καίει τα γ' εγγύς, τα δε πρόσω η εύκρατ’ έχει, και τηδ' ευ στρέφ' άρμα" τηδε Ευ σχεθεεϊν περί τέρμα. Denique vulgata πατήρ δ' όπισθε νώτα Σειρίου βεβως "Ιππευε VV. DD. mire torsit. Manifesto πατήρ est citantis Longini verbum; qui scripsit et Évovétel, non vero "Intevɛ : hoc enim e librarii oscitantia proficiscitur vice menorovta : quod legerát Ovidius - Phaethon - Palluit, et subito genua intremuere timore , Suntque oculis tenebrać per tantum lumen obortae. Inter Fragmenta olim yulgata, ad colloquium inter Meropa et Phaethonta pertinet Fr. V. ubi Iuvenis, ut opinor, dixerat Λόγον δ' όνειδιστήρα δεϊνον ην βαλείν.. (cf. Herc. F. 218. Λόγους ονειδιστήρας ένδατούμενος) και respondit pater, ita enim lego, δεινόν γε τοϊς πλουτούσι δ' έμφυτον τόδε. ΦΑΕ. σκαλοισί γ' είναι τι δε, πάτερ, τούδ' αίτιον; ΜΕΡ. κάρτ’ όλβος αυτούς ών τυφλός συνηρεφεϊ. ΦΑΕ. τυφλάς έχουσι γούν φρένας τα της τύχης. Ibi yovol est dativus. Subandi lotr. Ad diverbium idem refer Fr. II. ex ore Phaethontis, ως πανταχού γε πατρίς η βόσκουσα γή. necnon Fr. XII. ψυκτήρια Δένδρη φίλαισί μ' ωλέναισι δέξεται. Inter argumenta, quibus de consilio Phaethonta de, flectere conatus est Merops, suspicor inesse aliquid ad res puliticas, et nuptiales pertinens, Fortasse iuvenem esse regni participem voluit rex; e çuius ore yenit Fr, IV. Ναών τοι μι' άγκυρ' ουδαμώς σώζειν φιλεί, “Ως τρείς αφέντι προστάτης θ' απλούς πόλει Σφαλερός, υπων δε κάλλος ού κακόν πόλεί : ubi tamen legi debet. άγκυρ' ουκ ίσως ηοη deque - Tớ toεis — At ex Fr. XV, colligi potest, quid de nuptiis senserit Phaethon, quo iudice 'Elevtepos di ών, δούλός έστι του λέχους, Πεπραμένον το σώμα της φέρνής Ad orationem vel Apollinis vel Meropis referri debet Fr, III. 'Εν τοϊσι μωρούς τούτον εγκρίνω βροτών, "Οστις πατήρ ών παισι μή φρονούσιν ευ, Και λιπαρούσι παραδίδωσ' εξουσίαν. Ita enim lege vice "H xal roletais. Euripideum est verbum Autodociv. Id patet ex Aristoph. Ach. 450. võudn γένου Γλίσχρος προσαιτων λιπαρώ σ', Ευριπίδη. Αliis for tasse placebit Elr', Év Altaiói - Verbum zira praebent Indices Tragicorum. έχων. . III. Dissertatio I., in qua de hac particula cum optativo apud Xenophontem potissimum et alios quosdam scriptores contra regulas vel coniuncta vel omissa agitur, Munus Prorectoris in Gymnasio Frideric., quod Francofurti ad Viadr. floret, auspicaturus scripsit Ern. Frid, Poppo. Fran, cof. MDCCCXVI..iss [Editio altera multo a uctior.) Subtilioris grammaticae Graecae studium diu prorsus neglectum, ex quo ante hus viginti annos inter nostra. tes maxime et Anglos vigere coepit, nonnullorum egregiorum virorum opera eo perductum est, ut, quam. quam non pauca supersiat, de quibus in varias partes disputetur, alia tamen, quae initio spissa caligine obtecta erant, iam in clara luce posita esse videantur. Quod quo facilius ab omnibus intelligatur, hoc potissimum opus sit, ut, quae a viris doctis passim vel in editionibus veterum scriptorum, vel in libellis criticis atque grammaticis his de rebus dicta sunt, ea colligan Haec igitur omnia quum consideraremus, non inu. tilem laborem nos suscepturos putabamus, si de ali. quot capitibus difficilioribus syntaxeos Graecae ita dissereremps, ut et, quid adhuc e disputationibus de iis. institutis effectum esset, declararemus; et, quae etiamnum dubia viderentur, si fieri posset, explanaremus ; sin vires, nostrae ad hoc perficiendum non sufficerent, alios certe a Musis magis dilectos ad hanc viam ingrediendam impelleremus. Et hoc quidem tempore optimum visum est disputare de particula öv, sive, ut apud poetas Ionicos atque etiam Doricos saepe dicitur, ne seu xev, apud Dores etiam xa (a prod.). Cuius voculae usus quam late pateat in Graeca lingua, neminem fugit, qui huius cognitione vel leviter imbutus sit. , Neqne minus constat, quam difficilis fuerit accuratior huins usus descriptio. ' In qua viros doctos parum vel lum compererit litem nuper hac de re motam. Vidimus enim virum ingeniosum contra grammaticorum in Germania principem eumque ipsius praeceptorem ita disputantem, ut hunc vim et usum particulae öv prorsus non intellexisse contendere videatur.. (V. Thiersch. Additamm. ad Herm. sec. ed. Vig. in Act. Monacc. II, 1, 101. sqq.) Quod si ita esset, et viginti annis ne acutissimo quidem viro licuisset huius parti-, culae naturam perspicere; sane conclamatum esset de omni philologia. Sed