Page images
PDF
EPUB

bis pagnanter, et eo utrobique eventu, ut hostium opes prorsus fere frangerentur *). -

[ocr errors]

XXI. De Ciceronis in scribenda pro Deiotaro oratione

consilio eiusdemque de eadem iudicio non negli

gendo. (Ad solemnia scholae Catharineae indicenda scripsit M. Chr. Jul.

Wilh. MOSCHE, Dir. et Prof. (Lubec. typ. Röinhildianis.

MDCCCXV.) Ciceronis, quam habemus, orationem pro Deiotaro , si formam orationis spectes atque omne dicendi genus, nulli ceterarum, quas nobis servatas esse laelamur, postponendam esse nemo, arbitramur, negabit. Tam apte omnia ibi suöt disposita, tam copiose et varie omnia efferuntur, tantum est verborum optimorum flumen, lanta taniqué accurata verborum concinnitas, tam dilucida denique ac plana est in summo ornatu omnis dicendi ratio, ut Ciceronem, hoc est, summum oratorem, facile agnoscas. At vero haud paulo aliter stattendum videtur, ubi, omisso genere dicendi, id potius quaeramus, quam vere atque ex omni parte apte dicta sint, quae ibi legimus, atque iis rebus accommodate, quarum alias Ciceronem diligentissimam rationem habuisse scimus.

De qua re priusquam plura dicam, non alienum mihi videtur ea praemittere, quibus cayeri possit, ne quis me iis accenseri velle putet, qui veterum scriptorum iudices se praebeant severos, atque nulla re magis, quanto ipsi ornati sint ingenio et" acumine, ostendí posse arbitrentur, quam scriptoribus illis reprehendendis atque in ordinem redigendis, quorum ut sensum

[ocr errors]

*) Quae omnia cum typis hactenus fere iam essent expressa,

his ipsis diebus inittitur mihi Mitfordii operis, supra lau-
dati, Toinus secundus ; ab Eichstaedtio, Viro inter paucos
erudito ; eadein et arte et doctrina tractatus, ac primò illi
contigisse gaudemus. Ibi (p. 431. sq.) Eichstäedtius ipse
suam de hac, quae circumfertur; pace; sententiam,
suo, .i. e. docie et acute tulit. Quae Vir doctissimus ibi
attulit, vellem equidem antea mihi innotuissent, quam
hancce commentationem absolvissem ; nunc autem iis uti,
quod vehementer doleo, non amplius licuit..

more

[ocr errors]

adsequerentur, sapientiamque ut caperent operam dare debebant. Neque quemquam mimus decere puto illam iudicii subtilitatem, vel potius vanitatem, quam iuventulis artibus optimis erudiendae magistrum. Quid enim? Nonne multo magis huius erit, id potissimum agere, ut Ciceronem tirunes accurate intelligant, eius sapientiam agnoscant, vim dicendi summam sentiant, quam, dum hi iudices gravissimi sedeant, quae ipsi aut non vere aut non apte satis dicta videantur, audacter accusare, summumque oratorem in viam reducere velle.

Quae cum ita sint, minime tamen in scriptoribus illis legendis et explicandis omnè omnino iudicium cum de rebus ac sententiis, tum de genere dicendi tolli ve lim. Maneat enim illud, magis amica veritas. Reprebendendi adeo mihi videntur, qui, humanae conditionis immemores, quae ab illis auctoribus profecta sunt, ab omni parte perfecta atque absoluta jàctent. Praesertim cum nonnulla sint, quae summi illi viri scripserint adolescentes, alia ipsis invitis exciderint. Multo magis autem peccare e ac de auctore ipso male mereri mihi videntur, si qui aut socordia impediti, ant nimia antiquitatis admiratione ducti; in scriptis illis tractandis auctoris ipsius consilium adeo negligunt; ut ea quoque summo studio laudent ac defendant, quibus auctor ipse se lusisse fateatur. Ita enim omne iudicium depravatur, veri sensus pervertitur, auctor autem, quo impensius ab his laudatur; eo acerbius ab aliis mox vituperabitur.

Cuius rei exemplum in illa Ciceronis pro Deiotaro oratione agnoscendum puto. In qua si quis omnia ab oratore vere atque ex animi sententia dicta contendat, aut ea, quae auctor ipse causae, personis , loco per se aptissima putasset, valde verendum erit; ne, ipso Cicerone invilo, veritati, quamvis frustra, obnitatur.

