Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

dat, equidem non magnopere adversabor, et concedam Ciceronem rectissime talia coram Caesare disserere, potuisse. At vero in refutandis adversariorum criminibus ea quoque occurrunt, quae nemo fere nimia, atque loco et personis parum apta pronuntiare dabitabit. Deiotarus enim, senex iam fere decrepitus, Domitii clade tanta laetitia elatus dicebatur ,iut nido se obruerit, in convivioque nudus. saltaverit ! - Quod contemnendum alias Cicero putasset, nunc gravissimis verbis .persequitur. Iam latus qui quo exspatietur : campus oratori se aperuisse videtur, ut Deiotarum,non regiis tantum vir tutibus omnibus ornatum, sed frugalitate quoque conspicuum splendida oratione ostendat,' Castorem autein de avo, omnium virtutum exemple, imitando severissime commoneat: Deinde quodin Deiotari propinqui iidemque nunc adversarii, servi cuiusdam opera usi erant in avo accusándo, quot nobis audienda sunt de immanitate, huius facti, simulque de pernicie, quae inde ad omnes redundatura sit! Quam acerbe orator, hac re admonitus de moribus seculi sui perditis queritur! Habemus, adeo gravissimum illud: 0 temporal o mores! cui profecto olim, in Catilina perterrendo multo aptior fuerat locus!

***.29 CHY, 195 At vero ne quis censeat oratorem tum sibi, tum causae, satis factum putasse, si Deiotaro, omni culpa detracta;. Caesarem placasset atque conciliasset; ad ulteriora tendit! Iam Caesari persuadere conatur, Deiotarum nullo modo ipsi succensere! Id videlicet curabat Caesar! Hoc quidem ferre non poterat! Quamquam hoc oratoris consilium Caesarem aequo animo tulisse sumamus, de argumentis autem , quibus in hac re utitur Cicero, quid virum illum prudentissimum, talia si ad aures accidissent, statuisse arbitrémur! Namque quod levia sunt, parum est: nonne Caesari, qui Deiotari ingenium et facta nosset, ridicula videri debebant! Quod Deiotarum, inquit, magna regni sui parte, multasti, multum abestj ut se laesúm patet. Primum enim, cum multis tibi multa essent tribuenda , ea i alicunde esse sumenda, facile vidit, neque a se illa peti recusavit! Habet Caesar cuius continentiam ac modestiam admiretur! Deinde cum de Deiotaro ageretur, cui, quaeso , Antiochi Magni, regis omnium, qui unquam fuere, potentissimi, mentio ícoram Caesare recte et prudenter iniecta videri poterit? Quid porro, Cicerone auctore, defuisse. putemus Deiotaro, quin perfectam ei Stoicorum sapientiam .tribuamus? En nobis regem von

tem,

solum animi magħitudine, gravitate, constantia orna. tum, sed etiam reputantem ac dies noctesque cogitan.

haec esse sola bona, hisque non modo ad bene, sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem!

Inde fit, - quo quidem Caesari de Deiotaro nihil unquam verius dictum videri debebat,

ut rex,

nimis magna quippe -procuratione liberatus, et modícis iam finibus utens, omnem adeo tranquillitatem et quietem senectutis acceptam referat imperatoris clementiae! Ut adeo Deiotarum sibi devinctum potius beneficiis et obstrictum sciat Caesar, quam ira et dolore' sušpicetur abalienatum! Hoc loco interponere Iibet, quae ab aliis de Deiotari moribus 'nobis tradita legimus. Quibus artibus ille, ceteris oppressis g solus tetrarcha factus sit, suspicari non erit difficile. Idem cum plures habuisset liberos ex se natos, praeter unum omnes interfici iussisse fertur, ne inter plures hereditatis iure divideretur, quod ipse pessimis artibus comparaverat. Extrema tandein senectute generum cum filia, regni sede ex-.

pugnata, obtruncavit. Unde, Plutarcho teste *), factum est, ut in proverbium abiret hominis immanis crudelitas, et apud Graecos, Galatica facta , dicerentur, quae supra modum importuna essent et immania. Hunc igitur, hominem dicam, an bestiam immanem, à Cicerone coram Caesare sapientiae, constantiae, virtutum om nium laude exornatum fuisse nullo modo dubitabimus?

Praeterea quam vere dicta fuerint, quae Cicero de continentia regis commemoraverat, statim post Caesaris necem patebat. De qua rex vix certior factus, non dubitavit, quae Caesar ipsi eripuerat, actutum occupare.

