Page images
PDF
EPUB

‚autem › Chelidoniae, a Demosthene, Plutarcho, Aristide, Suida. Porro, maris superi locum, a Persis non praeternavigandum, addunt, Lycurgus, Demosthenes, Diodorus, Plutarchus, Aristides, Suidas, insulas Cyaneas. Copiis pedestribus non adeunda regis ducibus ab Isocrate memoratur omnis regio intra Halyn sita ; Demosthenes, Plutarchus, Suidas, regem volunt pacis legibus impeditum, quo minus pedestribus copiis intra spatium, quantum equus uno die*) conficere posset, ad mare descenderet; a quibus parum discedit Aristides, spatium quingentorum stadiorum memorans; secundum Diodorum cautum erat, ne Persarum satrapae trium dierum itinere inferius ad mare descenderent; Lycurgus satis habet Graecorum, Asiam incolentium, libertatem praedicasse ex foedere receptam. Tempus pacis conciliatae a Platone ponitur post res a Cimone ad Cyprum feliciter gestas; idem fit a Demosthene, Calliam quippe pacis conciliatorem nominaute, Diodorus aperte foedus factum anno victorias Cimonis Cyprias sequuto tribuit, Pacem statim post proelium ad Eurymedontem compositam esse, expressis verbis contendit unus omnium Plutarchus.

Isocrates de tempore prorsus nihil certi habet. Neque Lycurgi verbis res de tempore ullo modo diiudica-, tur. Aristides favere adeo videtur sententiae eorum, qui post victorias plures, illam ad Eurymedontem insequutas, pacem demum convenisse volunt. Suidas porro multum abest, ut aperte ab iis stet, qui Euryme. donteam victoriam unam putent pacis causam ac fon tem. Callisthenis denique testimonio hactenus nobis uti licet, ut pacem, statim post proelium ad Eurymedontem factum, nullo modo compositam fuisse, conten, damus, post autem aliquot annis pacem confectam esse, quin sumamus, per eum non dubitemus,

His omnibus collectis libere mihi fatendum videtur, non nihil dubitationis relinqui, an ulla umquam pax certis conditionibus rite facta fuerit atque composita. Cui enim non quandam saltem moveret suspicionem singularis illa et prorsus miranda ratio, qua illam de pace eiusque conditionibus narrationem, quam Thucydides plane ignorat, Plato breviter attingit, mox sen

*) Ex alio Plutarchi loco (in Cimone e. 19.) suspicari licet spatium illud exaequare stadia quadringenta; h. e. 10 ferme milliaria Germ.

216

sim sensimque excrescere et augeri videmus, tandem autem formam sumere perfectam atque omnibus numeris absolutam. Sed accuratius haec nunc disputare nolo; illuc praevortamur. Quodsi temporibus illis ulla facta est pax, id quidem accidit, non tam post proelium apud Eurymedontem, quam potius post res a Cimone ad Cyprum, ab anno inde Olympiadis LXXXII. secundo, non minus fortiter, quam feliciter gestas. Plutarchi enim auctoritas, quem unum vidimus aperte pro pace statim post proelium ad Eurymedontem facta pugnare, vix valere posse videtur, contra Callisthenem, tempus illud verbis expressis reiicientem; Platonem quamvis leviter tempus post Cyprias Cimonis victorias innuentem; Demosthenem, id apertius indicantem; Diodorum, proeixe idem tempus commemorantem.

Quod autem de pacis tempore ex veterum scriptorum testimoniis propius ad veritatem accedere, hucusque ostendimus, idem rationibus ex re ipsa petitis confirmari potest. In hac causa primum utar iis, quae Wesselingio, viro in hoc literarum genere facile principi, debemus. Is autem haec habet: Nihil ante hunc annum (Olymp. 82, 4.) amicum fuisse Atheniensibus cum Persis invenimus. Cimon enim statim a parta ad Eu\rymedontem victoria (Ol. 77) in Persas, Chersonesum Thraciae insidentes, duxit. Non maltis post annis Aegyptii, Inaro duce, desciscunt (Ol. 833), et Atheni ensium implorant auxilium; qui, tametsi conditionibus foederis nominatim insertum esset, μὴ στρατεύειν Αθηνα τους εἰς τὴν χώραν, ἧς ὁ βασιλεὺς ἄρχει, confestim cum classe advolant, ipsosque Persas oppugnant. Quin ipso hoc tempore, Thucydide teste, Cimon sexaginta naves auxilio misit Amyrtaeo, qui in paludibus Aegypti Persarum inimicus degebat. Quae quidem, aut foedus post pugnam ad Eurymedontem omnino non pactum, aut certe ab Atheniensibus perside fuisse neglectum persuadent.