Quod quo magis pateat, videamus primum causam ipsam, quae qualisque ea fuerit.

Deiotarus unus tetrarcharum Gallograeciae, ex quo Romani adversus Mithridatem bella gerebant, inprimis res eorum in regionibus illis adiuverat. Quare ab his auctus et ornalüs est. Regno adiicitur à Ponipeio ter. rarum finitimarum pars *), Rex Arinêniae minoris a Senalo adpellatur **), socius atque amicus populi Ros

*) Strabo XII. p. 547. **) Hirtius d. b. Al. 67. 34.

1

mani audit. Neque interim ipse sibi defaerat. Ceteros tetrarchas malis artibus opibus et potentia exuerat, seque solim tetrarcham constituerat *). Bello civili (a. u. 704.) apud Romanos exorto Pompeii parles amplexus, ipse, quamvis extrema seneclule, cum auxiliis in Graeciam proficiscilur. In proelio apud Pharsalam (a. u. 705) adversus Caesarem slat; proelio facto, Pompeium fugientem aliquamdiu comilatus, mox in 'regnum redit. Ibi Caesari victori cedens animum, tanien ab eo gerit alienum. Bello Alexandrino finito Caesar Pharmacis temeritate in Asiam devocalur. Huste, viribus impari, superbia stolido, victo, Caesar apud Deiolarum deverlit (a. u. 706). Quanto studio Pompeium olim adiuverit memor, neque multum tribuens iis, quae posthaec invilus ipsi praestiterit, Caesar pecuniam ei imperat, partem reyni maiorem ei adeniit, ceterum de controversis tetrarcharum postea se cogniturum dicit. Inde discedens mox ad bellum Africanum proficiscilur (707). Ad. versariis ibi superatis bellum init Hispaniense. Summis ibi periculis defunctns tandem redit Romam (a. u. 708). Caesaris adventum exspectabant legati a genero. Deiolari, Savcundario, missi, Castore, regis ex filia nepote, legationis principe. Namque haud magna , opera, Caesari persuaderi posse videbatur, ut hominem, quem sibi infensum esse non nesciebat, regno privaret. Quod cum initio artibus ac dolo moliriconati essent, mox, opportunitate ublata, remque omnem Caesaris odio multo magis confectam iri arbitrantes, quam rationibus, calumniarum infidiis omissis, quod volunt, aperle petunt. Philippi enim, quem, Deivlari medicum, a legatorum, quos rex, ut suam causam luerentur, Romam miserat, pedibus abduxerant, testimonio usi, Deiotarum Caesari, apud se olim deversanti, insidias. struxisse criminantur, eundemque contendunt nunc animum habere a Caesare non minus alienatum, quam quo antea fuerit.

Deiotari defensio a Cicerone suscipitur. Res intra privatos parietes, adsidentibus quibusdam advocatis, Deiotari amicis, praesentibusque eius legatis, coram Caesare agitur.

Haec erant in causa. Quae qualis cum per se fuerit, tum Caesari visa sit, pancis videamus.

A Quid enim ?, Caesareni, qui tot proelia gesserit,

[ocr errors]

*) d. b. Alex. 67. Straho p. 567. **) Cic. Phil. II. 37. d. b. Alex. 68.

tot proélia commiserit, de vita toties dimicarit, qui denique, post suum à Deiotaro discessum, nuper in pugnis atrocissimis vitae pericula adierit extrema, huno nonne contemsisse potius et neglexisse arbitremur, quae de insidiis aliquot ante annos tam stolide structis atque omni eventu destitutis iam deferebantur? An vero hoc illum nullo modo ferendum sibi putasse censebimus, Deiotarum, illum Galatiae regulum, alieno a se animo esse? Scilicet amicitiam hominis et fidem inre 810 se tenere sibi persuaserat! Gravissimasque sine dubio poenas ab eo nunc erat repetiturus, quod voluntalem eius non satis sibi propitiam compererat! Praeterea causae exitus ostendit, quanti Caesar omnem rem fecerit! Neque damnavit reum, neque absolvit; delatores autem liberos dimisit.