Ciceronem, ubicunque Deiotari mentionem apud eum factam legimus, bene de eo atque honorifice iudicasse, me non fugit. Nec mirum: Rex de Romanis rebus bene meruerat, et ab initio usque constantem se Romanorum socium praebuerat. Itaque habebat Cicero, civis optimus, cur eum probaret et laudaret. Deinde Ciceronem ipsum, provinciam administrantem, omni ratione in rebus gerendis adiaverat. Ergo humanitatis fuit atque grati animi, quorum utriusque Ciceronem Scimus fuisse studiosissimum, silentio praeterire, quae cum multo ante, tum erga alios facta essent turpia et infamia, vitamque hominis privatam et domesticam spectarent, cuius Ciceroni alias ratio habenda erat

*) de Stoicor. repugüantiis, cap. 32.

nulla. Nunc autem coram Caesare aliisque, qui De.. iotari ignari non essent, ea de hominis ingenio, et mor ribus commemorare, quibus de perfecto sapiente neque plura, neque maiora dici poterant, quis quaeso Ciceronem decuisse potet!

Iam autem quid de oratione nostra statuamus? Num omnia, quae ibi legantur, vere atque apte dicta esse contendamus? Satis manifestum puto, quantum suscipiat, qui hoc tueri ac defendere velit! Num Cice. rodem tantopere judicio lapsum suique oblitum dica. mus, ut haec, quamvis falsa et per se inepta proferre non dubitarit? Quis de Cicerone hoc suspicari andeat, quem, si quis unquam, quid deceat ubique vidisse scimus! An vero Cicero Caesari haec omnia, quamvis neque satis vere, neque convenienter satis dicerentur, dicendi arte persuaderi posse speravit? - Utrum magis a vero abhorrere censes, Caesarem tardioris ingenii fuisse, an a Cicerone habitum esse?

Nonne satius erit Ciceronem ipsum sequi, et quid ipse de oratione illa statuerit perpendere? - Quod cum paulo accuratius factum fuerit, quam, ni fallor, ab interpretibus fieri soleat, non solum Ciceronem ab omni errore aut peccato liberatum iri, sed nos quoque certum de iis, quae a nobis leguntur, iudicium ferri passe spero.

Nota sunt, quae Cicero de hac oratione ad Dolabellam scribit: Oratiunculam pro Deiotaro, quam re„quirebas, habebam mecum, quod non putaram.Itaque cam tibi misi, quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem, nec scriptione magnopere dignam. Sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidense, crasso filo, cuius modi ipsius solent esse munira, Epp. ad Familiar. IX. '12.

Habemus Ciceronis cum de causa iudicium, tum orationis scribendae consilium: iudicium, quod causam lenuem et inopem dicit; consilium, quod hospiti veteri et amico mittere voluit munusculum "levidense, crasso filo, cuiusmodi ipsius solerent esse munera.

Tenuem et inopem 'orator causam habet eam, quae, dignitate et copia destituta, in re versatur, quae per se non magni momenti est, neque ea continet, quae corationis ornatum et splendorem admittunt. Causam au. tem parvi momenti nemo fere dixerit, in qua de sinsi. diis imperatori Romano ab hospite structis quaeritur, regis autem capat agitur, verbo, eam, qualem Cicero munc in oratione scripta Deiotari causam fecit. Itaque

nocne statuendum erit causam longe aliam fuisse atque Cicero eam in iis, quae sbripta legimus,videri voluerit?. Insidias structas fuisse anemo credidit, Caesar omor nem rem contemsit, invitus accusationem admisit, accusatorum malignitatem non ignoravit, Deiotarum satis fractum atque afliietum íudicavit. Causa porro dicebatur, quoniam accusatio fuit eiusmodi, ut omnino negligi non posset ; Cicero, causam veteris hospitis et amici coram Caesare agendam suscepit, utine nihil diceretur; Caesar defensionem admisit, ut, quod sponte sua fecisset, ratione quadam fecisse videretur. * Neque est quod dubitemus, rem a Cicerone coram Caesare. non aliter actam fuisse ac.deceret ! Paucis profecto, rem omnem confecit, dicendi genere usus quamvis elegante et diserto, at leni tamen et submisso. Teis

