Page images
PDF
EPUB

1

[ocr errors]

a te petiturus sim. Nimirum - audacter enim scribam, quando literae non erubescunt illud te venio obsecratum, ut pro ea, qua polles per totum literarum orbem, auctoritate aut Hemsterhuysio, aut quod malim Wetstenio persuadeas, ut petat a me, quae non parca manu Luciano illustrando conferre possim. Spondere ausim, non fore dedecori novae editioni lucubrationes meas, neque pudori unquam tibi futurum si commendatione hac in re tua me iuveris. Quin et illud adiecisse non poenitet, si modo quid tuae gloriae per me accedere possit, honorificentissimam tui mentionem ob id factum iri. Neque est, ut ex iis, quae ad Philopatrin ante hos V annos commentatus sum, meos in Lucianum labores quis aestimet. Scribebam illa iuvenis, festinans, libris, usu scriptorum Graecorum destitutus, quorum singulis medicinam ab eo tempore accessisse confirmare sustineo. Itaque tum ipsum Philopatrin et castigatiorem et explicatiorem et notis superfluis leviorem dare Wetstenio, si voluerit, possim, tum reliqua Samosatensis omnibus fere paginis qua emendatiora qua illustratiora. Exspectarem novam editionem et Lucianeas lectiones darem: sed, fatendum est, videtur mihi ad novam aliquam famam, quam ut non anxie quaero ita neque negligendam puto, conducibilius, si ipsi Wetstenianae editioni centones mei attexi queant. Taceo quod lucelli forsitan plus exspectandum, si ad novam editionem symbola ista conferantur, quam si rogandus sit, qui spicilegium aliquod suo sumtu prodire íubeat. Mitto pluribus te orare, V. C., siquidem tute melius perspicies, utrum e re literarum sit, adiuvari abs te conatum meum, an praestet aeternis tenebris, quae magno mihi labore parta sunt, sepeliri. Si tamen te Wetstenius audiat, commodius fore arbitror, subinde ea quae excusa typis fuerint folia ad me curari, tum ut occupata ab aliis a me omitti, tum ut singulae notae paginis vel sectionibus novae editionis accommodari queant. Vale, Vir Celeberrime, et tuae gloriae diu adhuc interes.

VI.

Viro S. R. atque Excell. Io. Alb. Fabricio, Hamburgum.

Quibus verbis incredibili Tuae V. S. R. in me humanitati gratias agam, plane non reperio, et si reperiam, nescio an non potius me contineam et apud animum quantum tibi a me debeatur venerabundus perpendam. Siquidem tu id egisti, quod magis quam quisquam hodie agis; ut et expromta illa tua benevolentia

[ocr errors]

atque in omnes humanitate, quibuscunque potes rebus, adiutes, et si eadem opera aliquod in 'bonas literas, eas inprimis, quae salutem tibi debere videntur, emolumentum derivari queat, uti tum satis amplam tibi gratiam relatam arbitrere. Igitur meum potius erit eniti, ut non plane ea spe, quam de me tibi facere ausus sum, quamque concepisse te haud obscure significas, videaris excidisse. Atque uti planius tibi constare posset, V. S. R., utrum e re tua, h. e. literarum esse putes, porro conatibus meis favere, ausus sum ad te mittere specimen curarum in Lucianum mearum, ea lege, ut, si operam me lusisse putaris, abiicias, sin vero, quod opto, tanti putes, porro ad Nobiliss. Reimarum tuum cures, cuius ego de te sermonibus debeo, quod propius etiam te, quam ex immortalibus operibus tuis, nosse, et quod non potest non inde consequi, quod magis etiam quam ceteri admirari te ac suspicere, quin, si pateris, amare etiam videor. Eo confidentius autem hoc abs te, V. S. R., peto, quod eam ipse tibi dixisse legem videris, ut nihil grave putes, quod ad iuvandas literas, aut ad ornandum earum cultorem pertineat. Ceterum dabitur a me opera, si quid amplius literarum mearum ad Hemsterhusium V. C. commeare contigerit, ut illud sine incommodo tuo fiat. Vale, V. S. R., et crede, plures forte esse, ex quorum amore et officiis plus ad te vel commodi vel honoris redeat, tai autem observantiorem aut amplitudinis tuae studiosiorem esse plane neminem.

VII.

Viro Clarissimo Humanissimo Doctissimoque
Herm. Sa. Reimaro.