W

Quibus addi possunt haec: Dodwellus ipse, quamvis acrem Plutarchi patronum agat, iam pridem animadvertit, pacem statim post proelium ad Eurymedontem factam si contendamus, tot esse ac tantas res, quae intra unius anni spatium gestae-memorentur, ut, quomodo his pax confecta addi potuerit, non admodum facile esse intellectu fateatur; attamen id potius nullo modo fieri potuisse satis aperte patet, cum pacem non repente ac nullo negotio, sed legatis ultro citroque missis convenisse cogitemus; quod quis, quaeso, factum

dicat paucorum mensium spatio? Deinde, qui nobis animo fingere possumus regem Persarum, uno ad Eurymedontem proelio amisso, ad illas tam graves tamque ignominiosas 'descendisse pacis conditiones? Nonne veri multum similius videtur, regem tum demum huius modi foedus iniisse, cum, copiis gravi proelio pulsis ac fugatis, et Cypro ab hostibus prorsus fere occupata, vehementer ipsi timendum esset, ne tota insula in potestatem Atheniensium redigeretur, eaque subacta Athenienses inde profecti, facili opera cum Asiae provincias mari adiacentes, tum Aegyptum, cuius fidem admodum dubiam esse compererat, invaderent.

Quibus omnibus ad superiores illas rationes, ex scriptorum testimoniis repetitas, additis, non longe a vero aberrasse mihi visus sum, in narratione de Cimore, res ita disponendo, ut cum Wesselingio statuerem, Persas, post cladem ad Eurymedontem acceptam perterritos, civitates graecas Asiae sponte sua missas fecisse, et raro inter Chelidonias et Cyaneas navigasse; pacem autem nonnisi post iteratam illam ad Cyprum cladem rite esse confectam.

[ocr errors]

Reliquum est, ut causas indicem, quibus factum fuisse videatur, ut scriptores non uno modo de pacis huius tempore eiusque conditionibus loquantur, sed paucis nunc defungi me oportebit.

Thucydidis, qui illi aetati erat proximus, de omni hac re silentium variis ac diversis sententiis locum daret necesse fuit. Mox secnta sunt ea tempora, ut Graeci commodis, pace illa partis, frui initio vix possent, bellis quippe domesticis occupati; postea autem iis uti non auderent. Persarum amicitiam studiose quaerentes, mox adeo manus victas praebentes. Accedit et illud, quod non tam historiarum scriptores, quam oratores, de omni hac re non tam simpliciter narrantes, quam ex re atque causa splendide verba facientes, audimus. Quae omnia non poterant non impedire, quo minus accurata et constans de conditionibus pacis memoria tra'deretur.

Quod in

falli deprehendimus; ea est in iis, quae a Cimone ad. Eurymedontem et postea ad Cyprum gesta sunt, rerum ac temporum similitudo, ut scriptor alias non indiligens in errorem facile induci posset. Habemus enim Cimonem ducem cum classe simul et cum copiis pedestribus Persarum, iisdem fere regionibus, pari fortuna,

A Constituendo Plutarchum saltem

1

bis pugnantem, et eo utrobique eventu, ut hostium opes prorsus fere frangerentur *).

XXI.

De Ciceronis in scribenda pro Deiotaro oratione consilio eiusdemque de eadem iudicio non negligendo.

(Ad solemnia scholae Catharineae indicenda scripsit M. Chr. Jul. Wilh. MOSCHE, Dir. et Prof. (Lubec. typ. Römhildianis. MDCCCXV.)

