Page images
PDF
EPUB

optans particulam, av interdum comitem sibi adiungat, et utrum modus potentialis eadem particula nonnunquam destituatur, quaerendum sit. Pertinent igitur haec ad usum παραπληρωματικόν atque ελλειπτικόν illius voculae, quem veteres commemorant, sed de quo male iudicant. Diligenter enim discernendi sunt et scriptores Ionici atque Dorici ab Atticis, et ex his ipsis poetae a prosae orationis scriptoribus. Homerus enim non raro optativo particula av carenti notionem modi potentialis tribuit. Eundem usum amplexus est Pindarus, quod de utroque poeta satis demonstravit Hermannus Comment., de metr. Pind. p. 241., et ad Vig. p. 818. Hos auctores secuti deinceps sunt ceteri Ionici atque Dorici poetae omnes, etiam seriores, ut Theocritus, et reliqui bucolici, quorum exempla nonnulla laudemus. Theocr. Id. VIII., 18. sqq.

Σύριγγ ̓ ἂν ἐποίησα καλὰν ἐγὼ ἐννεάφωνον,

Λευκὸν καρὸν ἔχοισαν, ἴσον κάτω, ἴσον ἄνωθεν, Ταύταν κατθείην· τὰ δὲ τῶ πατρὸς οὐ καταθησῶ, Ib. v. 88.

Ὡς μὲν ὁ παῖς ἐχάρη, καὶ ἀνάλατο, καὶ πλατάγησεν
Νικήσας, οὕτως ἐπὶ ματέρα νεβρὸς ἄλοιτο.
Adderemus etiam versus, qui sequuntur,

Ως δὲ κατεσμύχθη καὶ ἀνετράπετο φρένα λύπα
Ὥτερος, οὕτω καὶ νύμφα γαμεθεῖσ ̓ ἀκάχοιτο,

nisi horum alter aliis etiam dubitationibus obnoxius esset Progredimur igitur ad locos dubitationibus minus obnoxios. Mosch. I., 6.

Ἔστι δ' ὁ παῖς περίσαμος· ἐν εἴκοσι μάθοις νιν. Id. III., 112.

Καὶ σὺ μὲν ἐν σιγᾷ πεπυκασμένος ἔσσεαι ἐν γά,

Ταῖς νύμφαισι δ' ἔδοξεν ἀει τὸν βάτραχον ᾄδειν·

Τῷ δ ̓ ἐγὼ οὐ φθονέοιμι· τὸ γὰρ μέλος οὐ καλὸν ἄδει. Quibus locis facile plures ex iisdem poetis addi poterunt. Sed etiam ex Atticis tragici poetae optativo, ubi modi potentialis notionem habet, non semper addunt av; sed ab his quoque hanc voculam in talibus locis supprimi docuit Hermannus 1. 1., quocum faciunt Lobeckius ad Ajac. p. 337. et Matth. Gr. p. 723. sq. (not.) Quorum tamen locorum qui extra melicas fabularum partes inveniuntur legitimam aliquam faciunt exceptionem, et sensus in iis aliquantum mutatur, si av supprimitur et si additur. Etenim quum av optativo adie ctum significet fieri posse, ut aliquid eveniat seu aliquid fortasse eventurum esse, quae notio frequentissime requiritur, interdum tamen etiam dicendum est fieri posse, ut aliquid evenerit seu aliquid fortasse evenisse. Hoc igi

