Page images
PDF
EPUB

stiren habe, das würde ich mich keinesweges weigern. Wenn der Herr nur nicht so weit zurücke wäre, das allein macht mich schüchtern, dass in so langer Zeit uns ein ander gantz gemächlich fürkommen kann; welches ich um so viel eher befürchte, weil unlängst ein gewisser Buchhändler in Holland sich Unkosten gemachet,' die er sonst nicht nötig gehabt hätte. Ich will desswegen an einen Freund schreiben, um zu sehen, wie viel unter der Hand zu erfaren seyn mögte. Ich wollte dass jemand mit dem Herrn Fabricio vertraut wäre, um zu erfaren, ob der etwas davon wüsste. Doch ist defswegen des Herrn Vorhaben ihm noch nicht zu offenbaren, denn sonst kommt es augenblicklich unter die gelehrten Zeitungsschreiber; welches ein entsetzliches Geschlechte ist, denn sie oft wider der Leute Willen mehreres von ihnen schreiben. Ich dächte, wenn der Herr indessen immer fleissig daran wäre, ein Gerathewohl.

Sobald ich Antwort kriege, werde ich dem Herrn schreiben. Auch in Weimar und Jena ist von Ihrem Fürhaben nichts zu sagen, zum wenigsten nicht, dass ich mit Ihnen in tractaten stehe; denn wenn es jemand anders weg schriebe, würde ein Felix es mir zum Bossen anderswohin berichten. Adieu

T. Fritsch.

auf

[ocr errors]
[ocr errors]

IV.

Leipzig d. 25 Mai 1720. Hochgeehrtester Herr Ich antwortte darum so langsam, weil ich vorher Gewissheit haben wollen, was in Engelland fürgehet; so ich aber durch einigen Umschweif habe thun müssen. Die Sache ist also, Herr Hemsterhuysen arbeitet würklich darann, und habe ich in verwichener Ostermesse seinen Brief gelesen, den er desswegen an Hn. Berglerum geschrieben, worin er davon redet, alfs von einer sehr weit gekommenen Sache. Wetstein druckt ihn, welches Sie von Hn, Bibliothecario Bilker erfaren können, wenn Er wieder heim kommt, denn itzo ist der gute Mann noch hier in limbo (in loco?), wie bekannt genug seyn wird. Ob bei so gestalten Sachen hier auch eine edition zu wagen sey, ist sehr bedenklich. Man hat also auf etwas anderes zu denken, dadurch man der gelehrten Welt sich zeigen kann. Ich meines Orts verharre beständig Meines Hochgeehrtesten Herrn

D W D
Tomas Fritsch.

ein

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ste

.

[ocr errors]

TO.
da Viro Summe Reverendo atque Excellentissimo Jo.
Leit

Alberto Fabricio Jo. Matthias Gesnerus, in

Gymnasio Saxo - Vinariensi Conrector S. P. D.

Nescio equidem, Vir summe Reverende, an recorIch deris audaculi iuvenis, qui ciorbccxv cum Her. Sam.

Reimaro tuae disciplinae alumno dissertationem de autectore et aetate Philopatridos. Lucianei habuit, eaque

occasione id felicitatis est consecutus, uti humanissimis

literis tuis eum quaédam doceres. Mihi certe nunquam ckt ex animo effluxit insignis illa tua, Vir Sunime Reverende ich atque Excellentissime, humanitas, neque unquam puto I efiluet. Atque veneratus illam essem privatis etiam ad ente te literis, quemadmodum immortalia tua in literariam Este rem merita tum in anti - Helladianis meis (Miscell. re, Lips

. Vol. I. p. 397. sqq. itemque p. 712. sqq.) tum in

Chrestomathia Ciceroniana, tum denique in saeculari mar de annis ludisque saecularibus disputatione depraedicare um conatus sum, nisi religioni duxissem te interpellando de publicis obstare commodis, quem nullo unquam temein pore otiosum esse doctissimae illae et omni aevo victu.

rae loquuntur scriptiones. Ac diutius forte me sustinuissem, nisi incideret negotium, ubi tua ope, Vir Excellentissime, rebus meis, forté etiam literariae rei nonnihil consuli posse putaverim.

