Page images
PDF
EPUB

atque grammaticis his de rebus dicta sunt, eá colligan. tur, ut uno in conspectu videri atque denuo examinari possint. Nam neque omnibus eae sunt facultates, quae singulos illos libros comparandi potestatem iis faciant, neque, si plurimi ad manus sint, continua eorum perscrutatio semper labore et taedio caret, Quem labo rem fuerunt quidem nuper multi, qui valde minuerent accurate confectis indicibus, quorum ope semel lecta sine magno negotio in mentem revocari possunt; quod exemplum in tanta librorum hodie pervestigandorum copia magnopere optandum est, ut omnes imitentur. Sed etiamsi hoc factum fuerit, quod nondum factum est, tamen ne ita quidem plerique de partibus quibusdam subtilioris grammatices Graecae prius poterunt recte iudicare, quam omnia huc pertinentia uno fasciculo comprehensa reperiantur, praesertim quum hic illic sententiae propositae sint, quae decretis aliunde notis vel repugnant, vel certe videntur repugnare, Iam verum quidem est, ad has res explorandas multum praesidii attulisse omnibus Matthiaei Grammaticam Graecam: qui liber nisi alias etiam virtutes haberet, vel ideo omnibus cum Graeca lingua familiaritatem contracturis maxime commendandus esset, quod regulae syntacticae egregiis exemplis e veteribus scriptoribus desumptis illustratae sunt, simulque ad eos viros. doctos provocatum est, qui de iisdem rebus plura monuerunt. Sed quum illa grammatica in lucem prodiret, multa adhuc dubia videbantur, de quibus nunc non amplius dubitatur; plura etiam minus accurate definita erant, quae nunc rectius exposita sunt; et alia quaedam, quamvis pauca, pro veris habebantur, quae falsa esse nunc intelleximus,

[ocr errors]

I

Haec igitur omnia quum consideraremus, non inutilem laborem nos suscepturos putabamus, si de ali quot capitibus difficilioribus syntaxeos Graecae ita dissereremus, ut et, quid adhuc e disputationibus de iis institutis effectum esset, declararemus; et, quae etiamnum dubia viderentur, si fieri posset, explanaremus ; sin vires nostrae ad hoc perficiendum non sufficerent, alios certe a Musis magis dilectos ad hanc viam ingrediendam impelleremus. Et hoc quidem tempore optimum visum est disputare de particula av, sive, ut apud. poetas Ionicos atque etiam Doricos saepe dicitur,ne seu xɛv, apud Dores etiam xa (a prod.). Cuius voculae usus quam late pateat in Graeca lingua, neminem fugit, qui huius cognitione vel leviter imbutus sit,

[ocr errors]

او

Neque minus constat, quam difficilis fuerit accuratior huins usus descriptio. In qua viros doctos parum vel nihil adhuc profecisse existimaverit is, qui fando solum compererit litem nuper hac de re motam.

[ocr errors]

*

His

Vidimus enim virum ingeniosum contra grammaticorum in Germania principem eumque ipsius praeceptorem ita disputantem, ut hunc vim et usum particulae av prorsus non intellexisse contendere videatur. (V. Thiersch. Additamm. ad Herm. sec. ed. Vig. in Act. Monacc. II, 1, 101. sqq.) Quod si ita esset, et viginti annis ne acutissimo quidem viro licuisset huius particulae naturam perspicere; sane conclamatum esset de omni philologia. Sed qui illam Thierschii dissertationem legerit, facile intelliget, ibi non tam de ùsu huins particulae, qui apud scriptores veteres plerumque obtinet, sermonem esse, quam de prima eius significatione. Quam quum Hermannus ita constituisset, ut av moneret proprie non necessario ad modum aliquem pertinere, sed particulam esse per se constantem, quae nostris voculis etwa, vielleicht, wol, responderet, alque orationem per se incertam magis etiam dubiam redderet: haec apparet ideo tantum dicta esse, ut aliquid saltem haberemus, quo plurimae hane particulam usurpandi rationes aliquo modo comprehenderentur. igitur verbis nihil aliud continetur, quam, ubicunque v inveniatur, eius usum ex illa significatione primo loco posita explicari posse; non autem vicissim dicitur, ubicunque nostrates particulis etwa, vielleicht, et similibus utantur, ibi a Graecis av positum esse. Quod qui contendat, eum necesse est statuere, quorumcunque vocabulorum prima significatio eadem sit in Graeca atque in vernacula lingua, horum etiam derivatas notiones omnes debere convenire; quam sententiam quomodo defendat, ipse videat. Quare non potuimus satis mirari, quod legimus, ex Hermanni sententia for mulas οὐ σάφα οἶδα, ἄδηλον τοῦτο et similes ἂν admittere, atque in formula es kamen etwa sechs incertum esse, atrum etwa per v, an per ἄρα τε, που, τάχα, ἴσως et si quae aliae huius generis supersint particulae, exprimendum sit. Ita ab Hermanno iudicari, si quis alius scripsisset, quale consilium eius disputationi subesset, dubitaremus; sed quum vir doctissimus, ex ipsius Her-: manni disciplina profectus, atque pietatis in praeceptorem sensu animatus loquatur, unam tantum probabilem insolitae huius rei invenimus explicationem. vero haec est. Thierschius quum eos perverse agere intellexisset, qui prima atque universali alicuius vocis