او

tar si volumus iudicare, et exempli causa Graece interpretari verba diefs dürfte wohl geschehen seyn, id quo modo faciemus? nam nec τότο ἄν ξυμβαίη nec τῦτο ἄν Shane vim habere manifestum est. Confugiendum esset igitur ad periphrases quasdam longiores, nisi Graeci optativo aoristi particula av destituti hanc significa onem rei fortassis factae dedissent. Quod expositum et exemplis comprobatum vide ab Hermanno ad Aiacem V. 904. Atque huc vel e locis bucolicorum poetarum ante prolatis plures referri possunt, quanquam hos etiam in praesentis optativo et in eo optativo aoristi, qui ad futurum tempus spectat, particulam av nonnunquam negligere ex Mosch. III, 114. et Theocr. XXII, 73. patet. Add. Herm. Praef. ad Ai. p. XXII. sqq. Sed a pedestri Atticorum oratione haec omissio particalae av aliena est. Quod optime sic demonstrari posse putamus. Prosae orationis apud Atticos scriptores in duas classes dividi possunt. Quarum una eos complectitur, qui a consueta dicendi ratione saepe recedunt, et sublimius atque insolentius loquuntur; altera eos, qui familiarem sermonem exprimere student. Illi quibusdam in rebus cum tragicis, hi cum comicis poetis magis conveniunt. Quocirca si demonstratum fuerit, ne illos quidem, quorum sermo a quotidiano loquendi usu aliquantum discrepat, particulum av modo potentiali detrahere ausos esse: haec omissio multo minus in reliquis prosae orationis scriptoribus ferri poterit. Atqui eorum, qui rariora sectantur et ad tragicorum sermonem propius accedunt, facile princeps iudicatur Thucydides. In huius autem historia nullus reperitur locus, unde particulam av in modo potentiali etiam ab Atticis solutae orationis scriptoribus interdum suppressam esse iure colligatur. Quod eo maiorem vim habet, quo integriores Thucydidis libri, etsi non in vul. gatis editionibus, certe in codd. ad nostra tempora pervenerunt. Unde si qui huius generis loci apud alios Atticos prosae orationis scriptores antiquiorum temporum, ut apud Platonem, Xenophontem, Isocratem, Demosthenem, reperiuntur, hos omnes corrigendos iudicamus. Lau darunt autem eiusmodi locos Devarius p. 63., Heindorfius ad Gorg. p. 47., Buttmann. passim in editione quatuor dialogorum Platonis et Matthiae 1. 1. Add. Bornem. de gemina Xenoph. Cyropaediae recensione, P. 8. Nam grammatico in Bekk. Anecdd. I, 129, simile quidem consilium fuit; sed hic locos diversos atque ex parte prorsus alienos protulit. Contra Heindorfium autem nonnulla monuit Schaef. Melett. critt. p. 120., (Miscell. I. 1822.)

ubi, postquam librarios in poetis vel contra metri rationem particulam av saepe omississe Brunckii verbis docuit, deinde pergit:,, Haec vellem vir doctus perpendisset, qui plurimis in Platone locis av desiderari nuper monuit. Is quod sine libris non audet particulam intrudere, haud improbo; nam saepius de sede eius ambigas: sed quod ait illum defectum legitimum esse, cras credam, non hodie.“ Quod praestantissimi viri iudicium ut confirmetur, examinemus locos e Xenophontis Cyropaedia ad omissionem illam excusandam allatos; quibus exploratis facile quisque de reliquis ipse iudicabit. Verba III., 2, 1. Τὴν χώραν κατεθεᾶτο, σκοπῶν, οὗ τειχισθείη φρούριον, ο Matthiaeo laudata, huc prorsus non pertinent, quum ibi optativus non absolute positus sit, sed aliunde pendeat; quare de hoc loco inferius sermo erit. Magis etiam alienus est locus ibid. VI., 3, 27. Κατεσκευάζετο δὲ καὶ ἅρματα ἔκ τε τῶν αἰχμαλώτων ἁρμάτων, καὶ ἄλλοθεν, ὁπόθεν δύναιτο.

mus.