Huiusmodi autem causa, per sez scriptione non magno opere digna, cum scribitur, longe alio modo est tractanda. Eorum, quae in causa tali sunt, qualiacunque sint , i nihil non negligendum, omnia sunt proferenda, augenda, exaggeranda Rerum levitas verborum. gravitate est tegenda, ut quaeque sunt per se quam maxime exilia, ita dicendi genere maxime sunt orpanda atque illustranda, Quod quidem Ciceroni eo magisnunc erit concedendum , cum oratio muneri mittatur ad eum, cuius res acta erat. In quo nemo: mirabitur,

si omnia ita efferantur, ut summam prae, se ferant conutentionem studiumque insigne. Neque nimis diligenter

temperanda erunt atque ad veritatem referenda, quae de eo dicuntur, cui munus oblatum probari velis. Quid? quod nunc orator aperte fatetur, sè illud non absimile esse voluisse muneribus, qualia ab illo, : cui placere volebat orationem , ferri solerent. Quae cuiusmodi fuerint ac Ciceroni visa sint, nemo dubitabit, qui Deiotarum cogitet regem, opulentum, ambitiosum, barbarum, munera ferentem Ciceroni, homini Romano, viro omni humanitate expolito, iudicii subtilitate insigni, morum elegantia conspicuo. Nonne illa frequentia magis putemus et copiosa, quam apte inventa , opportune data, prudenter oblata

At vero patent omnia, cum quale' Cicero. suum munus esse voluerit, tum qualia Deiotari illa fuerint, ex eo, quod suum quidem levidense' crassoque filo esse, illius autem munera eiusdem modi fuisse, dicit. :

In tela filum quid sit, notum est; simulque in eo esse, qualis tela videatur. Inde cum omnino texendi verbum ad ea transferatur, quae non minori arte quam

modo recte id a nobis \

Lela manuum opera, ingenii et mentis vi conficiantur, nihilque frequentius sit, quam .carminis vel orationis componendae operam cum telarum texendarum arte comparare, inprimis apte factum est, ut, non tam res, quibus contineatur opus, sed modus et ratio, qua uti, mur in rebus, quas dicendo exponimus, illustrandis, augendis, ornandis, felum dicatur, quod in tela non minus conspicitur, quam in oratione genus dicendi. Hinc Cicero (å. Orat. III. 26.) silvam rerum ac sententiarum formandam dicit filo ipso et genere orationis. Eodem modo Cicero (d. Orat. II. 22.) oratores, qui aetatem Periclis secuti, huius dicendi rationem potissimum imitati sint, retinuisse, ait, Periclis succum , sed paullo uberiori filo fuisse, quos verborum copiae et ornatui paullo plus de disse significare vult. Neque dubito, quin filim aliud orationis , quod a Laelio (à, Amic. 7.) expetit Fannius, genus dicendi notet ab. illa philosophorum de amicitia disserendi ratione multum diversum, utpote planius, uberius, copiosius. In Horatiano illo: Tenui deducta poemata filo (Epp. II. I. 225,) quod nunc quidem laudem continet, agnoscunt omnes, poemata magna cum arte composita-ac tam eleganter conscripta, ut vel subtilissimo iudicio probari possint.

Iam de crasso filo, quo Cicero hanc orationem contextam dicit, videamus. Quod quidem nemo, qui Cicerónem bene noverit aut hanc orationem paullo accuratius legerit, ita interpretabitur, ut orationem significari putet incomtam et inornatam, aut adeo negligenter ac temere conseriptam. Crasso filo est potius ca oratio, quae, haud paullo plus, quam per se decebat, et causae per se aptum erat, ornatur, atque ita augetur, ut, quod in eo genere, nimium factum fuerit, a iudicio paulo acriori facile deprehendi possit. Quod verbo rariori, iain facilius ex illo, quod modo explicuimus, cognosci poterit. Vestis levidensis a Grammaticis veteribus exponitur vestis raro ac tenui textu, quae raro filo sit, Jeviterque densata. Ut sic quoque Cicero non magna arte consilium suum se occultasse indicet, sed ita rem tractasse, ut vera eius ratio paulo acutioribus facile pateret,

Itaque habemus, ni omnia me fallunt, Ciceronem fatentem se orationem nostram ita scripsisse, -- ut iis, quae coram Caesare dicta sint, ratione parum habita, non tam spectaret quam vere quaeque et accommodate dicantur, sed potius,

quae Deiosaro, regulo illi barbáró,

« PreviousContinue »