Page images
PDF
EPUB

mani audit. Neque interim ipse sibi defuerat. Ceteros tetrarchas malis artibus opibus et potentia exuerat, seque solum tetrarcham constituerat). Bello civili (a. u. 704.) apud Romanos exorto Pompeii partes amplexus, ipse, quamvis extrema senectute, cum auxiliis in Graeciam proficiscitur. In proelio apud Pharsalam (a. u. 705) adversus Caesarem stat; proelio facto, Pompeium fugientem aliquamdiu comitatus, mox in regnum redit. Ibi Caesari victori cedens animum tamen ab eo gerit alienum. Bello Alexandrino finito Caesar Pharnacis temeritate in Asiam devocatur. Høste, viribus impari, superbia stolido, victo, Caesar apud Deiotarum devertit (a. u. 706). Quanto studio Pompeium olim adiuverit memor, neque multum tribuens iis, quae posthaec invitus ipsi praestiterit, Caesar pecuniam ei imperat, partem regni maiorem ei ademit, ceterum de controversis tetrarcharum postea se cogniturum dicit. Inde discedens mox ad bellum Africanum proficiscitur (707). Adversariis ibi superatis bellum init Hispaniense. Summis ibi periculis defunctus tandem redit Romam (a. u. 708). Caesaris adventum exspectabant legatina nero Deiotari, Saocondario, missi, Castore, regis ex filia nepote, legationis principe. Namque haud magna opera, Caesari persuaderi posse videbatur, ut hominem, quem sibi infensum esse non nesciebat, regno privaret. Quod cum initio artibus ac dolo moliri conati essent, mox, opportunitate oblata, remque omnem Caesaris odio multo magis confectum iri arbitrantes, quam rationibus, calumniarum infidiis omissis, quod volunt, aperte petunt. Philippi enim, quem, Deiotari medicum, a legatorum, quos rex, ut suam causam tuerentur, Romam miserat, pedibus abduxerant, testimonio usi, Deiotarum Caesari, apud se olim deversanti, insidias struxisse criminantur, eundemque contendunt nunc animum habere a Caesare non minus alienatum, quam quo antea fuerit. Deiotari defensio a Cicerone suscipitur. Res intra privatos parietes, adsidentibus quibusdam advocatis, Deiotari amicis, praesentibusque eius legatis, coram Caesare agitur.

[ocr errors]

ge

Haec erant in causa. Quae qualis cum per se fuerit, tum Caesari visa sit, paucis videamus.

Quid enim? Caesarem, qui tot proelia gesserit,

*) d. b. Alex. 67. Strabo p.`567. **) Cic. Phil. II. 37. d. b. Alex. 68.

tot proelia commiserit, de vita toties dimicarit, qui denique, post suum a Deiotaro discessum, nuper in pugnis atrocissimis vitae pericula adierit extrema, hunc nonne contemsisse potius et neglexisse arbitremur, quae de insidiis aliquot ante annos tam stolide structis atque omni eventu destitutis iam deferebantur? An vero hoc illum nullo modo ferendum sibi putasse censebimus, Deiotarum, illum Galatiae regulum, alieno a se animo esse? Scilicet amicitiam hominis et fidem inre suo se tenere sibi persuaserat! Gravissimasque sine dubio poenas ab eo nunc erat repetiturus, quod voluntatem eius non satis sibi propitiam compererat! Praeterea causae exitus ostendit, quanti Caesar omnem rem fecerit! Neque damnavit reum, neque absolvit; delatores autem liberos dimisit.

Hanc vero causam quomodo a Cicerone oratam legimus! Quanto animi impetu, quanto dolore omnia ibi dicuntur! Quam magnifice de Deiotaro sentit! Quanto opere Caesari persuadere studet, ipsi nullo modo

[ocr errors]

succensere Deiotarum!