αν

dúvaito, pro quo a Schneidero e Guelf. et Par. repositum est idúvato, vera sit scriptura, tantum abest, ut av addendum sit, ut optativus in re praeterita cum pronomine relativo, quod indefinito sensu intelligendum est, etiam legitime sine av ponatur. Qua de re tum Matthiae monuit Gr. p. 751., tum nos infra diceSed ibid. §. 17. Ἡμεῖς μὲν γὰρ, ἐπείπερ καὶ ὡς οἴκοθεν ἀποδημοῦμεν, φρουρήσειν ὑμῖν ἀναδεχοίμεθα τὰ ἐγγύτατα χωρία τῶν πολεμίων a Schneidero optativum recte in indicativum mutatum iudicamus. Tum V., 1, 21, Kal tovto μὲν οὐκ αἰσχύνομαι λέγων· τὸ δὲ, Ἐὰν μένητε παρ ̓ ἐμοὶ, ἀποδώσω, εὖ ἴστε, αἰσχυνοίμην ἂν εἰπεῖν· νομίζοιμι γὰρ ἐμαυτὸν ἐοικέναι λέγοντι ταῦτα ἕνεκα τοῦ ὑμᾶς μᾶλλον ἐθέλειν παρ' ἐμοὶ καταμένειν, parata quidem in codicibus est medela. Optimi enim libri, Guelf. Paris. marg. Vill., praebent νομίζω γὰρ ἑαυτόν, e quibus ἑαυτόν fortassis probandum est, quippe quod pronomen, ubi quod de uno enunciatum est commode ad omnes transferri potest, a Graecis etiam de prima et secunda persona dicatur. V. Matth. Gr. p. 677. sq. Buttm. §. 114, not. 3. et in Ind. ad IV dial. Plat. s. favts. Qui usus Cyr. VI., 3, 27. in omnibus editionibus recte servatus, etiam alibi in hoc opere a librariis oblitteratus videtur; ut I., 6, 44., ubi cum Guelf., a quo non multum dissentit uterque Paris., scribendum putamus Παρὰ γὰρ ἱερὰ καὶ οἰωνοὺς μήτ' ἐν ἑαυτῷ (vulgo σαυτῷ) μήτ ̓ ἐν τῇ στρατιᾷ κινδυνεύσῃς. (Non negligenda tamen, quae monuit Elmsl. ad Heracl. v. 144.) Sed indicativus vouí non satis aptus videtur, et optativum fortassis vel eo defendas, quod ráp quo

dammodo positum sit pro or (vid. Schaef. Mell, critt. p. 102., quae excusatio etiam Anab. IV, 6, 13. locum habebit), vel eo, quod,, usitatum est Graecis, ubi oratio ex duobus membris constat, quorum alterum cum altero vel alia ratione coniunctum est, vel eius repetitionem quandam continet, in posteriore omittere av." (Herm. ad Vig. p. 945.) Quod fit etiam in indîcativo, ut in loco Platon. Sympos. c. 20, Sophoclis versuum ab Hermanno laudatorum simili, To de ént tekEVτῆς τοῦ κάλλους τῶν ὀνομάτων καὶ ῥημάτων τις οὐκ ἄν ἐξε πλάγη ἀκούων, ἐπεὶ ἔγωγε ἐνθυμούμενος, ὅτι αὐτὸς οὐχ οἷός τ ̓ ἔσομαι οὐδ ̓ ἐγγὺς τούτων οὐδὲν καλὸν εἰπεῖν. ὑπ ̓ αἰσχύνης ὀλίγου ἀποδρὰς ὠχόμην (pro ᾠχόμην ἄν, aufugissem), εν ποι εἶχον. Quanquam hic omissio particulae v etiam aliis argumentis defendi potest. In Xenophonte autem per antecedens yag etiam facillime vocula av elidi potuit. Cf. Schaef. ad Greg Cor. p. 80. et exempla, quae mox e Luciano proferentur. Sed hanc rationem si probes, etiam optimorum codicum scripturam voμíčo restituendam censemus, ut av ad infinitivum pertineat. Puto enim, me haec, (si dicerem,) visum iri dicere ad milites eo magis retinendos. Cf. Matth. Gr. p. 879. Buttm. §. 126, 14. Quae praeterea in Xenophontis verbis aliter, ac vulgo scripta leguntur, landavimus, ut quod verba ὅτι τοῦτο inter ἴστε et αἰσχυνοίμην vulgo inserta omisimus; ea ex Guelf. et Paris. ducta sunt: quos egregios codices Schneiderum saepe sine ulla causa contempisse, maxime reprehendendum est. Sed hoc alio tempore atque loco a nobis accuratius expositum; nunc ad disputationem nostram redeundum est. Locis autem, quibus viri docti, av in modo potentiali apud Xenophontem nonnunquam supprimi, demonstrare studue runt, ne quid dissimulasse videamur, ipsi alios quosdam addimus. Nam Cyrop. IV., 1, 21. in vv. "AM εἴγε μέντοι ἐθέλων τις ἕποιτο, καὶ χάριν ἔγωγέ σοι εἰδείην ἄν, et VI., 2, 20. Εἰ μέντοι τισὶ ταῦτα μὲν τοιαῦτα ὄντα δεινὰ δοκεῖ εἶναι, τὰ δὲ ἡμέτερα φαῦλα, τούτους ἐγώ φημι χρῆναι, ὦ ἄνδρες, ἀφεῖναι εἰς τοὺς ἐναντίους· πολὺ γὰρ ἐκεῖ ὄντες πλείω ἂν ἡμᾶς ἤ παρόντες ὠφελοῖεν particula ἂν in Guelf. et Par. deest. Cf. etiam VI., 2, 18, et, ubi solus Altorf. av addit, VII, 1, 43. IV, 2, 39. V, 5, 29. et Born. 1. 1. p. 51. Sed neque hi loci neque is, quem ex Hierone attulit Matth. 1. 1., persuadere nobis possunt, defectum huius particulae in hoc scriptore legitimum esse. Facilius hanc licentiam in recentioribus scriptoribus ferri posse putamus, quamquam etiam in his saepe non tam ipsorum scriptorum, quam librariorum