Ea

significatione quodammodo intellecta de ea philosopharentur tantum, neque usum linguarum, gravissimum harum rerum moderatorem, consulerent: hoc optime exemplo quodam declarari posse putabat. Quemadmodum enim, qui virtutes quasdam commendant, saepe narratiunculis utuntur, quod has auditu atque lectu iucundiores esse, ideoque animis diutius infixas manere credunt: sic idem in rebus grammaticis fieri potest. Quod igitur alius ita fere dixisset:,,cavete, tirones, ne, si cuius vocabuli primam aliquam, quae esse putatur, notionem tenueritis, atque de illo philosophari quodammodo didiceritis, rem confectam putetis; sed usum loquendi consulite, ne omnis illa philosophia in grammatica inanis reperiatur:" id Thierschius exemplo quodam illustrare statuit. Quod ex Hermanni scriptis deprompsit, quum horum summam apud omnes auctoritatem esse sciret. Monuit igitur non sufficere, si quis ex annotationibus ad Vigerum didicisset, particulam av orationem incertiorem reddere; hanc enim formulam accuratius explicandam esse, eique adeo aliam, secundum quam av conditionem indicare dicatur, substitui posse. Itaque omnis haec quaestio aperte philosophica est atque methodica; spectat enim eo, ut et prima voculae av notio inveniatur, et ratio, qua tirones eius usum optime discant, declaretur. Ab utraque quaestione nos hic abstinendum iudicavimus. Unum affirmamus, quum nos, Hermannum secuti iuvenes disciplinae nostrae commissos docuerimus, av orationem incertiorem reddere; tamen ne semel quidem ulli eorum in mentem venisse ad ov oάga oida addere av, quoniam usum huius voculae ita exposuimus, ut eum statim expositum leges. In hac enim, quae sequitur, disputatione non philosophum agere, sed solum usum linguae Graecae consulere, ideoque non tam quomodo ave philosophicis rationibus usurpari potuerit, quam quomodo a Graecis usurpatum sit, examinare constituimus. Ouod ita faciemus, ut regulas satis notas atque dubitatione carentes paucis tantum innuamus laudátis tamen simul iis viris doctis, a quibus eae plenius expositae sunt, diligentius vero in ea inquiramus, quae ab his regulis recedere videantur. Cua in re et singulorum scriptorum genera distinguere studebimus, quod non satis adhuc factum est, et locos aliqua ex parte suspectos critice tractabimus. Exempla autém quae proferemus, maximam partem e Xenophonte, sed etiam e Thucydide, bucolicis poetis, Luciano et aliis nonnullis scriptoribus repetemus. Nam ex Homero, Pindaro

1

E

et tragicis loci memorabiliores huc pertinentes iam al Hermanno, Schaefero, Porsono, Erfurdtio, Lobeckio Thierschio aliisque enotati, et melius, quam hic fiat tractati sunt, ut ad hos viros ablegasse sufficiat. Platone vero quae huc advocentur, eorum multa iam Heindorfius attulit: qui nisi fato nunquam satis deplo rando litteris praemature ereptus esset, mox etiam re liqua, quae nondum attigerat, egregie illustrasset. Horum igitur virorum testimoniis ubique usi sumus, ita tamen, ut fundamentum disputationis nostrae imprimis ea sint, quae a duobus peritissimis harum rerum arbitris, Hermanno in Annott. ad Vig. et Schaefero in Melett. critt., libris, quibus nemo philologorum, qui plus quam vulgus sapere cupiat, carere potest, exposita sunt. Quos summos viros ut libenter sequimur, ita dolemus, ab alio viro, de Graecis litteris optime me rito, saepissime nobis dissentiendum fuisse. Qui dissensus hoc potissimum tempore nobis maxime iniucundus est, quo in eo sumus, ut munus in ea ipsa urbe suscipiamus, in qua ille per aliquod tempus Graecarum litterarum studia praeclare rexit. Sed veritatem nos semper aliis omnibus rebus potiorem duximus; et quo maior est illius viri auctoritas, et quo frequentius Xenophontis editiones ab eo curatae tironum manibus yolutantur: eo studiosius hi monendi sunt, ne in Graecae grammaticae partibus subtilioribus nimium illi tribuant, quippe quas, nisi ab Heindorfio monitus, raro satis curaverit.

