Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]

T. 1. p. 49. victoriis totus terrarum orbis nobilitatus est;] Locus aliquis, ante obscurus, victoria nobilitatur, ut apud Cicer. Partit. 10. loci obscuri, an rerum gestarum vestigiis nobilitati. Sed quis ferat, victoriis orbis terrarum nobilitatus ? [Cf. tamen Tac. H. I, 2.]

T. 1. p. 63. insuavem fore celeritatem cum ipsorum incommodatione susceptam.] Haec vox Mureto haesit ex corruptis libris Ciceronis ad Att. I, 17. Nunc recte editum est incommoditate.

T. 1. p. 6o. ut eam Philosophiae partem, quae ad confirmandos mores pertinet) Muretus in margine Aldinae bere correxit conformandos.

T. 1. p. 62. arbores, quarum in ramis toto anni tem, pore cernere est fructus] Hic Graecismus poetis proprius est, non orationis prosae scriptoribus. 12)

T. 1. p. 67. ut ea (virtutis et officii praecepta ) non orationis genere prosequar] Imo, persequar. 13)

T. 1. p. 78. qua proxime divinam naturam accedimus) Deest ad in Aldina." Quam constructionem defendere licet exemplis apud Drakenborch, ad Liv. IX, 40. Sed magis Ciceronianum est accedere cum praepositione, quod Ingolstadienses ediderunt.

T. 1. p. 79. concursum] Muretus occursum scripserat. Ex Add.

T, 1, p. 85. sed animus, qui iubet, ut nos ipsos noscamus) Rarior nec imitanda, constructio, iubet, ut. Vide Duker, ad Liv. XXIII, 21.

T. 1. p. 108. Iesu Christi salvatoris] Muretus in mar, gine Aldinae reposuit vocem magis latinam servatoris. 14)

T. 1. p. 128. propter locorum distantiam] Meliores scriptores potius dicunt intervallum.

T. 1. p. 133. quod prolatis ac productis ipsorum locis probarem] Producere vel adducere locum, rationem, etc. pon dicunt Latini. 15)

T. 1. p. 144. Obsequantur igitur amicorum petitioni] Petitio pro precibus non reperitur apud idoneos scriptores

..

T. 1. p. 145. causa discussa) pro causa cognita cadentis, vel potius iacentis Latinitatis est. E praef. T. IV, p. IX.

4 sq

12) V. Tzschuck. ad Mel. III, 3, 3. not. exeg. p. 93.
13) Conf. quos affert Tzschuck. ad Mel. prooem. 1. not. crit. P.
14) Vocem salvator defendere studuit Nolten. p. 1157 sqq.
15) Matth. ad Eloqu. lat. exempl. p. 57. Sed producere testes

dicunt; quorum testium vim quum locis, quae afferre pos-
bit, tribuat, illo et verbo utitur Muretus,

V. 11.

T. 1. p. 146. iudices, omni cupiditate spoliati] Cupiditate spoliatus pro cupiditatis excpers vereor, ut recte dicatur.

T. 1. p. 148. prout quisque affectus est, ita res eis alias atque alias videri] Nescio, quare Muretus in margine Aldinae ei scribat. Centies enim quisque cum plurali construitur. Vide Drakenborch. ad Liv. II. 22. 10)

T. 1. p. 163. Romani nominis ac dignitatis columnam intuebantur.] Frigidus lusus in nomine columnae. Nec latina consuetudo eum cuius, consiliis respublica nititur, colunanam, sed columen reip. vocat.

T. 1. p. 158. nostros animaret] animare ??) aliquem pro incitare, incendere, Gallicismum sapit.

T. 1. p. 164. eandem in victu cultuque parimoniam retinuit, quibus a principio se assuefaceret] Melius est, quod Muretus in marg. Aldinae reponit, cui a principio,

T. 1, p. 194. et annis suis vitam illius prorogare.] Rectius pro pagare, ut nunc editur apud Cicer, de Finib.

propagabat tamen vitam aucupio. De confusione et discrimine horum verborum Critici saepe disputarunt, ut Graev. ad Cic. ad Div. V, 15. et Oudendorp. ad Suet. Aug. 23. 18)

T. 1. p. 198. neque tibi ulla ex re yerius ac solidius gaudium obiici potest.] Gaudium obiici dicitur, quod insperatum est, ut ap. Terent. Heaut. I, 2. 12. Ut hanc laetitiam nec opinanti primus obiiceren. Qui sensus ab hoc loco alienus est.

p. 201. quos armorum vis magis ac magis usque adhuc effrenavit) Muretus haud dubie scripsit, efferavit.

