Page images
PDF
EPUB

LXI.

Arn. Herm. Ludov. Heerenii dissertatio *) de chori

Graecorum tragici natura et indole, ratione argu.

menti habita. $. 1. I.

tanta veteris Graeciae Latiique monumentorum omnis generis strage, vix tamen alia fuisse, puto, quae tristem hanc sortem magis experta sint, quam Lyricorum graecorum carmina.

Ut enim eos poëtas taceam, quos antiquissima Graeciae aetas tulit, Orpheum, Linum, Olympum, Philammonem et alios, quorum carmina, cum litteris nondum mandarentur, ab interitu vix servari potuerunt; eorum quoque poëtarum, qui inde ab 01. XXV. usque ad Pindari aetatem floruerunt, Archilochi, Alcaei, Stesichori, Alcmanis, multorumque aliorum, nil fere praeter nomina ad nostra tempora pervenerunt; quibus autem fruimur Sapphus et Tyrtaei reliquiis, tantum sane abest, ut damnum, quod passi sumus, resarciatur, ut acriori potius eorum quae interierunt desiderio ex lectione earum teneamur. fpsius quoque Pindari, quae ex temporum naufragio seryata sunt, non ita pro optimis atque consumatissi. mis eius carminibus haberi possunt, ut iis omnibus, quae Horatius admiratur, diihyrambis inquam, hymnis quibus Deorum laudes celebravit, threnis denique quibus defunctorum memoriam servavit, temporum fluctibus submersis , aequo animò carendum nobis esse putemus. In communi hac lyricorum carminum clade, pauca sane, quae nobis servata sunt, eo diligentius colligenda atque exponenda sunt. Pertinent vero ad haec ea quoque carmina, quae in fabulis tragicis Graecorum a choro cantari solent, quae, quamvis in iis restituendis, atque a sordibus quibus obsita erant, pur

*) Dissertatio, quam Ampl. Philosophorum Ordinis auctoritate

ad consequendos summos in Philosophia honores die XXIX. Maii MDCCLXXXIV. publice defendet A. H. L. Heeren, Bremensis.

Gottingae, typis I. Ch. Dieterich, Acad. Typogr. 47 PP. 4.

[ocr errors][ocr errors]

gandis, diligenter versata sit criticorum cura, nondum tamen ita tractata sunt, ut ex accurata eorum inter se comparatione, natura eorum sit constituta, varia genera ratione argumenti sint distincta, singula vero genera iterum inter se ita sint comparata , ut quid cuivis eorum proprium sit, intelligi possit.

$. 2. Quamvis autem fines, in commentatione quam exhibeo observandi, totam hanc rem, ita ut debet, ex. positam, capere nullo modo possint, periculum tamen feci, omnibus tragicorum choris saepius perlectis atque inter se comparatis, ad certas quasdam classes, ratione sententiae ac argumenti, eos revocare, et quae a me observata sunt adiicere; quo me id saltem consecutum esse spero ; ut singula haec carmina e diversis fabulis tragicis iam in unum congesta, ita lectorum oculis subiecerim, ut facili opera uno quasi adspectu ea intueri, atque an recte naturam eorum indagaverim di. iudicare possint. Priusquam autem propositum ipsum aggrediar, pauca mihi de ipso ortu atque antiquissima con. ditione chori in fabulis tragicis praeinonenda esse, video,

. 3. Omnes, tum antiqui 'tuin recentiores scri. ptores in eo consentiunt, chori origines ex antiquissimis temporibus repetendas esse. Cum scilicet homines, diebus festis congregati, hilaritatis sensus voce atque gestu proderent, ipsa natura magistra facile impellebantur, ut inconditos clamores atque discursationes ad leges rhythmi revocarent. Graeciae vero prisci incolae, Bacchi festis vel Dionysiacis imprimis frequenter convenire, atque in Dei honorem hynmos canere solebant.