Rem totam bona tua cum venia paucis complectar. Cum ante editum a me Philopatrin non negligenter legissem Lucianum, tum ab eo inde tempore de manibus non deposui auctorem, quod mihi quidem videtur non minus, quam sua

est atque iucundus, utilem. Hinc factum est, ut quamplurimis locis emendari coniecturis meis posse putarem et tantum non omnibus commode satis expli

cari, ne quid de latina versione dicam, quam innumeris Els plane locis emendatiorem polliceri ausim. Egi hac de

re cum Thoma Fritschio Lipsiensi, qui susceperat in er se praestare Luciano, quae Aristophani atque Alciphroni

praestitit; cum ego illi promisissem, me opem allatu->

ram Samosatensi, qualis sexto Empirico nuper a te, Vir summe Reverende, adhibita esset : non qui te aemulari auderem, cuius vestigia procul adorasse mihi sufficit, sed confisus studio me et indefesso labore simile quid denique perfecturum, quale tu per intervalla et aliud interim agens perfecisses.

Haec vero dum inter nos agitamus, affertur, Hemsterhuysio V. Cl. hanc provinciam iam esse susceptam, Wetsteniis sumtum operi facientibus. Iam intelligis, Vir Celeberrime, quid

et:

[ocr errors]

er

[ocr errors]
[ocr errors]

a te petiturus sim. Nimirum - audacter enim scribam , quando literae non erubescunt - illud te venio obsecratum, ut pro ea, qua polles per totum literarum orbem, auctoritate aut Hemsterhuysio, aut quod malim Wetstenio persuadeas, ut petat a me, quae non parca manu Luciano illustrando conferre possim. Spondere' ausim, non fore dedecori novae editioni lucubrationes meas, neque. pudori unquam tibi futurum, si commendatione hac in re tua me iuveris. Quin et illud adiecisse non poenitet, si modo quid tuae gloriae per me accedere possit, honorificentissimam tui mentionem ob id factum iri. Neque est, ut ex iis, quae ad Philopatrin ante hos V annos commentatus sum, meos in Lucianum labores quis aestimet. Scribebam illa iuvenis, festinans, libris, usu scriptorum Graecorum destitutus, quorum singulis medicinam ab eo tempore accessisse confirmare sustineo. Itaque tum ipsum Philopatrin et castigatiorem et explicatiorem et notis superfluis 'leviorem dare Wetstenio, si voluerit, possim, tum reliqua Samosatensis omnibus fere paginis qua emendatiora qua illustratiora. Exspectarem novam editionem et Lucianeas lectiones darem: sed, fatendum est, videtur mihi ad novam aliquam famam, quam ut non anxie quaero ita neque negligendam puto, conducibilius, si ipsi Wetstenianae editioni centones mei attexi queant. Taceo quod lucelli forsitan plus exspectandum, si ad novam editionem symbola ista conterantur, quam si rogandus sit, qui spicilegium aliquod suo sumtu prodire iubeat. Mitto pluribus te orare, V. C., siquidem tute melius perspicies, utrum e re literarum sit, adiuvari abs te conatum meum, stet aeternis tenebris, quae magno mihi labore parta sunt, sepeliri. Si tamen te Wetstenius audiat, commodius fore arbitror, subinde ea quae excusa typis fuerint folia ad me curari, tum ut occupata ab aliis a me omitti, tum ut singulae notae paginis vel sectioni'bus novae editionis accommodari queant. Vale, Vir Celeberrime, et tuae gloriae diu adhuc interes.

an prae

VI.

Viro S. R. atque Excell. Io. Alb. Fabricio, Hamburgum.

Quibus verbis incredibili Tuae V. S. R. in me humanitati gratias agam, plane non reperio, et si reperiam, nescio an non potius me contineam et apud animum quantum tibi a me debeatur venerabundus perpendam. Siquidem tu id egisti, quod magis quam quisquam hodie agis; ut et expromta illa tua benevolentia

atque in omnes humanitate, quibuscunque potes rebus, adiates, et si eadem opera aliquod in 'bonas literas, eas inprimis, quae salutem tibi debere videntur, emolumentum derivari queat; uti tum satis amplam tibi gratiam relatam arbitrere. Igitur meum potius erit eniti, ut non plane ea spe, quam de me tibi facere ausas sum, quamque concepisse te haud obscure significas, videaris excidisse. Atque uti planius tibi constare posset

