Page images
PDF
EPUB

1

quamvis civitate semel pulsum, nunquam tamen fuisse exsulem,

[ocr errors]

Ceterum non omnia a Cicerone tractata esse Stoicorum Paradoxa, sed potiora tantum, facile videt, quicunque harum litterarum expers non est. In tractationis modo autem admirabilem compositionem disciplinae incredibilemque rerum ordinem, quae in Stoicis laudantur de Fin. I 22, frustra fere quaesiveris, Nexu tamen satis probabili singula libello cohaerere, hinc intelligitur. Exordirur disputationem Cicero sententia moralis Stoicorum philosophiae primaria, quod honestum sit, id solum bonum esse. Parad. I.) Quodsi nihil praeter ho nestum bouum est, honestum autem nihil nisi virtus, virtus sola bonum est. Nihil autem, nisi quod bonum, est expetendum; quidquid vero expetendum, beatum reddat hominem necesse est. Atqui virtus sola expe tenda: itaque sola hominem beatum reddit: unde se quitur, in quo virtus sit, ei nihil deesse ad beate vivendum. (Parad. If.) Ad virtutem vero eamque, quae ex ca oritur, felicitatem comparandam summopere cavendum est, ne ullum committas peccatum, quum uno, vel levissimo, peccato insipiens sis, summaeque illius, qua frui tur sapiens, felicitatis expers. Sed nulla reperitur vis, quae magis arceat homines ab improbitate, quam si senserint, nullum in delictis esse discrimen. Utilissima igitur est sententia, aequalia esse peccata. (Parad. III.) Postquani Cicero exposuit haec, de quibus persuasum esse debeat ei qui ad sapientiam adspirare velit, in ce teris tribus Paradoxis quaedam, quibus sapiens excel.. lat, praedicat bona: sapientem solum esse civem, quum vera civitate pelli non possit (Parad. IV.); solum li berum, quum solus habeat potestatem vivendi ut velit (Parad. V.); solum divitem, quum solus vere bona possideat (Parad. VI.). Longe autem aliter haec se habere in perduelli, in servo libidinum, in avaro, in sumptuo 80 ut uno verbo dicamus, in stulto. Hunc vere nexum esse inter ea quae exposuit Cicero Paradoxa, et res ipsa docet, et id quod legitur de Fin. III. 22. Saratio docuerit, quod honestum esset, id esse soSe quum lum bonum, semper sit necesse est beatus, vereque omnia ista omnia possideat, quae irridert ab imperitis solent.

[ocr errors]
[ocr errors]

T

Quo tempore scripta sint Paradoxa et ipse olim quaesivi, minime acquiescens Hieronymi Wolfii opinione, qui ea scripta existimabat dominante Caesare post Catonis interitum; in quam opinionem alio commento non minus levi seductus esse videtur, propositum fuisse Ci

[ocr errors]

ceroni, ut hoc libro Brutum ad caedem Caesaris, monstrata honestatis et virtutis excellentia, animaret atque armaret. Iam dudum (a. 1790) haec scripsi: .. Si quis Prooemium legat, possit hic libellus scriptus videri ante mortem Catonis, quum de eo quasi vivo Cicero loquatur: maius est illud Catonis Cato sentit ea

[ocr errors]

in

ea est haeresi solet dicere. Etiam Clodium Parad. IV. et Crassum Parad. VI. ut vivos alloqui videtur: sed ibi longe alia res est. Ibi enim non aperte aut di stinte nominat quemquam, sed, in locos communes coniiciens Stoicorum rapάdoğa, ita loquitur, ut ad Clodium oratio potissimum possit referri; loquitur porro abreptus vehementi impetu, in quo excitata animi vis res praeteritas repraesentare solet. Illic autem de Catone et diserte loquitur, et ab omni animi perturbatione alienus." Atque in eadem iam sum sententia, scriptum esse libellum vivo adhuc M. Catone, Bruti unculo. De praefatione ad M. Brutum praemissa hoc iudicat eliam Schützius, 5) vere, haec addens: Extrema in praefatione Cicero Brutum sic alloquitur: Accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractio ribus noctibus, quoniam illud maiorum vieiliarum munus in tuo nomine apparuit. Iam hoc nihil aliud esse potest, quam liber de claris oratoribus, qui inscribitur Brutus. I liber quum scriptus sit A. U. 706. extremo, Praefatio haec scripta sit necesse est verno A. U. 707. tempore, antequam de Catonis morte nuntius Romam perferretur, quem constat mense Aprili ciusdem anni Uticae mortem sibi conscivisse. In eo autem non assen. tior Viro doctissimo eidemque acutissimo, quod Paradoxon secundum eo ipso anno scriptum esse putat, in quem post reditum Ciceronis inciderent illi Clodii furores, h. e. in A. U. C. 697.) Nam quod Schützius dicit: ,, Iam hoc Paradoxon a Cicerone eo demum anno conscriptum fuisse, quo totum opusculum ad M. Brutum misit, mihi quidem non fit credibile. Non enim ista apostrophe ad mortuum Clodium, tamquam ad vivum usus fuisset; aliquid etiam de eius interitu dixisset" hoc mihi ne nunc quidem probatur. Quomodo autem de illa ad Clodium (apostroplie sentiam, iam supra significavi allatis, quae olim hac de re scripsi. Nec magis probo, quod Schützius, indiciis mo