9. 4. Ex antiquis, 'his Bacchi festis, primas repetendas esse tragoediae origines, post Aristotelem omnes, qui tragoediae historiam concinnarunt, uno oro affirmant. Postquam enim a multo inde tempore chorus in eo substiterat, ut cantu et saltatione, accinente tibia, laudes Dei celebraret, inter chori cantus unus prodire coepit, qui res gestas Dei tum voce, tum gestü imitaretur. Ea vero, quae dicebat, nulla arte erant composita, sed erant autooyelaouata *) teste Aristotele Poët. C. IV. Vocantur haec a Graecis Episodia : quod nomen satis testatur, a primario chori argumento et consilio aliena ea putata esse. Mox tamen illa coepere principem locum obtinere, ita ut iis ipse chorus subserviret. Epi. sodiis inventis accessit Dialogus, ita tamen ut unus

*) Eosdem mores Delphis in Apollinis sacris obtinuisse, te

statur Strabo L. IX. cf. Dion. Hal. L. VII. s. f.

tantum actor colloqueretur cum Choro. Dialogum primo a Thespide adhibitum esse ferunt, quod num verum sit, an dialogi inventum Thespidis tempora excedat, disquirere, alienum foret a consilio meo; modo hoc teneamus, usque ad Aeschyli tempora, unum tan-, tum adhibitum esse interlocutorem. Verum ad ea tempora descendere satius est, ex quibus ipsae tragicorum graecorum fabulae supersunt. Temporum vero ordine servato primum de Aeschyli, tum de Sophoclis, tandem de Euripidis choris videbimus.

Sectio I. Aeschylus. §. 5. Cum Aeschylus inter antiquos rudis et inconditae, et recentiores expolitae et consummatae tragoediae scriptores medium quasi locum occupet, unus quisque facile videt, fabulas eius ab omnibus, qui vel universae tragoediae historiam concinnare, vel chori naturam indagare student, inprimis versandas esse, Brevem autem fabularum Aeschyli delineationem eo consilio praemittam, ut inde pateat, quibus locis poëta .carmina chori inserere, et unde materiam in iis tra. ctatam, petere soleat.

Persae. Exhibendum sibi sumit in hac fabula, ut in pluribus aliis, Aeschylus simplex quoddam factum ex ħistoria petitum, Xerxis scilicet ab Atheniensibus fugati, reditum in patriam. Ipsa itaque fabulae ratio postulabat, ut res in regia Persarum ageretur; chorus autem ex Senioribus Persarum, quibus cura regni demandata erat, compositus est. Fabula haec, ut plures aliae, a napodo chori incipit, qua rerum suarum con-. ditione exposita v. 64. cantum incipit, ingentes celebrans Persarum copias, quae in Europam traiecerint147. Episod. I. Accedit Atossa mater Xerxis, atque choro triste somnium refert, quo praeterita nocte turbata fuerat; supervenit nuntius, cladem Persarum referens - 529. Inde lamentationes et questus chori 596. Episod. II. Cum Atossa de ipsius Xerxis vita sollicita esset, inferiis atque incantationibus Darii manes ex inferis evocare aggreditur. Chorus itaque medio actui magieum carmen intercinit 632 - 677: quo finito Darius ex terra prodit, atque ad interrogata respondet

848. Post Darii atque Atossae discessum chorus Darii laudes canit - 904. Episod. III. Accedit Xerxes atque a choro solenni threno excipitur.

Agamemnon. Ut in fabula antecedenti reditum Xerxis, sic in mostra reditum atque caedem Agamemnonis describit poëta. Chorus qui constat ex senjori

[ocr errors]
[ocr errors]

bus Argivorum, rerum conditione in Parodo exposita, inde a, v. 104 267 Atridarum in Troiam expeditionem faustis ominibus susceptam, atque Calchantis vaticinia celebrat. Episod. I. Accedens Clytaemnestra nuntium de expugnatione Troiae, signis ab Agamemnone editis acceptum, refert choro - 364.

364. Chorus inde gaúdio exsultans, in memoriam sibi revocat Helenae raptum a Paride factum et Graecorum et Troianorum inde ortas calamitates 499. Episod. II.

Nuntius superveniens casus Troiae atque Graecorum labores describit

691 Chorus iterum Helenae raptum, Paridis im. pietatem, atque varia mala inde orta memorat — 792. Episod. ill. Accedunt Agamemnon et Cassandra, atque ab Aegistho et Clytaemnestra excepti, atque in aedes introducti, ibi interficiuntur, Hụic quoque episodio chorus carmen intercinit v. 984 - 1042, quo suspicari se innuit, mala consilia Clytaemnestram de marito agere. Tum hic chori cantus, tum vaticinia a Cassandra edita, eo consilio interiecta sunt a poëta, ut spectatorum animos ad exspectandam Agamemnonis caedem, praepararet.

