Page images
PDF
EPUB

non

In threnis Aeschyli inprimis momorandus est solennis ille lessus, S. c. Th. 872-962. quo, Polynice atque Eteocle mutua caede defunctis, chorus occisorum sorores excipit. Chorus in duas partes divisus alternis vicibus canit, altera pars sententiam ab altera iam inceptam, saepe intercipere solet, atque continuare. Totum carmen ex querulis fere exclamationibus et abruptis sententiis constat, atque ad antiquam illam lessuum naturam, quali Achilles apud Homerum Patrocli mortem luget, accedere videtur. Alia chori cantica cum vestium, comae, atque genarum laceratione coniuncta immoderatos illos luctus ostendunt, quibus homines, dum philosophia exculti, sed solum naturae impetum sequentes, casus inopinatos prosequi solent. Pertinent ad hoc genus lamentationes chori in Persis, Xerxe redeunte, et Danaidum in Supplic. 783-918 praecone ab Aegisthi filiis misso, vi eos ab ara abstrahere conato. Omnino aliena haec sunt a moribus nostris, nec ea nisi ab hominibus parum adhuc excultis ferri possunt. Cantus Eumenidum, quo Apollinem, qui Orestem iis subduxerat, increpant, Eumenid. 143 179 et alter, quo diris Oresti factis eum in furorem iterum coniicere tentant, 322 400, ad hororem incutiendum a poëta compositi sunt, quod quidem ita consecutus est, ut ne ipsi quidem Athenienses ferre eos potuerint. §. 9. Philosophemata. Prom, 526-563. 893-914. Choeph, 583 Eumenid. 403-570.

[ocr errors]
[ocr errors]

650.

Restat tertia classis chororum Aeschyli, quibus philosophicas sententias tradit. Solent, haec esse praecepta, ad vitam bene instituendam data, ex ipsa autem fabula, rebusque modo in scena actis petita. Priscam vere simplicitatem redolent, nulla arte quaesita sunt, sed ex ipso fabulae argumento ita fluunt, ut nemini non obvia esse debeant. Sic Prometheo Iovis iussu scopulo affixo, chorus inde nihil agendum esse docet contra Deorum voluntatem, impietatem enim certas poenas manere. In eadem fabula, Iùs laboribus edoctus, docet, impares nuptias esse fugiendas. Cum in Choëphoris Orestes atque Electra consilium de interficienda Clytaemnestra cepissent, chorus, mulierum inprimis audaciam omnia quidem ait superare, dare tamen aliquando scelerum poenas. Simili argumento est Eumenidum cantus 493 570, quo Minerva Orestem a Furiarum impetutuente, ab hominibus impiis atque sceleratis poenas sumendas esse dicunt.

§. 10. Expositis iis chororum argumentis qui episodiorum intervalla occupant, pauca adhuc adiiciam de iis, qui mediis interdum actibus intercinunt, de qui bus Horat. in arte 195, 196:

Neu quid medios intercinat actus

Quod non proposito conducat et haereat apte.

Aeschylus, non ignarus huius praecepti, nunquam cantica chori actibus inserit, nisi vel oeconomia fabulae postulaverit, vel animus chori rebus in scena gestis ita sit excitatus, ut ipsa natura duce sensus cantu effundat. Utriusque exempla proponam. Cum in Persis manes Darii magico carmine evocandi essent, Atossa chorum canticum hoc incipere iubet, Exstat memorandum hoc carmen in Persis v. 632 677. Invocat chorus Deos inferos, ut Darium in lucem emittant, tunc ipsum regém alloquitur, eumque ex sepulcro prodire iubet. Carmen in Agamemn. 985 1042 eo consilio interiectum est a poëta, ut spectatorum animos ad caedem Agamemnonis exspectandam, praeparet. Chorus itaque ut animos exspectatione erigeret, obscure tantum suspicari se innuit, Clytaemnestram mala de marito consilia agere.

[ocr errors]

Quod ad ea chori cantica attinet, quibus in mediis actibus animi sensus ille effundit, exempla exstant in Suppl. 424-447., ubi chorus regem Argivorum precibus ad misericordiam flectere studet, porro in eadem fabula v. 638716., ubi chorus, accepto nuntio Argivos eum hospitio esse excepturos, bona iis precatur. Tandem in Choeph, 935971, ubi Oresti et Electrae, Aegisthum et Clytaemnestram interficientibus, acclamat. Sectio II. Sophocles.

