Page images
PDF
EPUB

nulla. Nunc autem coram Caesare aliisque, qui Deiotari ignari non essent, ea de hominis ingenio, et mo ribus commemorare, quibus de perfecto sapiente neque plura, neque maiora dici poterant, quis quaeso Cicero nem decuisse putet! →

1

Iam autem quid de oratione nostra statuamus? Num omnia, quae ibi legantur, vere atque apte dicta esse contendamus? Satis manifestum puto, quantum suscipiat, qui hoc tueri ac defendere velit! Num Ciceronem tantopere iudicio lapsum suique oblitum "dicamus, ut haec, quamvis falsa et per se inepta proferre non dubitarit? Quis de Cicerone hoc suspicari audeat, quem, si quis unquam, quid deceat ubique vidisse scimus! An vero Cicero Caesari haec omnia, quamvis neque satis vere, neque convenienter satis dicerentur, dicendi arte persuaderi posse speravit? Utrum magis a vero abhorrere censes, Caesarem tardioris ingenii fuisse, an a Cicerone habitum esse?

[ocr errors]

Nonne satius erit Ciceronem ipsum sequi, et quid ipse de oratione illa statuerit perpendere? Quod cum paulo accuratius factum fuerit, quam, ni fallor, ab interpretibus fieri soleat, non solum Ciceronem ab omni errore aut peccato liberatum iri, sed nos quoque certum de iis, quae a nobis leguntur, quae a nobis leguntur, iudicium ferri

passe spero.

[ocr errors]

Nota sunt, quae Cicero de hac oratione ad Dolabellam scribit: Oratiunculam pro Deiotaro, quam re„quirebas, habebam mecum, quod non putaram.“Itaque eam tibi misi, quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem, nec scriptione magnopere dignam. Sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense, filo, cuius modi ipsius solent esse munera, Epp. ad Fami liar. IX. 12.

crasso

[ocr errors]

Habemus Ciceronis cum de causa' iudicium, tum orationis scribendae consilium: iudicium, quod causam tenuem et inopem dicit; consilium, quod hospiti veteri et amico mittere voluit munusculum levidense, crasso filo, cuiusmodi ipsius solerent esse munera.

[ocr errors]

Tenuem et inopem orator causam habet eam, quae, dignitate et copia destituta, in re versatur, quae per se non magni momenti est, neque ea continet, quaesora. tionis ornatum et splendorem admittunt. Causam autem parvi momenti nemo fere dixerit, in qua de insidiis imperatori Romano ab hospite structis quaeritur, regis autem caput agitur, verbo, eam, qualem Cicero nunc in oratione scripta Deiotari causam fecit. Itaque

[ocr errors]
[ocr errors]

notne statuendum erit causam longe aliam fuisse atque Cicero eam in iis, quae scripta legimus, videri voluerit? Insidias structas fuisse nemo credidit, Caesar om. nem rem contemsit, invitus accusationem admisit, accusatorum malignitatem non ignoravit, Deiotarum' satis fractum atque afflictum iudicavit. Causa porro diceba,quoniam accusatio fuit eiusmodi, ut omnino negligi non posset; Cicero, causam veteris hospitis et amici coram Caesare agendam suscepit,utine nihil diceretur; Caesar defensionem admisit, ut, quod sponte sua fecisset, ratione quadam fecisse videretur. Ne

i

[ocr errors]

que est quod dubitemus, rem a Cicerone coram Caesare non aliter actam fuisse ac deceret ! Paucis profecto rem omnem confecit, dicendi genere usus quamvis elegante et diserto, at leni tamen et submisso.

T

Huiusmodi autem causa, per se scriptione - non magno opere digna, eum scribitur, longe alio modo est tractanda. Eorum, quae in causa tali sunt, qualiacunque sint, nihil non negligendum, omnia sunt proferenda, augenda, exaggeranda. Rerum levitas verborum gravitate est tegenda, ut quaeque sunt per se quam maxime exilia, ita dicendi genere maxime sunt ornanda atque illustranda, Quod quidem Ciceroni eo magis 、 nunc erit concedendum, cum oratio muneri mittatur ad eum, cuius res acta erat. In quo nemo mirabitur, si omnia ita efferantur, ut summam prae se ferant contentionem studiumque insigne. Neque nimis diligenter temperanda erunt atque ad veritatem referenda, quae de eo dicuntur, cui munus oblatum probari velis. Quid quod nunc orator aperte fatetur, se illud non absimile esse voluisse muneribus, qualia ab illo,cui placere volebat orationem, ferri solerent. Quae cuiusmodi fuerint ac Ciceroni visa sint, nemo dubitabit, qui Deiotarum cogitet regem, opulentum, ambitiosum, barbarum, munera ferentem Ciceroni, homini Romano, viro omni humanitate expolito, iudicii subtilitate insigni, morum elegantia conspicuo. Nonne illa frequen tia magis putemus et copiosa, quam apte inventa, opportune data, prudenter oblata?