[ocr errors]
[ocr errors]

negligentia av excidisse videtur. Hoc certe in Luciano deprehendimus, e quo quum aliquot omissae in modo potentiali voculae av afferri possint exempla, pleraque ita comparata sunt, ut ipsi codices scripturam mutari iubeant. Ita DD. IV., 4. (Bremer.) quum vulgo legeretur Γ. Τί λέγεις; οὐ γὰρ κατάξεις με ἤδη ἐς τὴν Ιδην τήμερον; Ζ. Οὐδαμῶς· ἐπεὶ μάτην ἀετὸς εἴην ἀντὶ θεοῦ γεγενήMévos: Schmiederus in cod. 2956. invenit atque ex eo recepit deros av elv, qua in re nos in editione horum dialogorum, quam Suicertus brevi vendet, eum sequi non dubitavimus. Etiam VI., 5. pro Outo yao лavбaiтo Οὕτω γὰρ παύσαιτο aviάuevos cod. 2954. praebuit outa yao av n. a. Ibid. §. 7. Αὐχήσει κατελθὼν ἴσως, καὶ διηγήσεται ἅπασι λέγων, συγγεγενῆσθαι τῇ Ἥρᾳ, καὶ συλλεκτρος εἶναι τῷ Διΐ, καὶ που ταχα καὶ ἐρᾶν με φήσεις αὐτοῦ, οἱ δὲ πιστεύσουσιν, vel ἄν post záza inserendum, vel pnou scribendum. Prius nos praeferendum putavimus, quum neque optativus in tanta futurorum vicinia temere oriri potuisse videatur, et particulae ráz av saepissime iuxta collocentur. Denique XX., 14, ubi codices plerique exhibent 'Anódute, w αὗται· σὺ δ ̓ ἐπισκόπει· ἐγὼ δ ̓ ἀποστραφείην, in editionibus recte άлεoτρά¶ηv scriptum videtur. Hi fere sunt loci hic afferendi, quorum ex DD. meminimus; ex iis vero de reliquis Luciani scriptis coniectura facilis erit.

3

Quae de optativo absolute posito in sententiis affirmativis valent, ea etiam ad interrogationes transferri posse manifestum est. Nam ubicunque conditio quaedam interrogationi vel disertis verbis vel cogitatione additur, ut quaeramus, fierine possit, ut aliquid eveniat; ibi optativus cum av ponitur. Qua de re vix singulatim dicendum esset, nisi Dawesius in Miscell. critt. et Brunckius in notis ad tragicos et Aristophanem non omni ex parte vere de ea praecepissent. Etsi enim in interrogationibus av optativo necessario addi, sed a coniunctivo alienum esse quodammodo recte monuerant; haec tamen sententia duobus modis accuratius definienda erat, quod factum est ab Hermanno ad Vig. P. 729. Qui primum discrimen harum formularum non in sola structura, sed etiam in significatione inesse docuit. Etenim ti cum optativo et av esse dubitantis, an aliquid fieri nequeat (ri av mooiμer; was könnten wir thun); sed ti cum coniunctivo esse deliberantis, utrum faciat aliquid nec ne (ti oμev; was sollen wir thun?). Add. Matth. Gr. p. 726. Deinde vero etiam av a poetis interdum omitti demonstravit. Negaverat id qui-, dem Schaefer. Melett. critt. p. 97., sed hic ipse sententiam suam retractavit ad Soph. Oedip. Col. 1418, quod

« PreviousContinue »