Page images
PDF
EPUB

poris esse solebat, minus idonea proficuaque, puerique alacrem mentem hinc sensim taedente, hausit. Novam autem eamque multo acceptiorem fertilioremque disciplinae scholasticae viam ei patefecit reditus fratris natu maioris, Christiani Harless, ex Lipsiensi Academia in domum, anno 1748, quo is primum privato erudiendorum puerorum munere fungi suscepit, tum (inde ab a. 1751.) in Lyceo Culmbacensi praeceptoris tertii, postea Conrectoris provinciam obtinuit. Huius enim fratris, viri aeque probi candidique ac docti et in erudiendo optime versati, quem ut alterum parentem (annis omnino fere viginti maiorem) admodum dilexit, indefesso studio optimeque instituta eruditione tum privata, tum publica in ipso Lyceo, factum potissimum est, ut pater ad solidiorem et politiorem elementorum philologiae et linguarum veterum, inprimis latinae et graecae (quam sub fratris [7.] auspiciis primum inde ab anno aet. X, discere coepit) cognitionem adduceretur, simulque amore studioque peculiari historiae litterariae et antiquitatis firmaretur. Hanc propensionem ad colendam litteraturam graecam romanamque, sicut ad amplius cognoscendam historiam litterariam, non solum nutrivit aetate illa puerili sedula lectio vitarum clarorum virorum, a Clarmundo (verius Rüdigero) scriptarum, similiumque quorundam librorum biographicorum, sed acuit direxitque fratris optime de hoc quoque meriti cura, qua is per plures annos patrem meum, melioris exercitii ususque causa, ex diariis indicibusque criticis litterariis idoneorum librorum censuras vel epitomas, secundum ordines praescriptos, in peculiare volumen chartaceum transscribere, et utiliora quaevis excerpere iussit.

Quum b. patris parens, avus mihi, anno 1751, vitae septuagesimo quarto, fatis cederet, rem domesticam valde angustam, viduamque aerumnis et labentis corporis infirmitatibus adflictam relinquens, pueri annum decimum tertium agentis unica fere spes in fratre posita erat. Ast proh dolor haud diu hoc fraternae curae beneficio frui eum licuit. Nam anno iam 1755 hunc quoque alterum nutritorem praematura mors eripuit patri meo, iacturam hanc acerbissime sentienti, ipsumque denuo reddidit orbum et fulcro destitutum. Neque multum abfuit, quin' ex matris egestatem respicientis continua adhortatione et precibus a proposito, litteris humanioribus studendi, abduceretur, et ad arripiendam artis cuiusdam culturam commoveretur. Attamen vicit fervidus intrepidusque amor litterarum sibi electarum;

[ocr errors]

matrisque a diutius dissuadendo studii academici curriculo tandem dèsistentis votis in eo tantum cessit filius, fautorum de ipso meritissimorum, Praesidis Consistorii a Dobeneck, Archidiaconi Meyer, et inprimis Superintendentis Silchmüller consilio commotus, ut loco iuriscientiae studii, quod primum iunctum cum philologia amplecti secum constituerat, theologiae operam navare, eiusque studium angustiori cum philologicis doctrinis vinculo iungere sibi proponeret. Hinc, quantum fieri licuit per modulum eruditionis, quam ipse post mortem fratris in superioribus Lycei ordinibus a praeceptoribus doctis quidem, sed verae methodi, litteras elegantiores eleganter docendi auctoresque veteres ex ipsorum mente cum gustu et fructu legendi, parum curiosis peritisve capessivit, non solum intelligendis et explicandis Graeciae Latiique veteris scriptoribus, consulendisque (idque nimium forsan, uti illius temporis disciplina scholastica secum ferebat, fontes antiquos saepius immeritoque interpretibus et scholiastis inferioris aevi ingeniique postponens) illorum commentatoribus et grammaticis, sed etiam addiscendis linguae hebraicae et antiquitatis christianae elementis indefessa opera incubuit. Quantum tamén morae et impedimenti progressibus ipsius in antiquitatis classicae recta cognitione et existimatione ex methodi istius temporis perversae, quae verba potius et litteras quam sensum ponderare docuerat, sectatione obiectum fuerit, ipse b. pater maturiore aetate, quum studiis academicis incumberet, egregie sensit, seriusque ne discipuli quoque sui in simile vitium inciderent, prospiciens, in variis scriptionibus publicis academicis (uti inprimis in Programmatt. de Pe dantismo philologico IV) [8.] detrimenta eiusmodi sinistrae methodi, quam ipse felici opera iuvenis adhuc a se abiecerat, exposuit.

