Page images
PDF
EPUB

Turbavit solummodo animi serenitatem mors dilectissimae uxoris, filiam enixae adhuc superstitem, sororem mihi carissimam, et ipsam iam (inde ex anno 1789.) dignissimo Decano et Consistorii a consiliis olim Thurnaviensi, nunc Casendortiensi, adfini suavissimo, P. Chr. Georg nuptam, plurium liberorum nunc matrem aviamque.

Ex muneris non solum ratione eloquentiae enim professionem mox loco linguar. orientalium susceperat), dum Coburgi esset, multitudinem Programmatam scripsit, in quorum pluribus ad acuendum pulchri et venusti in studiis philologicis sensum, ad excitandam elegantiorem et aestheticam magis nec verborum censurae solum inhaerentem auctorum vett. interpretationem, et ad emendandam eruditionis privatae (13.

) et scholasticae methodum, ex optimorum quorumque iudi. cum arbitrio egregie fecit: sed recensendis quoque et illustrandis graecis latinisque scriptoribus operam im. pendere incipiens, baud exiguo cum fructu composait ediditque Chrestomathiam graecam poeticam, addita Aristophanis Comoedia Plutus dicta, cum suis aliorumque notis (1768), cuius Chrestomathiae novam multumque mutatam et auctam editionem postea (a. 1775) paravit, nomen ei dans Anthologiae graecae poeticae, quae ipsa serius (1792) denuo emendatior ab ipso reddita est. Praeterea continuavit vitas Philologorum Volumine II. et III., quartum idque ultimum a. 1772 subiungens.

Quum anno 1769. principatus Baruthini dominium haereditariae successionis iure cum principatu Onoldino sub regimine Cels. Marggravii Onoldini Alexandri uniretur, atque ex hac unione Universitas litt. quoque Erlangensis sub imperium atque supremam tutelam humanissimi huius atque scientiarum artiumque amantissimi Principis, almae nostrae restauratoris et nutritoris liberalissimi et in aeternum de ipsa meriti, veniret, inter plures alios litterarum doctores huc vocatos etiam b. Pater eodem adhuc anno a Celsissimo Principe ad Professoris Rhetorices' et Poeseos ordinarii munus gerendum, oblata simul Consiliarii aulici dignitate, invitatus est. De arripienda hac vocatione per aliquod tempus dubius haesitans, beataque, quam Coburgi gessit, vita vix feliciorem sibi cupiens, patriae tandem amore commotus, amplificandaeque sui ipsius non soluin, sed aliorum quoque doctrinae et philologiae studii augendi opportunitate concitatus, subsidiis certe latius sibi in nova patentibus provincia, dilecto Coburgo mense Aprilis a.

1770. valedixit, novumque munus in Academia nostrate Erlangensi, quo simul ei officium oratoris Academiae publici incumberet, proxime sequenti mense oratione solemni (die 3. Maii habita), cui programma de interpretatione Homeri praemiserat, faustis sub ominibus restaurati Academiae floris adiit.

Ex hoc tempore ad ultimum usque vitae diem (ubi tantummodo ab extremo morbi lethalis tempore discesseris), per longum annorum quadraginta quinque et quod excurrit spatium, hoc munere reliquisque cum ipso deinceps coniunctis negotiis publicis gerendis omni, qua potuit, virium intentione totoque animo indefessus perfunctus est, nullo tempore nullisque unquam vitae vel domesticae privataeque, vel publicae vicissitudinibus turbisque aut animi corporisve reficiendi recreandive opportunitatibus immo necessitatibus, nisi morbo. rum graviorum cura talem quandoque imperaret, a perficiendis doctoris publici senatusque academici et ordinis philosophorum membri officiis avocari sese patiens. Et quum inprimis ex Illustriss. Administri L. B. de Gemmingen, Viri Eximii et de Universitate nostra in aeternum meriti, favoreque suo b. patrem meum egregie insignientis, cura specialiori (Viris praestantissimis, Junckhemio, Haenleinio, Loeschio etc., nunc inter coelites beatis, operam suam ad hoc apprime adhibentibus), id b. patri optatissimum et ab ipso desideratissimum eveniret, ut ex propositis ab ipso rationibus modisque Seminarium philologicum (anno 1777.) conderetur, 80dalium definito numero simul annui stipendii mensaeque beneficium per quadriennium praebens, huiusque instituti utilissimi moderamen Patri (14.] demandaretur, tanto is officii amore studioque explendis muneribus adiuvandisque Universitatis commodis inhaesit, ut patriae deditissimus gratissimusque quascumque munerum academicorum apud exteros capessendorum propositiones, sibi deinceps a variis Universitatum extranearum magistratibus factas, utut honoris lucrique oblato accessu insignes, constanter recusaret. Accessit eodem fere tempore ad haec doctoris publici Seminariique philol. praefecti officia aliarum provinciarum in ipsum collatarum administratio, nimirum tum Scholarchae Gymnasii urbis nostratis (inde ab a. 1777:), quo munere cum aliis tribus collegis communi usque ad ultimum vitae temporis impigerrime functus est, tum (ab a. 1776.) Prae. feeti Bibliothecae Academicae primarii, in quo munere gerendo collegam et adiutorem habuit dexterrimum pe