At vero patent omnia, cum quale Cicero suum munus esse voluerit, tum qualia Deiotari illa fuerint, ex eo, quod suum quidem levidense crassoque filo esse, lius autem munera eiusdem modi fuisse, dicit.vi

il

In tela filum quid sit, notum est; simulque in eo esse, qualis tela videatur. Inde cum omnino texendi verbum ad ea transferatur, quae non minori arte quam

dela manuum opera, ingenii et mentis vi conficiantur, nihilque frequentius sit, quam carminis vel orationis componendae operam cum telarum texendarum arte comparare, inprimis apte factum est, ut, non tam res,

quibus neatur: opus, sed modus et ratio, qua uti

mur in rebus, quas dicendo exponimus, illustrandis, augendis, ornandis, filum dicatur, quod in tela non minus conspicitur, quam in oratione genus dicendi. Hinc Cicero (d. Orat. III. 26.) silvam rerum ac sententiarum formandam dicit filo ipso et genere orationis. Eodem modo Cicero (d. Orat. II. 22.) oratores, qui aetatem Periclis secuti, huius dicendi rationem potissimum imitati sint, retinuisse, ait, Periclis succum, sed paullo uberiori filo fuisse, quos verborum copiae et ornatui paullo plus dedisse significare vult: Neque dubito, quin filum aliud orationis, quod a Laelio (d, Amic. 7.) expetit Fannius, genus dicendi notet ab illa philosophorum de amicitia disserendi ratione multum diversum, utpote planius, uberius, copiosius. In Horatiano illo: Tenui deducta poemata filo (Epp. II. I. 225,) quod nunc quidem laudem continet, agnoscunt omnes, poemata magna cum arte composita ac tam eleganter conscripta, ut vel subtilissimo iudicio probari possint.

[ocr errors]
[ocr errors]

A

Iam de crasso filo, quo Cicero hanc orationem contextam dicit, videamus. Quod quidem nemo, qui Ciceronem bene noverit aut hanc orationem paullo accuratius legerit, ita interpretabitur, ut orationem significari putet incomtam et inornatam, aut adeo negligenter ac temere conscriptam. Crasso filo est potius ca oratio, quae, haud paullo plus, quam per se decebat, et causae per se aptum erat, ornatur, atque ita augetur, ut, quod in eo genere. nimium factum fuerit, a iudicio paulo acriori facile deprehendi possit. Quod verbo rariori, modo recte id a nobis hoc loco legatur, levidense insit, iam facilius ex illo, quod modo explicuimus, cognosci poterit. Vestis levidensis a Grammaticis veteribus exponitur vestis raro ac tenui textu, quae raro filo sit, leviterque densata. Ut sic quoque Cicero non magna arte consilium suum se occultasse indicet, sed ita rem tractasse, ut vera eius ratio paulo acutioribus facile pateret,

2

[ocr errors]

Itaque habemus, ni omnia me fallunt, Ciceronem fatentem se orationem nostram ita scripsisse, ut iis, quae coram Caesare dicta sint, ratione parum habita, non tam spectaret quam vere quaeque et accommodate dicantur, sed potius, quae Deiotaro, regulo illi barbaro,

vano ac superbo, narisque satis obesae, fuerint quam gratissima et iucundissima.

[ocr errors]

