Page images
PDF
EPUB

„late sua desperarént, neque amplius, quem potissimum

nostrum subigerent, quam potius, quomodo se ipsos salyos servarent, cogitarent. . Hinc' factum est, ut ci,,vilates omnes liberas dimitterent, ac regionis ad ma. „ re vergentis parte non parva excederent."

Agnoscit itaque ille, urbes Graecorum Cimonis opera libertati redditas, Persasque remotus; haec autem a Persis non pace obstrictis, sed metu coactis innuit concessa. Quem Persaram metum tanlum abest ut. unice ex illa ad Enrymedontem clade accepta repetat, ut potius satis clare indicet, postea quoque a Cimone yesia esse ea, quae metum Persarum alerent et eo us-, que augerent, at tandem illa Graecis a Persis concederentur.

Eadem fere, aut potius plura, insunt loco einsdem auctoris illi, quem legimus in Oratione Panathenaica, (Tom. I, pag. 149, 150, 151, ed lebb.) Qui, quum longior sit, quam qui apponi integer possit , haec de eo commemorasse sufficiat, quae quisque locum ipsum inspiciens vere ei inesse deprehendet. Post pugnam ad Eurymedontem factam bellum minime ait finitum ac pacem confectam, contra non solum auxilii post haec ab Atheniensibus Aegyptiis lati mentionem facit, sed etiam aperte significat, pluribus demum cladibus acceptis regem de pace cogitasse, et tandem Atheniensium certaminibus ac marinis expeditionibus eo fuisse redactum, ut polliceretur (buolóynos) se terminos duos, Chelidonias ad Meridiem, Cyaneas ad Septemtrionem, navigio in posterum non superaturum, et a mari ad quingenta undique stadia recessurum - Tale itaque, mox deinde pergit, respublica Atheniensis bellum gessit, ac talem fecit pacem. Tandem miratur quod Athenienses, dum haec contra Persas perficerent, eodem tempore cum pluribus Graeciae civitatibus bello contendissent; id autem aperte post pugnam ad Euryme. dontem accidit.

Nunc itaque Aristidem quoque de pace loquentem audivimus, sed ita, ut, quamquam de tempore nil certi notet, tamen neque unam illam ad Eurymedontem puguam pacis causam agnoscat, neque hanc statim post unam illam victoriam convenisse tradat; ea adeo ad

quae ad tempora proelio illo seriora spectare videantur.

Agmen claudat Suidas. Is sub voce Kiyov, nescio unde, haec narrat: Cimon, Miltiadis filius, contra „Persas, qui cum Themistocle ad mare descenderant

dat,

(METENCÓNTAS, quod vulgo, sed, ut videtur, falso, vertitor, in Graeciam venerant), dux factus est, et in Cyprum „ versus et Pamphiliam classe profectus, apud Euryme» dontem fluvium, terra marique, eodem die, hostes vie. cit. Is

quoque Persis certos constituit limites, et foe. dere sanxit, ne qua Persarum navis bellica *), extra „Cyaneas et Chelidonias et Phaseliden, (quae urbs est Pamphiliae) navigaret, neve intra tantum spatium,

quantum equus uno die conficere posset , Rex Persa „rum ad mare descenderet, et ut Graeci Asiam incor lentes liberi essent ac sui iuris.".

Primum non satis liquido dicit, limites illos statim post proelium Eurymedonteum constitutos esse; deinde, alterum de duobus sumamus necesse est, aut Suidas misere fallitur, ante illam Cimonis primam in Asiam expeditionem Themistoclem apud Persas fuisse putans, aut, quod magis credo, aperte proelium ad Eurymedontem factum nunc dicit illud, quod Cimon non multo ante mortem, 01. 82, 4, haud procul a Cypro cum Persis commisit; ita ut victoriam hanc Cypriam cum illa ad Eurymedontem parta confundat.

Quae hactenus singulos de re, quam quaerimus, parrantes audivimus, ea iam colligamus, quidque, his tam variis tamque diversis tot auctorum narrationibus vero similius subesse videatur, coniectura assequi štu, deamus.

Apud Thucydidem de pace ulla facta ne verbum quidem invenimus ; illam autem compositam affirmant, Plato **), Isocrates, Lycurgus, Demosthenes, Craterus, Diodorus, Plutarchus, Aristides, Suidas; neque adversatur Callisthenes, non nisi hoc negans, statim post proelium apud Eurymedontem pacem conciliatam fuisse.