5) 1. c. p. 26. 6) Ibid. p. 28.

[ocr errors]

tus nimis obscuris, Paradoxon VI. eo ipso anno scri ptum eqniicit, quo Crassus cum Pompeio secundum consulatum gereret A. U. C.. 698. Liceat enim fateri pace senis venerandi,omnem illam rationem mihi pa rum probabilem videri, qua Praefationem ad M. Bru tum scriptam putat A. U. 707,aliudo Paradoxon A, U. 697 aliud A. 698. Scilicet totum hoc Ciceronis parvum opusculum, lucubratum contractioribus iam noctibus, de quo ipse addit, non esse, ut in arce poni possit, quasi illa Minerva Phidiae, sed tamen ut ex eadem officina exisse appareat, illud igituro eiusmodi est, ut Ciceronis gloriae rectius consulere nobis videamur, si id perpau cis noctibus uberrimo ingenio fusum profligatumque putemus, quam si rationibus parum firmis sumamus, singulas eius particulas diversis annis iisque satis di stantibus esse elaboratas. Quid? quod vel sola auctoris yerba lucubratum his iam contractioribus noctibus suffi ciant, ad id quod volumus, libellum uno tenore perbrevi tempore scriptum esse, statuendum.

[ocr errors]
[ocr errors]

3

[ocr errors]

Alia restat quaestio, quam a Schützio silentio praetermissam miror, quid de inscriptionibus et Graecis et Latinis sentiendum sit, quae singulis disputationis parti bus praefixae sunt Magnam earum in Codd. mss. ats que in veteribus editionibus varietatem esse constat. Ne omnes quidem aptae sunt, ut in Paradoxo quartò illa: "Ou nas apoor μαiveta. Nam, quae eo continent ἄφρων μαίνεται. tur, iis multo magis respondisset inscriptio: "O povos ὁ σοφὸς πολίτης, ita ut inscriptionem vulgarem rei haud accommodate excogitaverit nescio quis, qui eam ad sola verba, quibus incipere putaret argumenti tractationem, conformasset. De inscriptionibus Latinis ut dicams jam a, 1790 probabile esse negavi, Ciceronem qui ad Brutum, hominem doctissimum proprie haec scriberet, etiamsi Graeca axiomata posuisset, Latinam versionem adiecisse. Qua suspicione eodem tempore valde confirmabar, quum viderem Caroli Langii testimonium, Latinas inscriptiones nullas exstare in veteribus exemplaibus. Mirabar itaque, quum Car. Langius, ut Graevius narrat, plurimos consuluerit vetustissimos codices, et vir fuerit acris iudicii doctrinaeque singularis, 7) eius testimonium ab Editoribus fere esse neglectum. Quod potius ducere poterat, et haud scio an debebat,

7) Vid. Graevii Praefat. ad edit. suam libror. Ciceronis de Offic.