ritissimumque b, Pfeifferum, sibi simul amicissimum et vero familiarem, olim (dum Pater Professoris extra or. dinem munere fungeretur) suum discipulum, qui eum a. 1805. in suprema Bibliothecae' Acad. cura gerenda se, cutus est, cuiusque Viri candidissimi nuperam mortem admodum lugemus. Quorum quidem munerum gravitatem quum aequaret fungendi zelus et dexteritas, et vero successus, idque latere non posset tum Principis Ale xandri, tum postea Potentiss. Regis Borussorum, inde ab a. 1792. principatum Brandenburgo - Franconicorum imperium tenentis, eorumque Administrorum attentionem , non defuerunt patri meritorum praemia. Siqui. dem non solum iam inde ab a. 1776., quum Seminarii directionem adiret, stipendii annui adauctione praeditus, sed etiam novo redituum ex munere augmento a. 1798. e munificentia Potent. Regis Borussorum, Friderici Wilhelmi 111., donatus est. Qua quidem largioris stipendii collatione tanto magis b. pater sublevatum atque in impensis tam pro domo sua rebusque familiaribus, quam ad parandos et amplificandos pro muneris ratione apparatus litterarios faciendis sustentatum sese sensit, quanto magis sensim ex increscente liberorum numero victus reique ceterae domesticae largius comparandae amplificandaeque cresceret necessitas, animumque paternum sollicitans cura. Nam haud diu post reditum in Academiam nostratem (anno 1770.) secundis nuptiis sibi vitae sociam iungens filiam natu maiorem Cel. Professoris quondam Medicinae in Universitate Noricor. Altdorfina, Io. Nic. Weiss, avi mihi aeternum venerandi, virique de Anatomia et Physiologia augenda suo tempore eximie meriti, ex uxore hac dignissima problem habuit binam, filiam adhuc superstitem, mihique germanam dilectamque sororem,

et memet, qui, dum hoc scribo, adhuc triste lugeo fatum, quod matris optimae, ex febre puerperali inopinata morte (paucos post dies, quam in lucem me ediderat) mihi patrique ereptae, pios manes tantum venerari, ipsius autem, cuius ne imaginem pictam quidem relictam teneo, dulci adspectu nonnisi per primum vitae octiduum frui me sineret. Iacturam tamen, quam feceram una cuin germana, egregie reparavit mox patris consilium, ad tertia vota coniugalia transeuntis, et mercatoris Norim. bergensis spectatissimi, Ioh. Tobiae Kiesslingii, filiam natu tertiam a. 1774. in matrimonium ducentis. Cuius quidem matronae venerabilis virtutumque et pietatis laude vere insignis, quam adhuc superstitem et in se

