Page images
PDF
EPUB

berentem offendimus.' Primus“ in quaestionem veniat locus Panegyrici (cap. 33. s. p. 94. ed. Basil. 1570.) orator ibi, „Nos“, inquit, „Athenienses, barbaros exercitum in

Europam traiicere ausos, atque animis, ultra quam „par erat, elatus, eo redegimus, ut non modo expe

ditiones adversus 'nus susciperent porro 'nullas, sed ,,etiam ipsorum agri a nobis vastarentur; quique mille

et ducentis navibus ad nostras oras olim erant pro5, fecti , hos adeo humiles reddidimus, 'ut longa nave

intra Phaselidem non appellerent, sed quiescerent, ac tempus magis opportunum expectarent, quibus autem tunc utebantur opibus non confidereni.'

Duo itaque nunc affirmat Isocrates; quorum alte"rum hoc est, Atheniensium opera' factum esse, ut Persae non amplius Graecos adgrederentur, alterum illud, eorundem virtute Persas eo esse redactos, ut navi longa intra Phaselidem navigare non auderent. Quod utrum

que num eodem an diverso tempore effectum esse nos putare velit auctor, dubium videri potest. Morus quidem, cuius viri numquam sine imo pietatis ac reverentiae sensu recordari soleo, primum illud explicat de rebus a Cimone ad Eurymedontem gestis, alterum autem, de pace cum Persis a Cimone ad Cyprum victis pacta. In quo mihi a tanto viro, quamvis timide id faciam, dissentire liceat. Orator enim, more suo, de una eadenique re, de Xerxe innumeras copias mille ducentis navibus in Graeciam traiiciente, ila mihi loqui videtur, ut duo illa, quae huic rei insint, singulatim exponat, quo singulis illis, quae olim Graecis a Persis acciderant, singula oppu. Rat ea, quae postea Graecis contigerant; olim barbari exercitu in Europam traiicere fuerant ausi, pustea autem Graeci barbarorum terras vaslarunt; olim Persae mille ducentis navibus ad Graecorum oras navigave. rant, postea autem iidem Phaselidem navigando superare non ausi sunt. Quodsi énim oralor nos de divērsis temporibus cogitare voluisset; huic rei sine dubio ita providisset, ut nullus nobis reliclus esset dubitandi locus. Sed utro modo hunc Isocratis locum intelligas, manet hoc, inde nequaquam colliyi posse neque tempus, quo Persis haec in his terminis se continendi imposita fuerit necessitas, neque utrum pacis conditionibus, an ipsorum melu hoc factum sit.

Eiusdem fere generis est locus Isocratis in Orat. Areopag. (p. 230.) cui insunt haec: „Graeci quidem, „ iis, qui tunc rem publicam administrabant, ev usqué », confisi sunt, ut plurimi eorum sponte se cigitáti ho.

strae dederent; barbari autem tantum abfuit, ut Grae

„corum rebus se immiscerent, ut neque longis navibus > prope Phaselidem accederent, neque exercitu intra „Halyn descenderent, sed in summo se otio continerent.“

Iterum itaque videmus tempus, quo commoda illa Graecis fuerint parta, non satis accurate descriptum, modum autem, quod id factum fuerit, plane incertum relictum.

Quaedam saltem certiora locus habet Panathenaici (p. 360). Ibi enim Isocrates primum ea, quae iam aliquoties legimus, repetens, „sab nosto“, inquit, „im„perio Persis, neque iatra Halyn copiis pedestribus „ descendere, neque regiones intra Phaseliden iacentes , Davibus longis adire, licebat;“ mox deinde de eadem rė pergit ita : „Quae cum ita sint, civitatem, quae 2, foedera com rege honestissima ac gloriosissima pepi»git elc. hanc nonne mullu magis laudari docet, quam „alteram, quae horum omnium nihil fere perfecit?“

Habemus itaque oralorem nostrum nunc de pace loquentem, et inde commoda illa repetentem; temporis aviem mentionem ne nunc quidem facit eam, qua lis, in qua nos versamur diiudicanda, dirimi queat.

Iam agedum, Isocrale relicto, accedamus ad Lycurgum. Is enim in oratione adversus Leocratem (orator. graec. ed. Reiske. Tom. IV, p. 186.) cum maiorum disciplinam in patriae proditoribus puniendis inprimis gravem et severam antea praedicasset, commoda , quae inde in publicam felicitatem redundassent summa, verborum quanta maxima potest contentione nunc enarra. turus : ,,hoc itaque", inquit, ,,via ingressi, maiores nostri » per nonaginta annos Graecorum principatum tenue„runt, Phoenicen ét Ciliciam vastarunt, ad Euryme. s duntem. praelio et navali et pedestri victores 'abierunt, Jocenlum autem barbarorum triremes ceperunt, omnem » Asiam navibus praeterveoti vexarunt; quodque victo. „ riae caput erat; Salamine tropaeum posuisse minime » contenti certos Persis limites, ad Graeciae libertatem „ lutandam aptos, constituerunt, hosque transgredi eos » prohibuerunt, pacem pacti, hac lege, ut intra Phia. » seliden et Cyaneas insulas non navigarent; Graecorum „ autem cum ii, qui Europam, tum qui Asiam incolea, rent, sui iuris essent.