qui illam Thierschii dissertationem legerit, facile intelliget, ibi non tam de usu huins particulae, qui apud scriptores veteres plerumque obtinet, sermonem esse, quam de prima eius siguificatione. Quam quum Hermannus ita coostituisset, ut äv moneret proprie non necessario ad modum aliquem per. tinere, sed particulam esse per se constantem, quae nostris voculis etwa, vielleicht, wol, responderet, arque orationem per se incertam magis etiam dubiam redderet: haec apparet ideo tantum dicta esse, ut aliquid saltem haberemus, quo plurimae hane particulam usurpandi rationes aliquo modo comprehenderentur. His igitur verbis nihil aliud continetur, quam, ubicunque öv inveniatur, eius 'usum ex illa significatione primo loco posita explicari posse; non auteni vicissim dicitur, ubicunque nostrates particulis etwa, vielleicht, et simi libus utantur, ibi a Graecis öv positum esse. Quod qui contendat, eum necesse est statuere, quorumcunque vocabulorum prima significatio eadem sit in Graeca atque in vernacula lingua, horum etiam derivatas notiones omnes debere convenire; quam sententiam quo. modo detendat, ipse videat. Quare non potuimus satis mirari, , quod legimus, ex Hermanni sententia for, mulas oύ σάφα οίδα, άδηλον τούτο et similes αν admittere, atque in formula es kamen etwa sechs incertum esse, utrum etwa per öv, an per a oa. Te, mov, téxa, iows et si quae aliae huius generis supersint particulae, expri-. menduni sit. Ita ab Hermanno iudicari, si quis alius seripsisset, quale consilium eius disputationi subesset, dubitaremus; sed quum vir doctissimus, ex ipsius Her-: manni disciplina profectus, atque pietatis in praeceptorem sensu animatus loquatur, unam tantum probabilem insolitae huius rei invenimus explicationem. vero haec est. Thierschius quum eos perverse agerer intellexisset, qui prima atque universali alicuius vocis Ea significatione quodammodo intellecta de ea philosopha. rentur tantum, nt que usum linguarum, gravissinnum harum rerum moderatorem, consulerent: hoc optime exemplo quodam declarari posse putabat. Quemadmodum enim, qui virtutes quasdam commendant, saepe narratiunculis utuntur, quod has auditu atque lecta iucundiores esse, ideoque animis diutius infixas manere credunt: sic idem in rebus grammaticis fieri potest. Quod igitur alius ita fere dixisset: „cavete, tirones, ne, si cuius vocabuli primam aliquam, quae esse putatur, notionem tenueritis, atque de illo philosophari quodammodo didiceritis, rem confectam putetis ; sed usum loquendi consulite, ne omnis illa philosophia in grammatica inanis reperiatur:" id Thierschius exemplo quodam illustrare sfatuit. Quod ex Hermanni scriptis deprompsit, quum horum sunmam apud onines aucturi. tatem esse sciret. Monuit igitur non sufficere, si quis ex annotationibus ad Vigerum didicisset, particulam är orationen incertiorem reddere; hanc enim forniu. lam accuratius explicandam esse, eique adeo aliam, secundum quan äv conditionem indicare dicatur, substitui posse. Itaque omnis baec quaestio aperte philosophica est atque methodica ; spectat enim eo, ót et prima voculae öv notio inveniatur, et ratio, qua tirones eius usum optime discant, declaretur. Ab utraque quaestiove nos hic abstinendum iudicavimus. Unum affirmamus, quum nos, Hermannum secuti, iuyenes disciplinae nostrae commissos docuerimus, & orationem incertiorem reddere; tamen ne semel quidem ulli eorum in mentem venisse ad oủ gága oida addere äv, quoniam usum huius voculae ita exposuimus, ut eum statim expositum leges. In hac enim, quae sequitur, disputatione non philosophum agere, sed solum usum linguae Graecae consulere, ideoque non tam quomodo aye philosophicis rationibus usurpari potuerit, quam quomodo' a Graecis usurpatum sit, examinare constia tuimus. Quod ita faciemus, ut reyulas satis notas atque dubitatione carentes paucis tantum innuamus lau. datis tamen simul jis viris doctis, a quibus eae plenius expositae sunt, diligentius vero in ea inquiramus, quae ab his regulis recedere videantur. Qua in re et singulorum scriptorum genera distinguere studebimus, quod son satis adhuc factum est, et locos aliqua ex parte suspectos critice tractabimus. Exempla autem quae proferemus, maximam parteni e Xenophonte, sed etiam e Thucydide, bucolicis poetis, Luciano et aliis nonnullis scriptoribus repetemus. Nam ex Homero, Pindaro |