nio septuagénario adhuc bene valentem colimus, ut diligentissimam admodumque beneficam curam, qua mihi inde ab teneris non ut noverca, sed ut mater amantissima prospexit, et qua nunc filium quoque meum unicum, (15.) in praesentia philologiae in hac litt. Universitate studentem, amplecti pergit, hic publica laude praedicem, gratus animus poscit. Cum dignissima hac coniuge per 41 annos in beatissimo consortio vivens b. Pater, numerosam ex ea genuit sobolem, nimirum quinque filios, et tres filias ; ex quibus duo iam in prima infantia ad coelites rediere, duoque alii in aetate adulta praematuris' fatis abrepti sunt: scil. frater natu ter. tius, optimaeque spei iuvenis, Georg, Augustae Vind. mercaturae operam dans, anno 1798. ibi typho tunc epidemice grassante aetatis flore XIX annorum necatus, et soror natu secunda, Baruthi Professori Gymnasii me ritissimo scriptisque multis claro, Theologiae Doctori Fikenscher , qui iam aliquot annis ante uxorem mortuus. est, inde ab a. 1796. nupta, anno autem proxime praeterito febris malignae vi proh dolor interemta, bonis omnibus flebilis. Reliquis quatuor ex hac 'coniuge liberis adhuc viventibus, at proprios lares diversis in locis colentibus, in aetate adultiore eminus magis quam co. minus pater gavisus est , scilicet fratre ex hoc matrimonio natu maiore, Ioanne Felice, mercatore nunc Norimbergensi dexterrimo, mihique non sanguinis solam, sed cordis quoque amorisque vinculo intime coniuncto, tum fratre secundo, Iusto Christiano, et tertio, Carolo, atroque pariter mercatoria negotia, illo Basileae, hoc nunc Norimbergae, sedulo gerente, atque sorore dilectissima, lohanna, ex sororibus natu minima, inde ex a. 1799 viri optimi, Stettneri, antea Rectoris scholae Feuchtwangensis, nunc verbi divini in pago Ebermergen prope Noerdlingam Ministri egregie meriti, con

Et quum deinceps plurimi horum liberorum matrimonia inirent, id venerando seni faustum volupeque evenit, ut ex iis sensini nepotum 16. et unius pronepotis laeta corona cinctum se videret, quos inter inprimis filius meus Hermann, qui ipso ut altero patre fere quotidie usus est, et quem, sicut quoque nepotem ex filia natu maiorem, optimae spei iuvenem, Carolum Fikenscherum, absoluto scholasticae disciplinae curriculo ad altiora studia transeuntes adhuc vidit, avi perdilecti piam sanctamque habet semperque habebit memoriam. a:... Transegit sio vitam b. pater placidam, tranquillam,

inge facta.

eamque simplicem et aequalem, inter religiose explenda munerum multiplicia officia, ter (annis 1776, 1782 et 1792) ex «supremi magistratus academici fascibus gerendis onerosiora et ex parte difficiliora facta, inter labores privatos lucubrationesque litterarias, quotidie ad mediam fere noctem continuatas, inter domus familiaeque suae curam gerendam, et inter consuetudinem et familiarem et litterariam cum amicis numerosissimis sermone epistolisque mutuis colendam. Qualis fuerit b. Pater in vita hac tam publica, quam domestica agenda, qualem sese praestiterit civem in republica, Christianum in ecclesia rebusque sacris, qualem collegam collegis, magistratum subditis, praeceptorem discipulis, amicum amicis, quid idem meruerit de litterarum nostra Universitate in longo hoc ministerii curriculo, in quo non solum iam diu ordinis sui philosophici, sed ultimis annis, totius Academiae senior factus erat, quid de erudienda studiosa iuventute, de formandis acuendisque plurium quam mille discipulorum,

per omnes deinceps Germaniae terras et ultra dissitorum, ingeniis et doctrina solidiore, quid denique de omni orbe litterario per operum maiorum minorumve multitudinem ad commendandum profundius et fructuosius litterarum, philologicarum praesertim, studium, ad veteram auctorum interpretationem, criticamque inprimis ,, expediendam rectiusque (16.] dirigendam, ad antiquitatem illustrandam, et ad historicam priscae doctrinae omnisque litteraturae cognitionem augendam, haec latius exponere et laudare haud decet filium, etsi meritorum paternorum colentissimum. Dicant laudentque haec digniore sermone oreque facundiore alii, b. parentis Collegae et amici, aut quisquis vitae ipsius meritorumque, nominis ipsius celebritatem inter eruditos, gratamque et piam memoriam inter cives posterosque, nec vanam tantum fugacemque gloriolam, condentium, testis fuerit atque cultor ingenuus. Quidquid tamen de eo, quod b. pater praestiterit in litteris, arbitri coaevi posterique iudicent, certe quod ad animi virtutes, vitaeque privatae domesticaeque, quam b. pater degit, rationem attinet, repetere saltem licebit filium, ipsummet in adulta aetate patris consuetudine familiari per quatuor lustra et quod excurrit fruentem, quae de his alii b. parentis familiares et propinqui unanimi consensu iudicarunt: fuisse Ipsum virum forlov x' dyalov, antiquae et infucatae fidei, pium erga Deum, et in cultu ipsius publico et privato religiosissimum, próbum, sincerum, veritatis

« PreviousContinue »