[ocr errors]

F

Principio quidem, quae Cicero Crassum (de Orat. 1, 26.) dicentem facit:,,mihi, qui quam optime dicunt, » quique id facillime atque ornatissime facere possunt, „tamen, nisi timide ad dicendum accedunt, et in exordienda oratione perturbantur, paene impudentes vi,, dentur" etsi Ciceronis ipsius mentem ostendunt, eumque non nisi timide ad dicendum prodiisse, et multa cum modestia initium dicendi fecisse non dubitamus, tamen, quod Cicero vix in una illa pro Milone de se palam profitetur, idem eum nunc in hac causa atque hoc loco multis verbis de se affirmantem nonne mirari licebit? Omitto cetera, quae copiosissime dicta sequuntur, de animi vehementer perturbati causis. his autem habemus haec: Hanc enim causam si in foro dicerem, spectarem curiam, intuerer forum, coelum denique testarer ipsum! Quis, quaeso, sibi persuadebit Ciceronem has, Caesare audiente, nunc tragoedias egisse! Ea nonne sunt iuveniliter potius luxu riantis, quam hominis senis virique consularis!-talia quomodo Caesari placere potuisse statuamus?

[ocr errors]

-

In

Sequuntur quae pertinent ad excusandum Deiotarum, Pompeii castra sequutum. In his praeterquam quod orator fere nimius est, ea, quae alias coram Caesare dicens, quemadmodum utrumque decebat, breviter ac timide perstringit, nunc quidem pluribus effert, neque ea, qua uti solet, cautione adhibita. Quam brevi(Miscell. Vol. I. P. II. 1822. )

15

erat

ter tangit in oratione pro Marcello (cap. 1o.) belli ci vilis exorti tempora; incertam, quae tum erat, rerum Romanarum conditionem; iudicii, utra potius causa cuique probanda esset, difficultatem! Diversae voluntates civium fuerunt, distractaeque sententiae — — — obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant, quid optimum esset etc. Pari modestia de iisdem rebus loquitur in Ligariana (cap. 6.). Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum non hostile odium, sed civile dissidium. Principum dignitas erat paene par →→ causă tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset. Nunc autem multo aliter de iisdem rebus disserit, neque dubitat ea commemorare, quae Deiotarum excusare poterant, Caesaris autem aures mentemque laedere debebant. Quis Ciceronem putet Caesari, qui reo conciliandus erat, dixisse: Senatus consentientis auctoritate arma sumta, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, novis imperatoribus rempublicam defendendam datam. - Neque facile ferre poterat Caesar tot ac tanta de Pompeio sibi enarrari, quibus vix quidquam addi posset.

In

Iam pergit orator, ad ea, quibus Deiotarum a criminibus defendere et suspicionem liberare studet. quibus mihi non praetereundum videtur, quod supra monui. Quod Rex Caesari insidiatus dicebatur, in eo crimen habemus ab accusatoribus non domo allatum, sed Romae demum confictum. Opportune enim iis accidisse videtur, servi proditio, qua uterentur ad crimen fingendum, quod, quamvis per se idoneis rationibus destitutum, ceteris tamen, quibus regem oppugnabant, additum, Deiotaro apud Caesarem, regi infensum, haud parum erat nociturum. Longe alia erant, quae secum attulerant accusatores, quibusque confisi antea Deiotarum non tam aperte accusare cogitaverant, quam Caesarem adversus Deiotarum clam exacerbare sperave. rant. In illo autem crimine, neque per se credibili, neque speciose conficto, refutando, quantopere se iactat Cicero! Quam studiose minima quaeque urget! Multo brevior est in tractandis iis, quae accusatores a Deiotaro clam adversus Caesarem instituta criminati erant, quaeque animi a Caesare abalienati argumenta attule rant. Quamquam si quis in his omnibus artem oratoris agnosci velit, quam Cicero ipse sub Antonii persó na (de Orat. 11, 2) copiosissime commendavit, ut bonis quod habeat causa, id orator amplectatur, exornet, exaggeret, a malo autem vitioque causae prudenter rece

[ocr errors]

dat, equidem non magnopere adversabor, et concedam Ciceronem rectissime talia coram Caesare disserere potuisse. At vero in refutandis adversariorum eriminibus ea quoque occurrunt, quae nemo fere nimia, atque loco et personis parum apta pronuntiare dubitabit. Deiotarus enim, senex iam fere decrepitus, Domitii clade tanta laetitia elatus dicebatur, ut vino se obruerit,in convivioque nudus saltaverit! Quod contemnendum alias Cicero putasset, nunc gravissimis verbis persequitur. Iam latus quo exspatietur, campus oratori se aperuisse videtur, ut Deiotarum non regiis tantum virtutibus omnibus ornatum, sed frugalitate quoque conspicuum splendida oratione ostendat, Castorem autem de avo, omnium virtutum exemple, imitando severissime commoneat. Deinde quod Deiotari propinqui ¡idemque nunc adversarii, servi cuiusdam opera usi erant in avo accusando, quot nobis audienda sunt de immanitate,huius facti, simulque de pernicie, quae inde ad omnes redundatura sit! Quam acerbe orator, hac re admonitus, de moribus seculi sui perditis queritur! Habemus, adeo gravissimum illud o temporal o mores! cui profecto olim, in Catilina perterrendo multo aptior fuerat locus!