Quae de pacis conditionibus narrantur ab aliis alia, haec sunt: Praeter Platonem, qui omnino nullas pacis leges memorat, ex caeteris, maris inferi limes, intra quem Persas se continere oportebat, traditur, Phaselis quidem, ab Isocrate, Lycurgo, Diodoro, Suidas insulae

[ocr errors][merged small]

*) Retinui vulgarem versionem verborum võuga toléuovi

quamvis falsam, cum meliorem dare nequeo. **) A quo tamen non negandum est, ea dici de tiinore, quo

perculsus sit rex, ut, praesertim cuin de conditionibus aliisque pacis solennibus nil addatur, verbum Elovn de bello potius finito, quam de pace rite composita adhibitum videatur

[ocr errors]

autem Chelidoniae, a Demosthene, Plutarcho, Aristide, Suida. Porro, maris superi locum, a Persis non praeternavigandum, addunt, Lycurgus, Demosthenes, 'Diodorus , Plutarchus, Aristides, Suidas, insulas Cyaneas. Copiis pedestribus non adeunda regis ducibus ab Isocrate memoratur omnis regio jptra Halya sita ; Demo. sthenes, Plutarchus, Suidas, regem volunt pacis legibus impeditum, quo minus pedestribus copiis jotra spalium, quantum equus uno die") conficere posset, ad mare de scenderet; a quibus parum discedit Aristides, spatium quingentorum stadiorum memorans; secundam Diodo. rum cautum erat, ne Persarum satrapae trium dierum itinere inferius ad mare descenderent; Lycurgus satis babet Graecorum, Asiam incolentium, libertatem prae. dicasse ex foedere receptam, Tempus pacis conciliatae a Platone ponitur post res a Cimone ad Cyprum feliciter gestas; idem fit a Demosthene, Calliam quippe pacis conciliatorem nominaute, Diodorus

aperte foedus factum anno victorias Cimonis Cyprias sequuto tribuit, Pacem statim post proelium ad Eurymedontem compositam esse, expressis verbis contendit unus omnium Plutarchus

... Isocrates de tempore prorsus nihil certi habet, Ne. que Lycurgi verbis res de tempore ullo modo diiudica-, tur. Aristides fayere adeo videtur sententiae eorum, qui post victorias plures, illam ad Eurymedontem insequutas, pacem demum convenisse volunt. Suidas porro multum abest, ut aperte ab iis stet, qui Euryme. donteam victoriam unam putent pacis causam ąc fon. tem.

Callisthenis denique testimonio hactenus nobis uti licet, ut pacem, statim post proelium ad Eurymedontem factum, nullo modo compositam fuisse, contena damus, post autem aliquot annis pacem confeclam esse, quin sumamus, per eum, non dubitemus,

His omnibus collectis libere mihi fatendum videtur, non nihil dubitationis relinqui, an ulla umquam pax certis conditionibus rite facta fuerit atque composita. Cui enim non quandam saltem moveret suspicionem singularis illa et prorsus miranda ratio, qua illam de pace eiusque conditionibus parrationem, quam Thucydides plane ignorat, Plato breviter attingit, mox sen,

*) Ex alio Plutarchị loco (in Cimone e. 19.) suspicari licet

spatium illud exaequare stadia quadringenta ; h. e. 10 ferme milliaria Germ,

216

sim sensimque excrescere et augeri videmus, tandem autem formam sumere perfectam atque omnibus numeris absolutam. Sed accuratius haec nunc dispulare no. lo; illuc praevortamur. Quodsi temporibus illis ulla facta est pax, id quidem accidit, non tam post-proelium apnd Eurymedontem, quam potius post res à Cimone ad Cyprum, ab anno inde Olympiadis LXXXII. secundo, non minus fortiter, quam feliciter gestas. Plutarchi enim auctoritas, quem unum vidimus aperte pro pace stalim post proelium ad Eurymcdontem facta puynare, vix valere posse videtur, contra Callisthenem, tempus illud verbis expressis reiicientem; Platonem quanvis leviter tempus post Cyprias Cimonis victorias innuen. tem; Demosthenem, id apertius indicantem ; Diodorum, proeixe idem tempus commemorantem.