ad eam suspicionem, fieri posse at a Cicerone ipso nullae adicctae sint inscriptiones, sed omnia sex Paradoxă continuo legenda. Annon enim ex magna illa titulorum, tum Graecorum tüm Latinorum, discrepantia, Latinorum etiam absentia, haud temere concludas, neutras esse a Ciceronis manu? Sic Iosephus Valart, editor accuratior librorum de Imitatione Christi, qui vulgo tribuuntur Thomae a Kempis, ex similibus rationibus. concludit, 3) libri tertii singulis capitibus titulus non fuisse ab ipso auctore praepositos. Unum hoc addere liceat. Si Grammaticis polius quam Ciceroni attribuuntur inscriptiones, et Graecae et Latinae, ) illud etiam, quod in Prooemio extremo legitur, verius dictum esse videatur: Degustabis genus hoc exercitationum earum, quibus uti consuevi, quum ea, quae dicuntur in scholis deTixà, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus. Nam hunc horum verborum sensum esse puto, ut er cero dicat, Brutum, degustaturum esse hoc libello illud exercitationum genus, quo enunciationes generales, cuiusmodi sunt Stoicorum Paradoxa (detixa enim cum Turnebo Adversar. XX. 20. interpretor ea, quae de toto aliquo genere disserantur, nullis circumscriptis personis, locis, temporibus, quum decus in rhetorum scholis proprie sint quaestiones infinitae, oppositae hypothesi bus, i. e. quaestionibus definitis), quo igitur etiam Philosophorum enunciationes generales transferantur ad oratorium dicendi genus, apte includendae in forenses orationes et in senatorias sententias, atque ineruditis. etiam hominibus probandae. At ipsa thesium forma, qua nuda 10) ista ponuntur, per suam naturam propria est scholis, aliena ab oratorio genere, ad quod derind in hoc libello Cicero transfert. Iam uno tenore lega tis mihi, Commilitones, totum Ciceronis libellum, mis

[ocr errors]
[ocr errors]

8) Praefatione editionis Paris., quae duodenis ap. Barbov. prodiit 1758, p. VI.

[ocr errors]

9) Saltem non video, quamobrem, etiamsi in Codicibus non paucis illae reperiantur, magis eas ipsi Ciceroni assignari oporteat, quam fieri solet in aliis eiusmodi inscriptionibus. Ut in Quintiliani de Instit. Or. libro decimo inscriptio est in Codd. Turic. Flor! Guelf.: De copia verborum. Quae legenda. Qui Graecorum maxime etc.; et plura eiusmodi.Conf. ed. Spalding. T. IV. p. 1. Maior tamen codicum pars omnibus his caret, nec quisquam editorum Quintiliani ab ipso ista profecta esse iudicavit.

10) Conf. Parad. III. 2. ibique Facciolat.

[ocr errors]
[graphic]

sis singulorum Paradoxon titulis et Graecis et Latinis. Sentictis, ni fallor, oratorium illud, quod Tullius sectabatur, artificium anctum, nexumque continuum, singulis thesibus haud interruptum, non multo magis certe desiderabitis, quam in sermone Damasippi apud Horatium, ubi oratio ab alio disputationis capite ad aliud transcurrens, etiam satis saepe est abrupta. Sed ipsi abrumpamus tandem hoc prolusionis filum, invitando Vos, Coumilitones, ad novas lectiones, quas prudens sibi quisque legerit, alacriter atque assidure frequentandas. P. P. in Univers. litt. Dorpatensi, d. XX. Ian. MDCCCXIX.

XLI.

Duae vitae Euripidis et praemonita quaedam ad eius
Hecubam Graece e codice Haviniensi.

In Bibliotheca Regia Havniensi exstat codex bombyci-
nus No. 3549 in 8vo, qui tres continet Euripidis tragoe-
dias: Ilecubai, Orestem et Phoenissas, cum glossis
interlinearibus et scholiis nonnullis marginalibus. Hunc
codicem, ipso teste,,, Fridericus Rostgaard emit Flo.
rentiae 1699" Christiano Comiti de Daneskiold, in
cuius manuscriptorum catalogo Ioh. Grammius, post-
quam alium Euripidis codicem chartaceum ab codem
Venetiis emtum nominavit, quem ad seculum XV. re-
tulit, hunc nostrum priore aliquantum antiquiorem esse
annotavit. In fronte eius duae reperiuntur vitae Eu-
ripidis, quarum altera brevior de genere tantum et
morte poëtae agit, altera longior numeris in margine
adscriptis in 21 sectiunculas distinguitur. Neutra vero
ulli e tribus editis congruit, et locupletior quidem,
quamvis prior eius pars cum illa, quam nuper Elms-
feius V. Cl. primum edidit, in multis consentiat, non
pauca tamen in posteriore habet nova et sibi propria:
quare non indignae videntur, quae in lucem publicam
prodeant. 9

[ocr errors]

Γένος Εὐριπίδου.

Εὐριπίδης υἱὸς [ἐγένετο 1) Μνη]σάρχου καπήλου, μητρὸς

[ocr errors]

1) In prima codicis pagina nonnulla pàssim detrita sunt, quae partim e caeteris poëtae vitis, partim e literarum reliquiis supplere studui, atque omnia sic addita uncinis inclusi.

« PreviousContinue »