T. 1. p. 206. qui a Deo 'et a Rege rebellaverant] Forte excidit verbum deficientes. Nam rebellare ab aliquo ne fando quidem auditum est. 19)

T. 1. p. 208. ita ut eorum protector,] Protector, vox barbara. Vide Cellar. Cur. Poster. p. 202. 20)

T. 1. p. 210. te fusis ex animo precibus adiuvare conabimur] Fundere preces poetis frequens, non reperitur apud prosae orationis scriptores.

T. 1. p. 218. Sua igitur voluntate subditus legi] Magis latine scripsisset, subiectus legi. Nam subditus,

[ocr errors]

T. 1.

[blocks in formation]

pro parens melior aetas ignorat. Vid. Sciopp.' Infam. Fam. p. 118. et Cellar. Cur. Post. p. 343. 21)

T. 1. p. 221. quibus piscator ipsemet captus] Rectius ipse , quam ipsemet, dici, monet I. G. Bergerus Praef. ad Or. Lectior. p. 13. Est tamen apud Plautum Amphitr. prolog 102. et Ciceron. Verr. III, 1. Ex Addendis.}

T. 1. p. 222. illum durissima illa ac plenissima pavoris nocte ter abnegavit :) Potius dirissima.

T. 1. p. 232. ut potestas Dei tanto magis elucescat] Eluceo latinum est, non elucesco. Vide Interpretes ad Lactant. VII, 14.23)

T. 1. p. 245. reum recipere] Mirum, ni Muretus scripserit, reum eripere : quod a Cicerone exquisite dicitur pro arte quadam liberare. Ex Addendis.

T. 1. p. 248. Non poterat iustitia defendi, neque prefiteri] Projiteri passive dixit exemplo Ciceronis Agrar, II, 21. ubi sic est fateri. Sed ille locus vix sanus videtur Criticis. Vide Duker. de Latin. I. C. vet. p. 369. et Ernest. Clav. Cic. V. Fateor. An Muretus scripsit patefieri? Hoc quidem aptius est sententiae, quam alterum.

T. 1. p. 255. ut olim oratio vestra et copia rerum madeat] Poëtica loquendi forma, non imitanda in prosa.

T. 1. p. 256, quum semel in manus suscepissem] Scripserat, ni fallor, sumpsissem.

T. 1. p. 276. praestantes viros laudare ac depraedicare] Compositum depraedicare inauditum Latinis est. Vide Cell. Cur. Post. p. 335. Erasmum primum hoc verbo usum esse, putat Moneta ad Menag. T. III, p. 287. 23)

T. 1. p. 314. ab impurissimo tyranno sub iugum teterrimae servitutis redacta est] Forte Muretus scripsit importunissimo tyranno, ut Cicero et Livius loquuntur. Vulgatum tamen explicari posse fateor. Ceterum hic locus habet turpem Pontificis Romani adulationem, etiam contra historiae fidem. Graecos enim, ante imperium suum eversum, in barbariem lapsos esse, quis est, qui nesciat?

T. 1. p. 319. incidisse numeros ac cantus] Muretus imitatione sua probasse videtur Lambini coniecturam in Cicerone de Leg. I, 4. Roscius familiaris tuus in senectute numeros in cantu ceciderat, ipsasque tardiores

21) Adde Nolten. p. 735.
22) V. Nolten. p. 520. sq.
23) V. Wolf. Anal. T. 1. p. 490. Nolten. p. 498.

faci fecerat tibias. ubi vulgo editur, cecinerat. Sed nihil

certi.4)

T. i. p. 320. diligentiam et accurationem requireres) e Malim, curam. Est quidem accuratio semel apud Cicetronem Brut. 67. Sed semel aut rarissime dictis absti

pere, prudentius est, quod saepe accidit, ut talia, me. lioribus libris inspectis, vitiosa reperiantur. Idem in

telligi volo de vocabulo attentio apud Cic. de Orat. II, 35. quo Muretus usus est saepius.

T. 1. p. 331. quo uti homines multis abhinc saeculis desierunt] Constructionis ratio postulat, desiissent. T, 1. p. 341.

ut haud sciam, an ullum sit eorum domnium) Ex Latinitatis ratione scribendum: an nullum.

Vide Heusinger. ad Nepot. Timol. 1. et Ernestum ad

Cic, ad Div, IX, 9. de Senect. 14. Nec dubito, quin 2 ita scripserit Muretus. Certe sic est supra p. 187 in

Aldina, ubi vulgares Editiones habent, an ullus. Qui

nunc latine scribunt, dici vix potest, quoties ad hunc Et scopulum offendant. 25)

T. 1. p. 347. sed neque animus ulla in cognitione conquiescere hoc tempore facilius potest.] Non dubito, -1 quin Muretus scripserit, cogitatione.