4

[ocr errors]
[ocr errors]

At vero ne quis censeat oratorem tum sibi, tum causae, satis factum putasse, si Deiotaro, omni culpa detracta, Caesarem placasset atque conciliasset; ad ulteriora tendit! Iam Caesari persuadere conatur, Deiotarum nullo modo ipsi succensere! Id videlicet curabat Caesar! Hoc quidem ferre non poterat! Quamquam hoc oratoris consilium Caesarem aequo animo tulisse sumamus, de argumentis autem, quibus in hac re utitur Cicero, quid virum illum prudentissimum, talia si ad aures accidissent, statuisse arbitrémur! Namque quod levia sunt, parum est: nonne Caesari, qui Deiotari ingenium et facta nosset, ridicula videri debebant! Quod Deiotarum, inquit, magna regni sui parte multasti, multum abest, ut se laesum putet. Primum enim, cum multis tibi multa essent tribuenda,ea alicunde esse sumenda, facile vidit, neque a se illa peti recusavit! Habet Caesar cuius continentiam ac modestiam admiretur! Deinde cum de Deiotaro ageretur, cui, quaeso,Antiochi Magni, regis omnium, qui unquam fuere, potentissimi, mentio coram Caesare recte et prudenter iniecta videri poterit? Quid porro, Cicerone auctore, defuisse putemus Deiotaro, quin perfectam ei Stoicorum sapientiam tribuamus? En nobis regem non

solum animi magnitudine, gravitate, constantia ornased etiam reputantem ac dies noctesque cogitantem, haec esse sola bona, hisque non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem! -Inde fit, quo quidem Caesari de Deiotaro nihil undebebat,- ut rex, nimis magna quippe procuratione liberatus, et modicis iam finibus utens, omnem adeo tranquillitatem et quietem senectutis acceptam referat imperatoris clementiae! Ut adeo Deiotarum sibi devinctum potius beneficiis et obstrictum sciat Caesar, quam ira et dolore suspicetur abalienatum! Hoc loco interponere libet, quae ab aliis de Deiotari moribus nobis tradita legimus. Quibus artibus ille, ceteris oppressissolus tetrarcha factus sit, suspicari non erit difficile. Idem cum plures habuisset liberos ex se natos, praeter unum omnes interfici iussisse fertur, ne inter plures hereditatis iure divideretur, quod ipse pessimis artibus comparaverat. Extrema tandein senectute generum cum filia, regni sede ex-. pugnata, obtruncavit. Unde, Plutarcho teste), factum est, ut in proverbium abiret hominis immanis crudelitas, et apud Graecos, Galatica facta, dicerentur, quae supra modum importuna essent et immania. Hunc igitur, hominem dicam, an bestiam immanem, a Cicerone coram Caesare sapientiae, constantiae, virtutum omnium laude exornatum fuisse nullo modo dubitabimus ? →→→ Praeterea quam vere dicta fuerint, quae Cicero de continentia regis commemoraverat, statim post Caesaris necem patebat. De qua rex vix certior factus, non dubitavit, quae Caesar ipsi eripuerat, actutum occupare. .. Ciceronem, ubicunque Deiotari mentionem apud eum factam legimus, bene de eo atque honorifice iudicasse, me non fugit. Nec mirum Rex de Romanis rebus bene meruerat, et ab initio usque constantem se Romanorum socium praebuerat. Itaque habebat Cicero, civis optimus, cur eum probaret et laudaret. Deinde Ciceronem ipsum, provinciam administrantem, omni ratione in rebus gerendis adiuverat. Ergo humanitatis fuit atque grati animi, quorum utriusque Ciceronem scimus fuisse studiosissimum, silentio praeterire, quae cum multo ante, tum erga alios facta essent turpia et infamia, vitamque hominis privatam et domesticam spectarent, cuius Ciceroni alias ratio habenda erat

quam verius dictum videritet modicis

[ocr errors]

*) de Stoicor. repugnantiis, cap. 32.

« PreviousContinue »