2

Ciceronis, quam habemus, orationem pro Deiotaro; si formam orationis spectes atque omne dicendi genus, nulli ceterarum, quas nobis servatas esse laetamur, postponendam esse nemo, arbitramur, negabit. Tam apte omnia ibi sunt disposita, tam copiose et varie omnia efferuntur, tantum est verborum optimorum flumen, tanta tanique accurata verborum concinnitas, tam dilucida denique ac plana est in summo ornatu omnis dicendi ratio, ut Ciceronem, hoc est, summum oratorem, facile agnoscas. At vero haud paulo aliter statuendum videtur, ubi, omisso genere dicendi, id potius quaeramus, quam vere atque ex omni parte apte dicta sint, quae ibi legimus, atque iis rebus accommodate, quarum alias Ciceronem diligentissimam rationem ha buisse scimus.

De qua re priusquam plura dicam, non alienum mihi videtur ea praemittere, quibus cayeri possit, ne quis me iis accenseri velle putet, qui veterum scriptorum iudices se praebeant severos, atque nulla re magis, quanto ipsi ornati sint ingenio et acumine, ostendi posse arbitrentur, quam scriptoribus illis reprehendendis atque in ordinem redigendis, quorum ut sensum

*) Quae omnia cum typis hactenus fere iam essent expressa, his ipsis diebus mittitur mihi Mitfordii operis, supra laudati, Tomus secundus, ab Eichstaedtio, Viro inter paucos erudito, eadem et arte et doctrina tractatus, ac primo illi contigisse gaudemus. Ibi (p. 431. sq.) Eichstaedtius ipse suam de hac, quae circumfertur, pace, sententiam, more suo, i. e. docte et acute tulit. Quae Vir doctissimus ibi attulit, vellem equidem antea mihi innotuissent, quam hancce commentationem absolvissem; nunc autem iis uti, quod vehementer doleo, non amplius licuit.

adsequerentur, sapientiamque ut caperent operam dare debebant. Neque quemquam minus decere puto illam iudicii subtilitatem, vel potius vanitatem, quam iuventutis artibus optimis erudiendae magistrum. Quid enim? Nonne multo magis huius erit, id potissimum agere, ut Ciceronem tirones accurate intelligant, eius sapientiam agnoscant, vim dicendi summam sentiant, quam, dum hi iudices gravissimi sedeant, quae ipsi aut non vere aut non apte satis dicta videantur, audacter accusare, summumque oratorem in viam reducere velle.

Quae cum ita sint, minime tamen in scriptoribus illis legendis et explicandis omne omnino iudicium cum de rebus ac sententiis, tum de genere dicendi tolli velim. Maneat enim illud, magis amica veritas. Reprehendendi adeo mihi videntur, qui, humanae conditionis immemores, quae ab illis auctoribus profecta sunt, ab omni parte perfecta atque absoluta iactent. Praesertim cum nonnulla sint, quae summi illi viri scripserint adolescentes, alia ipsis invitis exciderint. Multo magis autem peccare ac de auctore ipso male mereri mihi videntur, si qui aut socordia impediti, aut nimia antiquitatis admiratione ducti, in scriptis illis tractandis auctoris ipsius consilium adeo negligunt, ut ea quoque summo studio laudent ac defendant, quibus auctor ipse se lusisse fateatur. Ita enim omne iudicium depravatur, veri sensus pervertitur, auctor autem, quo impensius ab his laudatur, eo acerbius ab aliis mox vituperabitur.

[ocr errors]

Cuius rei exemplum in illa Ciceronis pro Deiotaro oratione agnoscendum puto. In qua si quis omnia ab oratore vere atque ex animi sententia dicta contendat, aut ea, quae auctor ipse causae, personis, loco per se aptissima putasset, valde verendum erit, ne, ipso Cicerone invito, veritati, quamvis frustra, obnitatur.

Quod quo magis pateat, videamus primum causam ipsam, quae qualisque ea fuerit.

Deiotarus unus tetrarcharum Gallograeciae, ex quo Romani adversus Mithridatem bella gerebant, inprimis res eorum in regionibus illis adiuverat. Quare ab his auctus et ornatus est. Regno adiicitur à Pompeio terrarum finitimarum pars *), Rex Armeniae minoris a Senatu adpellatur **), socius atque amicus populi Ro

*) Strabo XII. p. 547.

**) Hirtius d. b. Al. 67. 34

« PreviousContinue »