§. 11. Orta primum tragoedia, unum interiiciebatur inter duo chori cantica episodium. Aeschylus episodiorum numerum ad tria produxit, quorum singulo finito, scenaque ab actoribus vacua relicta, chorus carmen intercinebat. Sophocles, multis in his mutatis, auxit quidem episodiorum numerum, ut tamen continua esset actio, scena vel nunquam vel raro ab actoribus vacua relinquitur. Inde factum est, ut chori carmina non semper episodia excipiant, sed iis locis inseri soleant, quibus chori animus, rebus in scena gestis commotus erat. Brevi proposita fabularum Sophoclis delineatione satis haec constabunt,

§. 12. Aiax Flagellifer. Chorum fabulae constituunt Salaminii, socii Aiacis ad Troiam profecti. Cum

1

Aiax armis Achillis Ulyssi addictis, in furorem coniectus, pecora Argivorum occidisset, Minerva autem haec Ulyssi retulisset, ipsumque Aiacem a sana adhuc mente aberrantem ex tentorio evocasset; chorus superveniens conspecto Aiace casus eius luget, atque unde haec ipsi insania venerit, miratur v. 171 200. Aiax ad sanam mentem reversus, capto consilio ut sibi ipsi manus iniiceret, filio quem ex Tecmessa susceperat, valedicit, chorus calamitatibus suis patriae desiderio captus, eam invocat, suas atque Aiacis calamitates deplorat 604 658. Aiax ambiguis sermonibus chorum fallit, chorus eum a morbo restitutum credens, laetis clamoribus exsultat 707729. Cum Aiax ad exsequendum Consilium ex scena discessisset, chorus et Tecmessa mali quid suspicantes, ad eum perquirendum abeunt. Scena in locum desertum translata, prodit Aiax seque ipsam interficit. Chorus Tecmessa et Teucer eum inventum lacrimis prosequuntur, accedens autem Menelaus Teucro ne iusta Aiaci persolvat interdicens, ab eo repellitur. Chorus mala, quae in Troiae obsidione perpessus erat deplorat 1204 1239. Agamemnone eodem quo Menelaus consilio accedente, ab Ulysse permotus Aiaci iusta concedit.

120

[ocr errors]

Electra. Orestes cum Pylade et Paedagogo ad patris caedem ulciscendam Argos reversus, consilia de exsequendo proposito cum iis communicat; iis a scena digressis, prodit Electra, calamitates suas deplorans. Accitus eius lamentationibus chorus virginum Argivaram, carmine auoißa socium se ei querelarum adiungens, variis solatiis a nimio luctu eam revocare studet 234. Chrysothemis, a Clytaemnestra somniis territa ad placandos Agamemnonis manes cum inferiis missa, accedit, quas tamen Electrae precibus mota in terram effundit; chorus inde spem se concepisse ait, fore ut Clytaemnestra impietatis poenas daret 474-517. Clytaemnestra, a Paedagogo Orestis socio falso de Orestis morte nuntio decepta, eum in aedes recipit. Electrae, fratris interitum deploranti, Chrysothemis ab Agumemnonis sepulcro reversa nuntium affert, inve nisse se tumulum inferiis ornatum, comamque in patris honorem, desectam, unde Orestem adesse suspicatur. Electra, vix fide ei habita, solam se matris et Aegisthi caedem aggressuram esse promittit. Chorus impietatem in parentes improbat, Electrae sortem luget 10641103. Orestes accedens ab Electra agnoscitur, atque statim ad Clytaemnestram interficiendam cum ea do

mum intrat. Chorus iis acclamans, venisse tempus ait, quo Clytaemnestra impietatis poenas daret 14001413. Clytaemnestra interfecta, Aegisthus superveniens et ipse occiditur.