[ocr errors]

Inter hos labores adolescens, dum adhuc Culmbaci degeret, ob rei domesticae penuriam vitae generi maxime parco sobrioque adsuetus, parum quidem sensit fortunae duritiem, subsidiorumque ad studia iuvanda inopiam. Acerbius tamen utrumque sensisset, nisi supra laudati Superintend. Silchmülleri, cuius liberos una cum aliis pater meus iam inde ab anno aet. 13mo in linguae latinae, arithmeticae etc. elementis instituerat, benefica admodum vereque paterna cura eximie sublevatus fuisset. Memoriam huius optimi viri exinde ad cineres usque gratissimo recoluit animo.

Ineunte vere a. 1757, aetatis anno 19mo, b. Pater,

pauper admodum nummis, ditissimus spe et fiducia in Deum providum et in proborum hominum benevolen→ tiam, Universitatem litter. patriam nostram, Erlangam, petiit, ibique per duos annos, stipendiis publicis aegerrime sublevatus, mox tamen praeceptoris domestici suscepto munere adiutus, praeceptoribus usus est Pfeiffero, eius fautore insigni, in theologicis, Zenkelio et Windhemio in hebraicis, Succovio, cuius ingenium acutissimum et magnanimitatem maximi aestimavit, in philosophicis, Reinhardo in antiquitatibus, historia profana, ecclesiastica et litteraria, atque Chladenio in poliendo stilo latino. A. 1758 a Societate theodisca Altdorfina ut socius honorarius receptus, etiam in hoc litterarum genere diligentius laboravit, et colendae linguae nostrae egregiae largiorem operam impendit. Quod ad graecae linguae studium attinet, in eo ulterius, dum Erlangae commoraretur, excolendo minus idoneam copiam factam sibi invenit, proprioque hinc marte in illa proficere

nisus est.

[ocr errors]

Anno 1759 Halam ad Salam petens, ibi Frankii, immortalis illius Orphanotrophei çonditoris, nec non Frei lingshausii benevolentiam mox adeo sibi comparavit, ut ex horum auctoritate praeceptoris munere, primum in inferioribus classibus, brevi post in superioribus, insigniretur. Ipse sic in docendis linguis antiquis novam discendi copiam inveniens, magistros habuit in Philosophia Meyerum et Weberum, in Theologia et Histor. eccles. Semlerum in philologia sacra et profana Nösseltum, cuius Disputationi pro loco d. 72 Decbr. 1759 habitae Respondentis munere interfuit, ete cuius quotídiana consuetudine ac eruditione summum usum praesertim in profundius et elegantius explicandis auctoribus vett. sese hausisse, b. pater semper gratissimo animo professus est. Durante tempore, quo Halae litteris studeret, contigit ei quoque, ex litterarum commercio in gratiam et amicitiam singularem Reiskii venire; quo simul id ipsi commodum acceptumque evenit, ut Reiskii non solum, atque I. A. Ernestii, cuius utriusque viri summe docti cisendi causa saepius Lipsiam venit, bibliothecas adire, consiliisque ipsorum ad studia sua dirigenda uti ipsi liceret, sed cum ipsis illis sicut reliquis, qui ipsi favebant, praeceptoribus etiam post discessum suum continua consuetudine litteraria et diligenti epistolarum commercio, cum Nösselto, fg. Reiskio, Ernestio, aliisque adeo interioris amicitiae vinculo iunctus maneret. Anno integro Halae transacto, partim

[ocr errors]

ob. necessariam curam sanitatis vex vita nimium sedentaria lucubrationibusque praefer modum continuatis admodum vacillantis, et ob pulmonum labis periculum coeli solique commutationem serio suadentis, partim ob nova eruditionis augumenta studiorumque subsidia sibi paranda, primum quidem in celebrem Academiam Göttingensem transire secum constituerat. Quum vero ibi nondum statim pateret locus in Seminario philologico, a venerabili Michaelis ipsi in eventum consignatus, nec sine tali vitae victusque adminiculo ipse omni proprio aere destitutus Göttingae, in caritate praesertim rerum, qualis tum tempore belli septenarii erat, subsistere po

tempore a.