Septem contra Thebas. Thebis ab Argivorum exercitu oppugnatis, chorus virginum Thebanarum calami. tates quibus opprimebantur deplorans, ad Deos se convertit, eorumque opem invocat v. 78 - 183. Episod. I.. Accedit rex Thebanorum Eteocles, colloquitur cum Choro, eumque a lamentationibus abstinere iubet 288. Post eius vero discessum, crescente metu, chorus ad preces atque fletus recurrit - 370. Episod, II. Redit Eteocles, nuntioque de hostium exercitu accepto, se cum fratre singulare certamen initurum esse promittit, a quo frustra eum revocare sțudet chorus rus itaque ad fletus atque luctus rediens, timere se ait, ne dirae, quas filiis Oedipus imprecatus erat, exitum iam habeant 793. Episod. II. Nuntio allato fratres mutua caede exspirasse, chorus eorum interitum deflet, sororesque caesorum accedentes, solenni lesso excipit.

Prometheus Vinctus, Chorum huius fabulae constituunt nymphae Oceanitides, cognatae atque amicae Promethei, Iovis iussu ob ignem sublatum, scopulo affixi. Tria quoque hujus fabulae sunt episodia, paulo tamen aliter constituta. Chorus scilicet non initio episodii primi saoipov canit, sed aerumnis Promethei commotus, medio actui threnum intercinit v. 397 - 435. Continenter autem in episodio primo Promethei com choro atque Oceano colloquia. Chorus Promethei mi

[ocr errors]
[ocr errors]

1

SUS,

seriis perterritus, similes casus deprecatur 526 - 562. Episod. II. Accedit Io, a Iunone facie bovina inducta, cui Prometheus futuros casus valicinatur

892. Chọ. rus eius exemplo edoctus docet, impares nuptias esse fugiendas - 914. Episod. III. Mercurius a Iunone missus, ex Prometheo vaticinia de futuro Iovis imperio, frustra extorquere studet.

Supplices. Nulla est omnium Aeschyli fabularum, quae propius ad antiquissimae tragoediae naturam accedat, cantibus chori non maximam solum fabulae partem occupantibus, sed choro quoque primas in ea partes agente. Chorus scilicet Danaidum, filios Aegypti fugiens, cum Danao patre ad Peloponnesi littora appul

tristi rerum suarum conditione in prologo exposita, lugubri carmine casus suos deplorat, deorumque auxilium inyocat - 184. Episod. I. Accedit rex Ārgivorum, a quo virgines precibus obtinent, ut re ad populum delata ipsis auxilium promittat. Ad flecten. dum regis animum chorus medio actui carmen intercinit, quo opem eius implorat, v. 422 --- 445. Post regis discessum chorus invocat deos, ut navem filiorum Aegypti perdant, atque nominé Iùs matris generis sui, commemorato in eius historiam excurrit 532 607 Episod. II. Allato puntio Argivos excipere velle Danaidas, chorus humanitate eorum commotus, bona ci. vitati precatur.

Mox autem, conspecta nave filiorum Aegypti, senex Danaus in urbem abit populi opem imploraturus. Chorus solus relictus, threnum canit 783

843. Episod. III, Praeco a filiis Aegypti missus, ab Argivorum rege re infecta dimittitur,

Choëphorae. Prodeunt chorus et Electra, ad expiandos Agamemnonis manes iussu Clytaemnestrae inferias ferentes. Chorus rerum conditione exposita aversatur Agamemnonis caedem a Clytaempestra peractam, Episod. I. Accedit Orestes, et a sorore agnitus, cum ea init consilia de interficienda matre. Inde chorus solertiam hominum celebrat 583 650.

650, Episod, -11. Prodit Clytaemnestra, atque Orestem, ficto de ejus morte nuntio decepta, hospitio excipit

780. Chorus lovem invocat, ut Orestis consiliis adsit 837. Episod. III. Aegisthus ex agris reversus cum Clytaemnestra in aedibus interficitur, acclamante choro. Orestes autem ex domo progressus, ut facinus commissum ex. cusaret, matris Furiis corripitur,

Eumenides. Cum Orestes Furiis agitatus, ad aram Apollinis Delphici copfugisset, Apollo autem ut eam

C

« PreviousContinue »