aetas non satis cognitum habebat. Primus id ostendit R. Bentleius ad Horat. Epod. 11, 2.1) T. 1. 1. P. 9. ac opifice deo] Ac nunquam ponitur ante

vocalem. 2)

T. 1. p. 10. morti denique deterrimae atque acerbissimae exposuerit] Imo, teterrimae. Si Muretus, quod vulgatur, scripsit, vitiosae veterum Scriptorum editiones, in quibus hae voces saepe confunduntur, ei fraudi fuerunt. Vide Drakenborchium ad Liv. IV, 3.

T. 1. p. 11. nunquam ista tam stulte, incogitanterque scripsisset:] Incogitans Terentius 3) dixit. Sed incogitanter aeque insolens est, ac cogitanter pro cogitate.

T. 1. p. 13. cum solida Theologorum doctrina comparare collibuerit] Solida doctrina axvoov est, nec Latinis usitatum: ut mirer, elegantissimum, quo Philosophiae elementa traduntur, ab Ernesto inscriptum esse: Initia solidioris doctrinae. 4) Ibid. Frustra desideraverit] Elegantius frustra abesset. 5) Ex Addendis.

T. 1. p. 14. aliique deinceps inumerabiles eorum véstigia secuti Christianae ditionis terminos ampliaverint?] Ditio apud veteres nihil est, nisi potestas, imperium 6). Sed ut imperium pro regno vel republica dicitur, sic etiam ditio cadente Latinitate, pro regione vel regno dici coepit. Claudianus de II. Cons. Stilich. 160. nec terminus unquam Romanae ditionis erit. Vide Vossium de Vitiis Sermon. VI, p. 322. et Cellar. Cur. Poster. p. 337. Hoc igitur Mureto ex inferioris aetatis lectione surrepsit. tu depravatas hominum mentes, velut de integro interpolasti:] Dura et abhorrens translatio, praesertim cum interpolare semper fraudis significationem adiunctam habeat.

T. 1. p. 15.

1) V. Brémi ad Nepot. Eumen. V, 1.

2) V. Zumptii Gramm. Lat. p. 185. ed. sec. F. A. Wolf ad Sueton. Caes. c. 26. Bremi ad Nepot. Agesil. c. 2. Tzschuck. ad Mel. II, 3, 10. not. crit. p. 253. Heindorf. ad Cic. N. D. 1, 1. p. 4.

3) Phorm. I, 3, 3.

4) Ipse tamen Ruhnkenius saepius hac dicendi forma usus est; conf. eius orat. de doct. umbrat. p. 16. ed. LB. et or. de Graec. art. et doctr. inventr. p. 8. ed. Kidd. Quam nuperrime defendere studuit A. Matthiae in not. ad Eloqu. lat. exempla p. 135. his verbis:,,At, si Latinis inusitatum est, eodem tamen modo translatum est, quo solida gloria, solida utilitas et similia i. e. non inanis."

5) Eadem ratio est verbi requirere; conf. Cic. or. p. lege Manil. §. 6. ubi v. A. Matth. et Epp. ad Famil. XII, 50. 6) V. Noltenii Lex. L. L. Anti-Barb. p. 508. ed. sec.

T. 1. p. 19. ut Sirenum vocibus nemo navigantium moveretur. Hoc figmento, quid tandem aliud doctissimi homines iudicarunt?] Vox figmentum non habet idoneum auctorem. Vide Scioppium Infam. Fam. p. 111. et de Stil. Hist. p. 167. 7)

T. 1. p. 24. eo mihi amplior et patentior orationes quasi cursus ostenditur.] Pro patentior cursus exspectasses patentior campus. Sed quoniam metaphora ab itinere maritimo ducta est, cursus pro campus dicere maPlancium non luit, imitatus Ciceronem pro Planc. 7. obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu, qui semper patuerit hominibus hoc nostro equestri loco. Cuius tamen loci dispar ratio est.

T. 1. p. 28. Tuum est falsarum opinionum temeritatem diripere] Sic scripsit, mendosas Ciceronis editio- / nes secutus, de Finib. I, 13. omnium falsarum opinionum temeritate direpta. Sed optime Davisius e MSS. revocavit veram lectionem, temeritate dempta. 8)

T. 1. p. 33. exitiale quasi corporis et animi dissidium inducere] Potius discidium. Sed hoc discrimen ignorabatur ante Gronovium ad Liv. XXV, 18.9)

T. 1. p. 38. qui distincte ordinateque dicendi praecepta tradunt?] Hoc habet ab Auct. ad Herenn. IV, 56. ubi tamen alii libri praebent ornate. Cicero dixisset, ordine.

T. 1. p. 39. Sed increbuit sermo quidam hominum imperitorum] Scribe, increbruit. Vide Oudendorp. ad Sueton. Caes. 79.

T. 1. p. 40. Sunt, qui ... fieri tamen negant posse] Imo, negent. 10).

T.

1.

p. 43.

bonus aestimator eloquentiae] Rectius existimator scripsisset. Sed nondum. Gronov. ad Liv. XXXIV, 2. et ad Gell. I, 3. discrimen horum verborum constituerat. Existimator est iudex: aestimator, qui pretium constituit, res inter se componit, ut, quid praeferendum, quid posthabendum sit, intelligat. 11)

7) Adde quos affert Nolten. p. 955.

8) Bremi et Goerenz rectius, opinor, edidere derepta..

9) Conf. Nolten. p. 52. A. Matth. ad Eloqu. lat. ex. p. 17. „Dissidium est dissensus animorum, discidium disiunctio, quae fit corpore, loco. Hoc iam observaverat Giphanius, aequalis Mureti.“

10) V. Heindorf. ad Horat. Sat. I, 4, 24. et ad Cicer. N. D. II, 32. p. 194 sq.