Cum haud ita pridem insignem illam Tuam et plane te dignam de Machiavellismo commentationem avide perlegissem, calamum iam arripueram, literas ad te Vitebergam daturus, meae in te voluntatis candidaeque gratulationis interpretes. Sed ab amico admonitus te illam academiam reliquisse et itineri longinquiori accinxisse, viales quidem propitios et faustum ad tuos reditum tibi tacitus optavi, sed scribendi officium eo putavi differendum, dum commodior te compellandi daretur occasio. Quanta igitur me voluptate perfusum putas, cum Tov άvv literis humanissime ad me scriptis tuas comites adiunctas viderem, et eas quidem literas, quibus non tantum de veteri illa tua in me benevolentia nihil deposuisse te, sed recenti bene

ficio tibi me devinxisse edocerer. Serio mihi crede pilórns, triumphavi, cum in negotio meo administrando te interpositum cognovi. Facile igitur te exorari patiere, Virorum Humanissime, ut beneficium tuum tueare, ac non tantum hasce literas ad Celeberr. Hemsterhusium cures, sed totum negotium meum ea illi, forte etiam Wetsteniis, commendes fide, qua te in me usum tum aliis speciminibus, tum hac ipsa in re satis cognovi. Ceterum et Lugdunensem secessum tuum et iter Anglicanum Deum tibi ac literis fortunare' volo. Illud quidem augurari haud vano omine videor, fore ut ex itinere illo tuo multum ad bonas literas emolumenti redundet, siquidem ea beatae illius insulae bonarum rerum ubertas est, ea autem bene bonis rebus utendi in te facultas, ut qui te norit non possit non in maximam spem venire, bene eventurum literis, quod Reimarus ad Oxoniensium Musarum adyta admittatur. I decus, i nostrum, felicibus utere fatis. Mihi nihil gratius feceris, quam si et Lugduni et Oxonii, et ubicunque terrarum fueris, singularem illam benevolentiam tuam, qua nihil mihi potest accidere iucundius, mihi conserves, et quam felicissime semper vivas.

VIII.

Viro celeberr. Tiberio Hemsterhuysen, Franeckeram.

Vix opus esse puto, Vir Celeb., ut multis excusem audaciam eam, qua hisce te literis compellare sustineo. Siquidem et tu summo Fabricio eruditissimoque Reimaro interpretibus, quid te velim iam satis edoctus es, et ego ex literis ad hunc tuis satis de tua voluntate cognovi, quae cum honorifica admodum mihi sit, gratias eo nomine tibi maximas ago, relaturus cum potero, nunquam non habiturus. Superest ut, quod iubes, perficiam, specimenque mearum ad Lucianum observationum tibi offeram, quod cum his literis accipies, ex quo tu pariter atque viri ornatissimi, qui perpoliendis optimis scriptoribus nominis sui mensuram implent, et seri dum prosint nihil recusant, iudicare poteritis, an in partem curae vestrae me assumere vestra e re putetis. Ceterum sapiens et commoda lectoribus abs te cautio adhibetur, quod iterum legi non vis, quod semel bene abs te dictum sit; neque ego, si fors mihi tribuisset scriptorem utilissimum edendi copiam, aliter fecissem. Siquidem in animo erat, non sparsis hinc inde observationibus quaedam tantum illustrare, sed plena, manu dare tum quae viris doctis vel

[ocr errors]
[ocr errors]