Haec praefationis instar dicta sunto. Accedimus ad ipsam quaestionem nostram, in qua proficiscimur ab iis, quae veteres grammatici de usu particulae av monuerunt. Ex his scribit ille, cuius librum de syntaxi edidit Bekkerus Anecdd. Grr. I., p. 126. "Av. tovτον τὸν σύνδεσμον οἱ τεχνικοὶ δυνητικόν (alii etiam αοριστο λογικόν, vel αοριστολογικὸν καὶ δυνητικόν, alii denique, ut Dionysius Thrax. 1. 1. II., p. 643., sed male, v. Devar. p. 45., παραπληρωματικόν) προςαγορεύουσι· σημαίνει γὰρ πρᾶγμα μὴ γενόμενον, δυνηθὲν δὲ γενέσθαι, εἰ μή τι ovußav Exwlvev. (Cf. Schol. ad Dion. Thr. Gr. 1. 1. p. 972.) Πέντε τοίνυν ἐγκλίσεων οὐσῶν, μετά προς τακτικοῦ ῥήματος οὐ συντάσσεται· οὐδεὶς γὰρ λέγει, ἀνάγνωθι ἄν· ταῖς μέντοι ἄλλαις πάσαις συντασσεται. Adduntur deinde plura - omnino enim hic locus praestantissimus esse videtur omnium, in quibus a veteribus grammaticis de av disputatum est sed haec, quae supersunt, suo quaeque loco a nobis inserentur. nus accurate locutus est auctor fragmenti Lexici Graeci

Mi

24

apud Herm. de emend. rat. Gr. Gr. p. 335. Quod autem ille grammaticus, cuius verba modo adscripsimus, contendit, av coniungi cum omnibus modis excepto imperativo: id probatum quidem est plerisque recentioribus. Cf. Devar. 1. 1. p. 46. Zeunius tamen ad Vig. p. 486. et Hermannus, ib. p. 816. et 820. av etiam imperativo addi posse putant. Qua de re quid iudicandum sit, nunc nondum quaerimus; hoc tamen monemus, hunc usum, si forte admittendus sit, quum omnino rarissimum tum a prosa certe oratione alienum esse. In hac a quamquam saepe etiam cum indicativo, iunctivo, infinitivo et participio coniungitur, frequentissime tamen optativo additur. Quare quum angusti limites, quibus hic libellus continetur, non permittant, ut omnem illius particulae usum complectamur, in solo optativo hic subsistamus. Cuius distinguin us usum absolutum, id est, non aliunde pendentem, atque usum relativum, id est, e coniunctione aliqua vel pronomine relativo derivatum. De utroque singulatim dicetur.

con

Optativi absolute positi apud Graecos duplex vis est. Nam omnino quidem hic modus indicat, aliquid non esse, sed cogitari: verum de iis, quae cogitamus, aut ita loquimur, ut facile quidem fieri posse dicamus, ut illa eveniant, neque tamen ea accidere diserte vel cupiamus vel nolimus; aut ita, ut ea simul optemus vel evenire vel non evenire, Ille est modus potentialis, duvntinós, hic modus optativus sensu augustiori, tintinós. Inde ducitur haec regula, quae usum voculae av cum optativo in sententiis absolutis regit.

Optativus ubi ad optandum adhibetur, particula av caret. ubi autem denotat, facile fieri posse, ut aliquid eveniat, seu aliquid eventurum esse, si quid aliud eveniat, ibi av additum habet.

Quae regula in grammaticis nostris nondum ple rumque tam perspicue exposita est, quam fieri debebat. Poterat autem ea iam a Devario p 47. disci, atque a Schaefero ad Gregor. Cor. p. 1015. his paucis verbis comprehensa est. ,, Hic modus (optativus) aut vere optat, aut, comitem adsciscens particulam av, quae vere euxTixóv nunquam comitatur, significat, aliquid futurum esse sub conditione, seu expressa, seu tacita. Cf. id. Melett. critt. p. 120. sq., ubi optativus veri nominis ac avdovvuos distinguuntur, atque huic av addi docetur.

αν

66

Quae etsi rectissime disputantur, quaeritur tamen, an haec regula exceptiones quasdam habeat. Haec vero quaestio duplex est, quum et utrum optativus vere

« PreviousContinue »