, V. S. R., utrum e re tua, h. e. literarum esse putes, porro conatibus meis favere, ausus sum ad te mittere specimen curarum in Lucianum mearum, ea lege, ut, si operam me lusisse putaris, abiicias, sin vero, quod opto, tanti putes, porro ad Nobiliss. Reimarum tuum cures, cuius ego de te sermonibus debeo, quod propius etiam te, quam ex immortalibus operibus tuis, nosse, et quod non potest non inde consequi, quod magis etiam quam ceteri admirari te ac suspicere, quin, si pateris, amare etiam videor, Eo confidentius autem hoc abs te, V. S. R., peto, quod eam ipse tibi dixisse legem videris, ut nihil grave putes, quod ad iuvandas literas, aut ad ornandum earum cultorem pertineat. Ceterum dabitur a me opera, si quid amplius literarum mearum ad Hemsterhusium V. C. commeare contigerit, ut illud sine incommodo tuo fiat. Vale, V. S. R., et crede, plures forte esse, ex quorum amore et officiis plus ad te vel commodi vel honoris redeat, tui autem observantiorem aut amplitudinis tuae studiosiorem esse plane neminem.

VII.

Viro Clarissimo Humanissimo Doctissimoque

Herm. Sa. Reimaro. Cum haud ita pridem insignem illam Tuam et plane te dignam de Machiavellismo commentationem avide perlegissem, calamum iam arripueram, literas ad te Vitebergam daturus, meae in te voluntatis candidaeque gratulationis interpretes. Sed ab amico admonitus te illam academiam reliquisse et itineri longinquiori accinxisse, viales quidem propitios et faustum ad tuos reditum tibi tacitus optavi, sed scribendi officium eo putavi differendum, dum commodior te compellandi daretur occasio. Quanta igitur me voluptate perfusum putas, cum toở mávv literis humanissime ad me scriptis tuas comites adiunctas viderem, et eas quidem literas , quibus non tantum de veteri illa tua in me benevolentia nihil deposuisse te, sed recenti bene,

ficio tibi me devinxisse édocerer. Serio mihi crede a qilóms, triumphavi, cum in negotio meo administrando te interpositum cognovi. Facile igitur te exorari patiere, Virorum Humanissime, ut beneficium tuum tueare, ac non tantum hasce literas ad Celeberr. Hemsterhusium cures, sed totum negotium meum ea illi, forte etiam Wetsteniis, commendes fide, qua te in me usum tum aliis speciminibus, tum hac ipsa in re satis cognovi. Ceterum et Lugdunensem secessum tuum et iter Anglicanum Deum tibi ac literis fortunare' volo. Illud quidem augurari haud vano omine videor, fore ut ex itinere illo tuo multum ad bonas literas emolumenti redundet, siquidem ea beatae illius insulae bonarum rerum ubertas est, ea autem bene bonis rebus utendi in te facultas, ut qui te norit non possit' non in maximam spem venire, bene eventurum literis, quod Reimarus ad Oxoniensium Musarum adyta admittatur, I decus, i nostrum, felicibus utere fatis. Mihi nihil gratius feceris, quam si et Lugduni et Oxonii, et ubicunque terrarum fueris, singularem illam benevolentiam tuam, qua nihil mihi potest accidere iucundius, mihi conserves, et quam felicissime semper vivas.

VIII.

edoctus es,

Viro celeberr. Tiberio Hemsterhuysen, Franeckeram.

Vix opus esse puto, Vir Celeb., ut multis excusem audaciam eam, qua hisce te literis compellare sustineo. Siquidem et tu summo Fabricio eruditissimo- * que Reimaro interpretibus, quid te velim iam satis

et ego ex literis ad hunc tuis satis de tua voluntate cognovi, quae cum honorifica admodum mihi v sit, gratias eo nomine tibi maximas ago, relaturus cum potero, nunquam non habiturus. Superest ut, quod iubes, perficiam, specimenque mearum ad Lucianum observationum tibi offeram, quod cum his literis acci- vi pies, ex quo tu pariter atque viri ornatissimi, qui perpoliendis optimis scriptoribus nominis sui mensuram Na implent, et seri dum prosint nihil recusant, iudicare poteritis, an in partem curae vestrae me assumere vestra e re putetis. Ceterum sapiens et commoda lectoribus abs te cautio adhibetur, quod iterum legi non vis, quod semel bene abs te dictum sit; neque ego, si fors mihi tribuisset scriptorem utilissimum edendi copiam, aliter fecissem. Siquidem in animo erat, non sparsis hinc inde observationibus quaedam tantum illu. strare, sed plena, manu dare tum quae viris doctis vel

« PreviousContinue »