nomen meum non

ex instituto Lucianum illustrantibus vel aliud agentibus, tum quae mihi ipsi in mentem venissent, perpetuasque adeo notas et quoad eius fieri posset, nihil inexplicatum relinquentes conscribere, versionem autem latinam vel novam condere, vel ita certe interpolare, ut opus non esset castigandis priorum interpretum erroribus chartas implere ac bonas horas male perdere. Quantum autem tu in hoc genere dare possis, satis quae adhuc in Pollucem atque ipsum Lucianum commentatus es, edocent. Veruntamen hoc vide, Vir Celeberrime, annon et Luciano et tibi quoque commo. dius putes, modo omnino opera uti mea tibi placeat, "si tais observationibus cognitis ab iis abstineam, quae oc cupata abs te videro, in reliquis autem, quae vel attingere tibi non placuerit, vel plenius tradere mihi commodum fuerit, eo exquisitiorem operam ponam. Quo minus dubites, hanc mihi veniam dare, in tua atque B... manu erit, resecare si qua in re non satis videar honori vestro consuluisse; quamquam ea vel prima mea cura futura sit, ut .. loliginis succo, sed modestiae ac pudoris purpura inscribam. Ceterum communes sunt eorum quae hic afferri possunt omnium fontes, ut adeo saepissime convenire nihil mirum sit, si qui in eodem stadio decurrant. Quare et in hoc ipso quod vides specimine multa quae dici a me poterant omisi, quaeque scripsi timide scripsi, non dubius pleraque abs te plenius forte et exquisitius tractata esse. Si tamen constitutum vobis forte sit, omnes notas verbis auctoris statim subiicere, causae nihil dico, quin ita utare meis, ut et iudicio tuo, cui multum sane tribuo, et candori, quem nobilissimus Reimarus mihi praedicavit, satisfacias. Atque ut eo magis cognoscas, quantam in fide tua atque integritate fiduciam habeam, tui arbitrii facio, ut constituas, quantum mihi ab iis, qui sumtum operi impendunt, honorarii loco dari aequum sit. Quod superest, Deum immortalem supplex veneror, ut te V. Celeb. tibi ac literis quam diutissime superstitem esse iubeat: te autem rogo, si quid sit in quo benevolentiam tuam officio aut opera mereri queam, ut illud mihi significare non dedignere.

Obsignaturus eram hunc fasciculum, cum illud in mentem venit, si omnino ea non placeat conditio, ut tua ego per partes videam, prout mente uno vel duobus excusum aliquid fuerit, antequam meá plane elaborem, commodum forte esse, si ita partiam operas, ut auctores, quos a te prae ceteris adhiberi sciam ad Lu(Miscell. I. 1822.)

5

cianum illustrandum, ego praetermittam, alios autem eo attentius comparem. Ita percurri Thesaurum Gronovianum, ita Athenaeum ac Theophrastum Persiumque Casauboni, Harduini Themistium. Ita Heliodorum Bourdelotii, Philostratos Olearii et Diogenem Laertium Wetsteniorum, Aristophanemque Küsterianum ultimo loco reservávi, quo plura ibi esse cognovi ad hanc rem facientia. Barthii ac Turnebi Adversaria iam contuli, quoque pauciora hi dedere, tanto plura ex Gruteri Face Artium vel Lampade Critica Brodaei et Leopardi inprimis causa depromere licuit. Nec Pollux tuus pauca mihi suppeditavit, de quibus abstinendum esse satis video.

IX.

Viro Celeberrimo Io. Matth. Gesnero S. D. P. C. A. Heumannus.

Quod iam diu nihil a me literarum accepisti, non ex eo factum est, quod aliquid ex amore erga te meo detractum sit, sed quod vacuis tibi literis molestus esse non sustinerem. Scio enim, te et ordinariis et extraordinariis negotiis esse districtissimum. Quare non puto amici esse, negotia commodo orbis literati destinata interpellare nugis et quisquiliis. Neque enim ignoras, quanti tuum ingenium faciam, quamique et multa et magna ab eo in posterum quoque profectura esse confidam. Vel Lucianus tuus immortale tibi nomen conciliabit: quod ut eo certius consequaris, suasor tibi sum, ut vel in nonum annum ex lege Horatiana eius editionem differas, intereaque temporis assiduam naves operam ei et emendando et quocunque modo illustrando. Accidit namque plerisque maiorum operum auctoribus, ut perfunctorie legantur a plerisque. Unde fit, innumerae mendae in iis remaneant, multaque summo lectoris taedio perpetua conflictentur cum obscuritate. Non ita pridem ea res magno me affecit dolore, quum librum quendam Plutarchi, quem antea vix obiter inspexeram, legerem. Observabam, plurima ibi esse corrupta, obscura plurima; atque adeo opus esse illi libro Oedipo, opus esse Farnabio. Ac fateor, venisse tum mihi in mentem, ut tu mihi rogandus videreris, ut. ubi absolveris Lucianum, Plutarchum suscipias critica philologicaque luce illustrandum. Sed ut ad Lucianum redeam, quod iussisti feci. Perlegi totum Luciani Encomium Demosthenis, ac lucide deprehendi, tuam coniecturam criticam esse omni exceptione superiorem,

[ocr errors]

ut

« PreviousContinue »