solum scholis mathematici 700 Tenam petiit. Ibi non

physicis histori cis Buderi, numismaticis Mütteri, aliisque pluribus, et inter eas theologicis quoque, sueta diligentia interfuit; unaque in societate latina, quae iam tum Ienae florebat, cuiusque statim post adventum socius factus erat, in scribendo et disputando sedulo vires exercuit, pric mitias laborum litterariorum ex huius societatis gremio (in duabus dissertatt. de praeconibus apud Graecos etc.) in publicum edens, sed ex intima inprimis cum Klotzio, ipsius Contubernali, consuetudine et amicissima fami liaritate, quae postea quoque ad viri huius acutissimi et elegantissime docti mortem usque numquam interrupta fuit, eximios fructus circa philologiae elegantioris pleniorem aestimationem, et fructuosiorem ac luminosiorem auctorum veterum interpretationem, grammaticae criticaeque, qualis antea fere sola agitabatur, iustos limites dignitatemque inferiorem tribuentem,percepit. Atque licet Klotzii alacre ingenium et ad controversias litterarias propensio hunc saepius ad lites aliis viris doctis inferendas inducebat, b. Pater numquam tamen harum compos esse voluit, sed ad componendas potius plures earum, conciliandumque amicum cum Reiskio aliisque pro viribus contulit.

Caeterum b. Parens non solum Klotzii, sed aliorum quoque ei faventium, et suppeditandis vitae adminiculis de ipso optime merentium virorum, dum Ienae commoraretur, benefactis adeo bene sustentatum se sensit, ut hoc sesquianni tempus, quo Ienae degeret, simul cum sequenti anno, quod Goettingae vixit, inter iucundissimas vitae suae periodos referret. Haud parum ad vitae illius amoenitatem contulit amicitia arctior, quam Ienae contraxit et ad ultimum vitae suae halitum servavit cum suavissimo studiorum consorte et contuber

[ocr errors]

nali, Schafeitel, postea verbi divini in comitatu Pappenhemensi ministro, adhuc superstite, familiarisque antiquissimi et sincerrimi iacturam acerbissime sentiente. Praeterea haud exiguam quoque voluptatem invenit in erudiendis iuvenibus, professorum quorundam Ienensium filiis, commilitonibusque quibusdam in lingua latina et hebraica instituendis. Paedagogicae artis disciplinaeque, quam semper egregie amavit, sic magis magisque peritus, iam tum, de institutionis publicae et privatae emendandae, methodique docendi reformandae necessitate cogitavit, et hinc, Ienae adhuc quum esset, scriptionem monitoriam suo tempore laudatam (Gedanken von d. Zustand der Schulen u. ihren Verbesserungen, 1761 8.) edidit. [10.] Theologiae dogmatico-homileticae atque exercitationis in arte concionandi minus quidem studiosus, eiusque philologicam potius atque exegeticam partem reliquiis praeferens, illam haud tamen prorsus neglexit, interdum orationes sacras habens in templis, etsi timidus semper et fere invitus ad tale opus accesserit.

[ocr errors]

Exeunte autumno a. 1761 de curriculo studii academici finiendo cogitans, atque animum ad subeundum munus praeceptoris aut scholastici aut privati adpellens, iamiam consilium ceperat, ex Longolii, Gymnasii Curiensis meritiss. Rectoris, commendatione Erlangam proficisci, ad ineundam ibi provinciam ephemeridum politicarum scriptoris, a Consiliario aul. Gross, b. patris cognato, ipsi demandatam, quippe quum non solum huius laboris remunerationem sufficientem pro vitae suae simplicitate, sed alia quoque emolumenta sibi stipulata, unaque opportunitatem acceptissimam, simul cum magistri liberarum artium honoribus doctoris legentis iura sibi in patria Academia parandi, oblatam videret. At in hoc ipso momento inopinatus a Göttingensi illo Professore cel., quem inprimis magni faciebat, Michaelis, litteras accepit, quibus ipsi locus in Seminario philologico cum solito stipendio offerretur. Neque hinc haesitavit amplius, neque amicorum admonitionibus bellique, quod tum temporis illic inprimis saeviebat, strepitu retineri se passus est, Göttingae eiusque thesaurorum litterariorum visendorum, institutionisque, qua celeberrimi Academiae illius doctores eminebant, in suum usum convertendae cupidissimus. Postquam itaque ab ampliss. Philosophorum ordine in Academia patria Erlangensi d. 31. Decembr. 1761 Doctoris Philosophiae et L. L. A. A. M. dignitate ornatus esset, huius licet ho

[ocr errors]
« PreviousContinue »