T. 1. p. 413. ut omnis illius expressio, quasique professio pergrata mihi, perque iucunda sit] Expressio inso.

lens hoc sepsu.

T. 1. p. 459. Scis enim, quam inutilis ea (exspectatio) atque aliena sit placere cupientibus] 'Muretus imitatione sua probare videtur vulgatam lectionem Terentii Andr. 1. 5. 52. Sed ibi rectiu's editur: Nec clam te est, quam illi utraeque res nunc utiles. Vide Rivium et Bentleium.

T. 1. p.480. cum primum de invaletudine mea nuncius istus allatus est) Invalitudo bis terve apud Ciceronem legitur. Sed veteres libri modo valitudo, modo invalitudo praebentes, dubiam scripturam faciunt. Vide Drakenborch. ad Liv. Epit. 13.

T. 1. p. 560. me manibus pedibusque abnixe operam daturum] Imo, enixe. Vide quae de harum vocum di. scrimine diximus ad Vellei. Pat. I, 9.

T. 1. p. 583. si quis iusiurandum attulisset] Potius detulisset, vel obtulisset, ut Iurisconsulti veteres loquuntur,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

21) Matth. 1. 1. p. 141. „Ceciderat edidit Goerenz e codd. a

cadere illud derivans, quum sit a v, caedere.“ Idem monuit

Osann. in Analect. Crit. p. 26. 25) Cf. Bremi ad Nepot. Timol. 1, 1. Heindorf. ad Hor. Sat. p.

296. Beier. ad Cic. de Offic. III, 2. T. II, p. 192 sq. Schuppius in progr. scholast. Hanov. & 1820.

[ocr errors]

dec

T. 1. p. 644. ad maiorem expressionem congerendi verba] Magis latine scripsisset significationem.

T. 1. p. 661. Ea igitur cum haud ita pridem amicis quibusdam meis communicassem] Muretus cum aliis deceptus est corrupta lectione Caesaris de B. C. III, 18.26) quibus communicare, ubi viri docti dudum restituerunt, quibuscum communicare,

T. 1. p. 662. ad extremum tamen me persuaderi passus sum) Imo, mihi, 27)

T. 1. p. 784. Si Roma vetus per te ridiviva resurgit) Rectus rediсiva. Vide Gronovium ad Senec. Troad. 470.

T. 1. p. 824. illam cognitionem suscipere) Scrib. cogitationem.

T. 2. p. 19. repertum suum esse currus illos nautarum] Repertum, pro inventum, Lucretii est, non Ciceronis.

T. 2. p. 47. qui eius coaevus fuit) Coaevus vox mipus latina, iudice Lambino in epistola I. c. p. 398.28)

T. 2. p. 62. adducto eo ipso Pindari loco) Adducere et producere locum, pro afferre, non reperitur apud antiquos. Recentiorum consuetudo, sic verbum usurpans, nobis quoque aliquando fraudi fuit. Vide, quae ad T. I, p. 133 notavimus.

T. 2. p. 87. Sed praestat, 'ut versus adscribam) Rectius, certe usitatius, est praestat cum infinitivo.

T. 2. p. 100. pratum, quod florum varietate distisctum picturatumque sit] Picturatus, poeticum verbum.

T. 2. p. 105. iuxta praeceptum Hesiodi] Imo, secundum. Alterum est cadentis Latinitatis. Idem notavit Scioppius Rhetor. Exerc. p. 17.29)

T. 2. p. 117. hoc murem innuere] Innuo, pro significo, barbarum est.

T.6. p. 118. Aeneae autem propter singularem ipsius pietatem eos potius, quam cuiquam alii, apparuisse, credibile est.] Huius loci constructionem reprehendit Lambinus expistol. laud. p. 299.

T. 2. p. 126. utpote quos necessario habeant assiduos suorum facinorum testes] Latina consuetudo postulat

flagitiorum, ; ut recte animadvertit Lambin. in epist. laud. p. 399.30)

T. 2. p. 127. ibiq ue audiendis Tyrtari carminibus ad spernendam pro patria vitam incitarentur) Lambinus in

26) V. Nolten. p. 1345 sq.
27) V. Nolten. p. 1645.
28) V. Wolf. Anal. T. 1. p. 490. Nolten. p. 463. sq.
- 29) Adde Nolten. p. 1545. sq.
30) V. Bremi ad Nepot. Timol, I, 5.

« PreviousContinue »