Hanc vero causam quomodo a Cicerone oratam legimus! - Quanto animi impetu, quanto dolore omnia ibi dicuntur: Quam magnifice de Deiotaro sentit! Quanto opere Caesari persuadere studet, ipsi nullo modo succensere Deiolarum!

Principio quidem, quae Cicero. Crassum (de Orat. 1, 26.) dicentem facit: „mihi, qui quam optime dicunt, » quique id facillime atque ornatissime facere possunt, „ tamen, nisi timide ad dicendum accedunt, et in exor. ,, dienda oratione perturbantar, paene impudentes vi,, dentur" etsi Ciceronis ipsius mentem ostendunt, eumque non nisi timide ad dicendum prodiisse, et multa cum modestia initium dicendi fecisse non dubitamus, tamen, quod Cicero vix in una illa pro Milone de se palam profitetur, idem eum nunc in hac causa atque hoc loco multis verbis de se affirmantem nonne mirari licebit?

Omitto cetera, quae copiosissime dicta sequuntur, de animi vehementer perturbati causis. In his autem habemus haec: Hanc enim causam si in foro

- spectarem curiam, intuerer forum, coelum denique testarer ipsum! - Quis, quaeso, sibi persuadebit Ciceronem has, Caesare audiente, nunc tragoedias egisse!

Ea nonne sunt iuveniliter potius luxuriantis, quam hominis senis virique consularis!.. talia quomodo Caesari placere potuisse statuamus ?

Sequuntur quae pertinent ad excusandum Deiota. rum, Pompeii castra sequutum. In his praeterquam quod orator fere nimius est, ea, quae alias coram Caesare dicens, quemadmodum utrumque decebat, breviter ac timide perstringit, nunc quidem pluribus effert, deque ea, qua uti solet, cautione adhibita. Quam brevi(Miscell. Vol. I. P. II. 1822. )

15

dicerem

ter tangit in oratione pro Márcello (cap. 1o.) belli ci vilis exorti tempora; incertam, quae tum erat, rerum Romanarum conditionem , iudicii, utra potius causa cuique probanda csset, difficultatem ! Diversae voluntates civium fuerunt, distractaeque sententiae

erat obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant, quid optimum esset etc. Pari modestia de iisdem rebus loquitur in Ligariana (cap. 6.). Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum non hostile, odium, sed civile dissidium.

Principum dignitas erat paene par

causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte, quod probari posset. Nunc aútem multo aliter de iisdem rebus disserit, neque dubitat ea commemorare, quae Deiotarum excusare poterant, Caesaris autem aures mentemque laedere debebant. Quis Ciceronem putet Caesari, qui red conciliandus erat, dixisse: Senatus consentientis auctoritate arma sumta, consulibus , praetoribus, tribunis plebis, novis imperatoribus rempublicam defendendam datam. Neque facile ferre poterat Caesar tot ac tanta de Pompeio sibi enarrari, quibus vix quidquam addi posset.

lam pergit orator, ad ea, quibus Deiotarum à cri. minibus defendere et suspicionem liberare studet. In quibus mihi non praetereundum videtur, quod supra monui. Quod Rex Caesari insidiatus dicebatur, in eo crimen habemus ab accusatoribus non domo allatum, sed Romae demum confictum. Opportune enim iis accidisse videtur servi proditio, qua uterentur ad crimen fingendum, quod, quamvis per se idoneis rationibus destitutum, ceteris tamen, quibus regem oppugnabant, additum, Deiotaro apud Caesarem, regi infensum, haud parum erat nociturum. Longe alia erant, quae secum attulerant accusatores, quibusque confisi antea Deiotarum non tam aperte accusare cogitaverant, quam Caesarem adversus Deiotarum clam exacerbare speraverant. In illo autem crimine, neque per se credibili, neque speciose conficto, refutando, quantopere se iactat Cicero! Quam studiose minima quaeque urget! Multo brevior est in tractandis iis, quae accusatores a Deiotaro clam adversus Caesarem instituta criminati erant, quaeque animi a Caesare abalienati argumenta attulerant. Quamquam si quis in his omnibus artem oratoris agnosci velit, quam Cicero ipse sub Antonii perso na (de Orat. 11, 12) copiosissime commendavit, ut boni, quod habeat causa, id orator amplectatur, exornet, exaggeret, a malo autem vitioque causae prudenter rece

« PreviousContinue »