Oedipus Tyrannus. Fabula haec inter omnes princeps rerum, dispositione atque ordine insignis, quinque habet episodia, quae singula a chori cantu incipiunt. Chorum constituunt senes Thebani, qui totius populi partes agunt. Cum Oedipus inscius patrem Laium occidisset, atque Matrem Iocastam uxorem duxisset, dii irati Thebanis pestem immiserant. Creon ab Oedipo Delphos missus ad Oraculum consulendum, refert responsum, Laii interfectores puniendos esse. Oedipo, se ipsum facinus commisisse ignaro, ut eos exploraret abeunte, prodit Chorus, ignorans adhuc responsum ex Delphis allatum, 'Deorumque opem implo rat, qui soli vim morbi frangere possint. v. 151-223. Tiresias vates ab Oedipo arcessitus, ipsum Oedipum crimen illud commisisse, satis quidem clarè innuit, ab Oedipo autem male exceptus dimittitur. Chorus miratur vatis effata, Oedipum tamen caedis auctorem esse, non sibi in animum inducere potest 471-520. Oedipus caedem a Creonte esse factam, Tiresiam autem ab eo corruptum esse putans, ut se criminis accusaret, cum Creonte congressus acerbissime in eum invehitur. Certamine eorum a Iocasta composito, variis indiciis ab ea prolatis magis magisque patefit, hominem, quondam ab Õedipo interfectum, Laium fuisse. Chorus ex omnibus iis, quae modo in scena acta erant, varia prae cepta ad vitam bene instituendam elicit. Servandas esse leges a diis datas, fugiendam esse iniustitiam ; se vero nisi oraculorum ab Apolline editorum veritas eventu probetur, templa eius non amplius aditurum esse 882 929. Cum nuntio ex Corintho allato patefactum esset Oedipum in Cithaerone esse inventum, Chorus inde colligit, fore ut mox certius explorari possit Oedipi genus 1105 1127. Cum tandem certo constaret, Oedipum esse patris interfectorem atque matris maritum, chorus casus eius threno prosequitur 1210 1246.

[ocr errors]

Antigone. Argivorum exercitu ante Thebas modo deleto, Eteocle autem et Polynice mutua caede defunctis, Creon quidem novus Thebarum rex, Polynicem, utpote patriae hostem, sepeliri interdicit, Antigone tamen defunctorum fratrum soror, pietate mota, cum sorore Ismene de fratre sepeliendo consilia init.

Iis a

7

scena discedentibus, prodit chorus senum Thebanorum atque modo obtentae victoriae gaudio elatus ETIVIXION canit v. 100 → 160. Creonti nuntius affertur, Polynicis corpori, custodibus deceptis, pulverem iniectum esse. Chorus inde occasionem arripit, celebrandi hominum audaciam et calliditatem, qua varias artes exercerent 339- 381. Antigone tamen a custodibus deprehensa atque a Crednte capitis damnata, chorus inde varia petit philosophemata; nihil posse homines contra calamitates a diis immissas; perpetuam felicitatem excedere.sortem humanam, irruentes autem calamitates nos non prius videre, quam revera nos attin gant etc. 588 637. Cum iuvenis Haemon, filius Creontis, amore virginis captus, pro Antigone apud patrém intercederet, repulsam ferens se sibi ipsi manus illaturum esse, minatur. Chorus inde in proximo cantico vim amoris celebrat, omnia superantis 791 811. Antigone ut viva terra obrueretur, ad mortem abducta, chorus plura exempla eorum refert, qui idem passi sint, Danaes, Dryantis et filiorum Phinei 950Cum Tiresias Creonti, nisi Polynici funus curaret et Antigonen liberam dimitteret, mala vaticinatus esset, chorus Baccho invocato, ut urbi suae subveniat, in laudes eius excurrit 1127 1168. Nuntius affertur, Haemonem, interfecta Antigone, sibi ipsi manus iniecisse; quod cum audivisset mater eius Eurydice, gladio pectus traiecit.

[ocr errors]

Oedipus Coloneus. Fabulae huius, in Athenarum laudes a Sophocle annis iam provecto compositae, argumentum, ex antiqua Athenarum historia petitum est. Oedipus scilicet, a filiis ex Thebis eiectus, ipse oculis privatus, duce filia Antigone in Atticam pervenit, atque supplex ad Eumenidum aram in Colono consedit. Chorus senum Atheniensium eum conspiciens, quis sit, miratur; rem tamen compertam regi Theseo referre promittit. Accedit interea Ismene minor filia Oedipi, Creontem, oraculo monitum grave fore Thebanis si Oedipus extra patriam sepeliretur mox `adfuturum esse nuntians, ut vi eum reducat. Supervenit Theseus, seque Oedipum ab adversariorum videfensurum esse promittit. Qui cum discessisset, chorus laudes Coloni canit, v. 700 -750. Cum Creon, cum satellitibus accedens, ipsum quidem Oedipum ab ara abstrahere non auderet, filiam tamen Antigonen raptam comitibus deducendam tradidisset, Theseus ex urbe reversus ipsum Creontem vinctum, retinet, comites autem eius cum

[ocr errors]
« PreviousContinue »