11) Existimatorem et iudicem coniunxit Cic. de Fin. III, 2. ubi conf. Goerenz p. 315. qui ad hanc Ruhnkenii animadversionem non respexit.

T. 1. p. 49. victoriis totus terrarum orbis nobilitatus est;] Locus aliquis, ante obscurus, victoria nobilitatur, ut apud Cicer. Partit. 10. loci obscuri, an rerum gestarum vestigiis nobilitati. Sed quis ferat, victoriis orbis terrarum nobilitatus? [Cf. tamen Tac. H. I, 2.]

T. 1. p. 53. insuavem fore celeritatem cum ipsorum incommodatione susceptam.] Haec vox Mureto haesit ex corruptis libris Ciceronis ad Att. I, 17. Nunc recte editum est incommoditate.

T. 1. p. 60. ut eam Philosophiae partem, quae ad confirmandos mores pertinet] Muretus in margine Aldinae bene correxit conformandos.

T. 1. p. 62. arbores, quarum in ramis toto anni tempore cernere est fructus] Hic Graecismus poetis proprius est, non orationis prosae scriptoribus. 12)

T. 1. p. 67. ut ea (virtutis et officii praecepta) non orationis genere prosequar] Imo, persequar. 13)

T. 1. p. 78. qua proxime divinam naturam accedimus] Deest ad in Aldina. Quam constructionem defendere licet exemplis apud Drakenborch, ad Liv. IX, 40. Sed magis Ciceronianum est accedere cum praepositione, quod Ingolstadienses ediderunt.

T. 1. p. 79. concursum] Muretus occursum scripserat. Ex Add.

T. 1. p. 85. sed animus, qui iubet, ut nos ipsos noscamus] Rarior nec imitanda, constructio, iubet, ut. Vide Duker. ad Liv. XXIII, 21.

T. 1. p. 108. Iesu Christi salvatoris] Muretus in margine Aldinae reposuit vocem magis latinam servatoris. 14) T. 1. p. 128. propter locorum distantiam] Meliores scriptores potius dicunt intervallum.

T. 1. p. 133. quod prolatis ac productis ipsorum lacis probarem] Producere vel adducere locum, rationem, etc. non dicunt Latini. 15)

T. 1. p. 144. Obsequantur igitur amicorum petitioni] Petitio pro precibus non reperitur apud idoneos scriptores.. T. 1. p. 145. causa discussa] pro causa cognita cadentis, vel potius iacentis Latinitatis est, E praef. T. IV, p. IX.

12) V. Tzschuck. ad Mel. III, 3, 3. not. exeg. p. 93.

13) Conf. quos affert Tzschuck. ad Mel. prooem. 1. not. crit. p.

4 sq.

[ocr errors]

14) Vocem salvator defendere studuit Nolten. p. 1157 sqq. 15) Matth. ad Eloqu. lat. exempl. p. 57. Sed producere testes dicunt; quorum testium vim quum locis, quae afferre possit, tribuat, illo etiam verbo utitur Muretus."

T. 1. p. 146, iudices, omni cupiditate spoliati] Cupiditate spoliatus pro cupiditatis expers vereor, ut recte dicatur.

T. 1. p. 148. prout quisque affectus est, ita res eis alias atque alias videri] Nescio, quare Muretus in margine Aldinae ei scribat. Centies enim quisque cum plurali construitur. Vide Drakenborch. ad Liv. II. 22. 16)

T. 1. p. 153. Romani nominis ac dignitatis columnam intuebantur.] Frigidus lusus in nomine columnae. Nec latina consuetudo eum cuius, consiliis respublica nititur, columnam, sed columen reip. vocat.

T. 1. p. 158. nostros animaret] animare 17) aliquem pro incitare, incendere, Gallicismum sapit.

T. 1. p. 164. eandem in victu cultuque parimoniam retinuit, quibus a principio se assuefaceret] Melius est, quod Muretus in marg. Aldinae reponit, cui a principio,

T. 1. p. 194. et annis suis vitam illius prorogare.] Rectius pro pagare, ut nunc editur apud Cicer. de Finib. V. 11. propagabat tamen vitam aucupio. De confusione et discrimine horum verborum Critici saepe disputarunt, ut Graev. ad Cic. ad Div. V, 15. et Oudendorp. ad Suet. Aug. 23. 18)

T. 1. p. 198. neque tibi ulla ex re verius ac solidius gaudium obiici potest.] Gaudium obiici dicitur, quod insperatum est, ut ap. Terent. Heaut. I, 2. 12. Ut hanc laetitiam nec opinanti primus obiicerem. Qui sensus ab hoc loco alienus est.

ياذ

T. 1. p. 201. quos armorum vis magis ac magis usque adhuc effrenavit] Muretus haud dubie scripsit, efferavit.

T. 1. p. 206. qui a Deo et a Rege rebellaverant] Forte excidit verbum deficientes. Nam rebellare ab aliquo ne fando quidem auditum est. 19)

T. 1. p. 208. ita ut eorum protector,] Protector, vox barbara. Vide Cellar. Cur. Poster. p. 202. 20)

T. 1. p. 210. te fusis ex animo precibus adiuvare conabimur] Fundere preces poetis frequens, non reperitur apud prosae orationis scriptores.

T. 1. p. 218. Sua igitur voluntate subditus legi] Magis latine scripsisset, subiectus legi. Nam subditus,

16) V. Zumptii Gr. Lat. p. 199. ed. sec.

17) V. Nolten. p. 818. sq.

18) V. Bremi ad Nepot. Hamilc. II, 5.

19) V. Nolten, p. 1714,

20) V. Nolten. p. 691.

« PreviousContinue »