Quae si recte se habent, iam minime mirabimur a Cicerone quam tenuem et inopem alibi professus sit causam, eam nunc maximam dici atque eam, qualis nulla unquam in disceptationem venisset, Iam Cicero recte plurimis verbis iactat regiam Deiotari dignitatem, quae vix in Senatu, multo minus autem apud Caesarem, magni erat, qua vero Deiotarus ipse nihil habebat maius. In oratione porro regi Deiotaro missa potius, quam Romae habita, dici poterat regium nomen semper in Romanorum civitate fuisse sanctum, quod Romanis et Ciceroni ipsi detestabile fuisse scimus atque odiosissimum. Quod orator magnopere laborat et plurimus est, ut in Caesare ne minimum quidem iracundiae locum in Deiotarum superesse patiatur, iam sine dubio recte fieri fatebimur. Omitto plura, de quibus supra monuimus, quae ut Caesari minus recte dici, ita Deiotaro optime scribi potuerunt. Neque nunc adeo nimia sunt neque inepta, quae de Deiotaro leguntur, rege omnibus non solum regiis virtutibus ornato, sed nulla omnino virtute destituto. Quod denique regulum illum cum Antiocho M. comparat, quemque omnes habendi cupidissimum sciebant, hunc Orator paucis contentum atque omnia in se posita esse statuentem describit, in his Cicero se non deridendum praebet Caesari, sed placere vult regulo mire sibi ipsi placenti!

[ocr errors]

Duo autem sunt, quibus fortasse nonnullis omnis haec ratio perverti posse videatur: Primum enim dubitari potest, num Cicero recte Deiotaro miserit orationem multo aliam ac habuerit: deinde annon temere et imprudenter fecerit, qui Romae orationem publicarit, in qua dixisse videri voluerit, quod Caesar, quique praeter hunc adfuere, multo aliter ab eo exposita meminissent. Contra haec sufficere posse illa puto. Cum enim causae exitus is fuerit, ut Caesar ab accusatoribus se non adduci passus sit, ut Deiotarum damnaret, sed nullam omnino eorum, quae ad regem arguendum allata fuerant, rationem habuerit, Cicero defensione sua Deiotaro tantum praestitit, quantum ipse voluerat, et ille optare potuerat. Quod qua ratione, quibusque verbis factum fuerit accurate doceri, quid ad Deiotarum? Nonne recte licebat Ciceroni, qui omnem causam suscepisset, ut veteri amico et hospiti animum suum gratum ac benevolum ostenderet, quod oratione habenda spectaverat, idem oratione scripta ulterius per

sequi ac perficere? quid enim? talis ac tanti viri iudicio et testimonio Deiotarum parnm delectatum putemus? An hoc ipsi parum fuisse arbitramur, quod a Cicerone tot ac tanta ad eum ornandum scripta legerit, nisi eadem quoque dicta scierit?

veterum

Quod altero loco posui, si quis in ea re e prudentiam Ciceronis desiderari censeat, multo alia ratio fuit scripta edendi et publicandi, quam qua nos nunc utimur. Mittebatur libri exemplum illi potissimum, ad quem scriptus erat. Inde cum aliis quoque communicabatur, at parce et lente. Neque quisquam eorum, quorum in manus venit liber, non hoc inprimis tenebat, cui praesertim auctor opus scriptum videri voluerit! Ut dubitare nemo possit, Caesarem ipsum, ac si cui alii haec oratio in manus venerit, multo magis illud quaesivisse, quam bene ac diserte Cicero consilium suum, ut Deiotaro placeret, perfecerit, quam hoc, quam vere atque diligenter ea literis exaraverit, quae dicendo antea proposuisset.

Quibus omnibus effici puto primum quidem ut appareat, quanto in errore versemur quibusque difficulta tibus impediamur, si omnia, quae in hac oratione leguntur, vel invito Cicerone, per se apta ac vera esse contendamus; deinde ut pateat, Ciceronis de hac oratione iudicio quid contineatur; denique ut nihilo minus hoc maneat, orationem ut ad auctoris consilium aptissime, ita summa dicendi arte esse conscriptam.

[ocr errors]

XXII.

Untersuchung über die symbolische Sprache der alten Kunst und Mythologie von R. Payne Knight. [Mitgetheilt aus dem Class. Journ. No. XLV. 1821. v. G. Hennecke.] Diese Untersuchung war bestimmt, dem 2ten Bande der select specimens of ancient sculpture, published by the "Society of Dilettanti vorgesetzt zu werden; da indels das nothwendig langsame Vorrücken jenes Werks bei dem erschöpften Zustande der r auf dasselbe zu verwendenden Fonds dem Vf. wenig Wahrscheinlichkeit gab, es vollendet zu sehen, so hat er sich bewogen gefunden, diesen Theil des Werks in Druck zu geben, damit nicht irgend eine Nach richt über einen, jedem Verehrer der schönen Künste höchst interessanten Gegenstand, die er leicht habe sammeln könhen, für seine Nachfolger in dergl. Untersuchungen verloren gehen, sondern noch mit Zusätzen u. Verbesserungen

« PreviousContinue »