Quod autem de pacis tempore ex veterum scriptorum testimoniis propius ad veritatem accedere, hucus. que ostendimus, idem rationibus ex re ipsa petitis con. firmari potest. In hac causa primum utar jis, quae Wesselingio, viro in hoc literarum genere facile prin. cipi, debemus. Is autem haec habet: Nihil ante hunc annum (Olymp. 82, 4.) amicugi fuisse Atheniensibus cum Persis invenimus. Cimon enim statim a parta ad EuTrymedontem victoria (01. 773) in Persas, Chersonesum Thraciae insidentes, duxit. Non maltis post annis Aegyptii, Inaro duce, desciscunt (01. 837), et Atheniensium implorant auxilium; qui, tametsi conditionibus foederis nominatim insertam esset, un GTPateúálv 'Agnvaέους εις την χώραν, ής ο βασιλεύς άρχει, confestim cum classe advolant, ipsosque Persas oppugnant. Quin ipso hoc tempore, Thucydide teste, Cimon sexaginta naves auxilio misit Amyrtaeo, qui in paludibus Aegypti Persarum inimicus degebat. Quae quidem, aut foedus post pugnam ad Eurymedontem omnino non pactum, aut certe ab Atheniensibus perside fuisse neglectum persuadent.

Quibus addi possunt haec: Dodwellus ipse, quamvis acrem Plutarchi patronum agat, iam pridem animadvertit, pacem statim post proelium ad Eurymedontem faclain si conlendamus, tot essc ac tantas res, quae intra unius anni spatium gestae-memorentur, ut, quomodo his pax confecta addi potuerit, non admodum facile esse intellectu, fateatur; altamen id potius nullo modo fieri potuisse satis aperte palet, cum pacem non repente .ac nullo negotio, sed legatis, ultro citroque missis convenisse cogitemus; quod quis, quaeso, factum

dicat paucorum mensium spatio? Deinde, qui nobis animo fingere possumus regem Persarum, uno ad Eurymedontem prvelio amisso, ad illas tam graves tamque ignominiosas descendisse pacis conditiones? Nonne veri niultum similius videtur, regem tum demum huius modi foedus iniisse, cum, copiis gravi proelio pulsis ac fugatis, et Cypro ab hostibus prorsus fere occupata, vehementer ipsi timendum esset, ne tota insula in potestatem Atheniensium redigeretur, eaque subacia Athenienses inde protecti, facili opera cum Asiae provincias mari adiacentes, tum Aegyptum, cuius fidem admodum dubiam esse compererat, invaderent.

Quibus omnibus ad superiores illas. rationes, ex scriptorum testimoniis' repelitas, additis, non longe a vero aberrasse mibi visus sum, in narratione de Cimo. re, res ita disponendo, ut cum Wesselingio staluerem, Persas, post cladem ad Eurymedontem acceplam perterritos, civitates graecas Asiae sponte sua missas fecisse, et raro inter Chelidonias et Cyaneas navigasse; pacem autem nonnisi post ileralam illam ad Cyprum cladem rite esse confectam.. .: Reliquum est, ut causas indicem, quibus factum fuisse videatur, ut scriptores non uno modo de pacis, huius tempore eiusque conditionibus loquantur; sed paucis nunc defungi me oportebit.

Thucydidis, qui illi aelali erat proximus, de omni hac re silentiuni variis ac diversis sententiis locum daret necesse fuit. Mox secnta sunt ca tenipora, ut Graeci commodis, pace illa pariis, frui initio vix possent, bellis quippe domesticis occupati; postea autem iis uti non auderent. Persarum amicitiam studiose

quaeren, tes, mox adeo nianus victas praebentes. Accedit et illud, quod non tam historiarum scriptores, quam oralores, de omni hac re non tam simpliciter narrantes,

., quam ex re atque causa splendide verba facientes, audimus. Quae omnia non poterant non impedire, quo minus accuraia et constans de conditionibus pacis memoria traderetur,

Quod in tempore constituendo Plutarchum saltem falli deprehendimus; ea est in iis, quae a Cinione ad Eurymedontem et postea ad Cyprum yesta sunt, rerum ac temporum similitudo, ut scriptor alias non indiligens in errorem facile induci posset. Habenius enim Cimonem ducem cum classe simul et cum copiis pede. stribus Persarum, iisdeni fere regionibus, pari fortuna,

[ocr errors]
« PreviousContinue »