Satis aperte itaque pacem factam et conditiones pacis eadem, quas apud Isocratem vidimus, descriptas legimus, tempus autem nescio quomodo non satis certo et clare indicatum mihi videtur. - Equidem probe scio, plerisque, qui hunc locum traotarunt, Lycurgum omnia

»

ex 'illa apud Earymedontém victoria duplici ita repe. tentem videri, ut nonnisi ea illum in hoc loco narrare putent, quae proxime ab hoc proelio sint sequuta. Quod mihi secus videtur, Primum enim, auctoris in hoc loco consilium omnia alia suadere videtur, quam ut cum his finibus sese continere voluisse arbitremur. Minime enim ob unum illud, quamvis illustre, proe. lium ad Eurymedontem factum Graecos laddare sibi nunc proposuit auctor, sed ob praeclaras illas res a Graecis eo fere tempore gestas, quo, vetere ao severa disciplina florente, imperium tenebant Athenienses. In hoc autem loci consilio, nemo mihi facile persuadebit, Lycurgum nunc nonnisi upius illius anni res praedicare, omissis illis profecto non minus illustribus ac gloriosis, quae a Cimone adversus barbaros apud Cyprum gestae sint! Deinde cogitandum videtur et illud, Lycurgum cum omnino non tam historicum agere, quam oratorem, tum in hoc loco, ut facile ostendi poterit, res nou accurate narrare, nec eo, quo acciderint, ordine. Qui enim antea Graeci prius Phoenicen et Ciliciam vexassent, quam praelium ad Eurymedontem erat factum? - aut potius, quomodo ompino Graeci in hoc bello Phoenicen et Cilịciam vastasso dici possunt? Post pugnam demum ad Cyprum Olymp. 84, 1. factam, Dio. dorus narrat, Cimonem fugientes Phoenicum naves ad Phoenicen usque persecutum esse, Quae cum ita sint, ob illud loci consilium supra dictum, verba: TÒ xeqakalov tñs vixns non unice de victoria illa ad Eurymedon, tem parta, sed omnino de Persis a Graecis cum ibi, tum postea ad Cyprum victis, dicta esse puto; quodi que huic sententiae adversari videri possit, Eury, medonlis' mentio ultimo loco facta ,

id Lycurgo oratori permittendum esse censeo. Quodsi in his ni. mium mihi sumsisse quibusdam videar, saltem hoc mihi concedant, Lycurgum in omni hac de rebus gestis Grae. corum narratione non eam prae se ferre diligentiam, ut eius testimonio multum tribuere possimus auctoritatis.

Sed satis de Lycurgo: audiamus nunc Demosthenem, in oratione tepi Tapanpeopelas inscripta (p. 428. ed. Reiskii), ut ostendat, quam severe maiores in eos animadverterint legatos, qui, ad pacem componendam missi, in suspicionem pecuniae ab hostibus sumtae incidissent, haec dicentem: ,,Hic itaque maiores nostri, quod ne„minem vestrum fugere probe scio, Calliam Hipponici

filium, qui pacem illam ab omnibus celebratam, qua rex pedestribus copiis intra spatium, quantum equus

1

yuno die conficere posset, ad mare descendere, et intra „Chelidonias et Cyanaeas insulas longa nave accedere

vetabatur, legatus missus confecerat, quia , dum hoc „ fungebatur munere, pecuniam accepisse videbatur, » parum quidem abfuere, ut necarent; quaestione au

tem ¡nstituta mulctam quinquaginta talentorum ei ir, rogarunt; quamquam quis umquam civitatem nostram » pacem honestiorem cum hostibus iniisse dicat ?"

En itaque pacem solemnem, missis legatis ac conditionibus certis et latis et acceptis confectam! temporis mentio deest, haec enim addere ad Demosthenem nunc nihil pertinebat. 1. Tandem aliquando ad historicum accedimus, Dio. dorum Siculum, ea, de quibus nunc quaerimus," tam accurate et plene narrantem, ut vehementer verendum videatur, ne plura nobis dederit, quam ipse ab aliis acceperit. Qui quidem multus est de proelio illo ad Cyprum navali, ac de illo ad Eurymedonțem terrestri, eodem die factis, duabusque illis a Cimone partis victoriis; (XI. 60. 61. 62.) at vero de Persis , ut arctioribus se continerent limitibus, aut metu commotis aut pace obstrictis, ibị ne verbum quidem addit. Libro autem seqnenti, (Cap. III. IV.) ad annum 01. LXXXII. 3. expeditionem in Cyprum , duce Cimone, ab Atheniensibus adversus Persas susceptam, ita narrat, ut, quae primo, quae altero huius belli anno gesta, fuerint, accurate persequatur. Ibi itaque Persarum regem commemorat, suorum cladibus auditis, de pace cogitasse; dehine, ultro citroque legatis missis, Calliae, legatorum Atheniensium principis, opera, pacem ita convenisse, ut kui iuris ac liberae essent graecae in Asia civitates omgcs; ne porro Persarum satrapae trium dierum itipere inferius ad mare descenderent, nec longa navi intra Phaseliden et Cyaneas excurrerent; eaque si rex eiusque satrapae praestarent, ne Athenienses in eas terras, quae Artaxerxi parerent, irruptionem facerent. Hac demum pace confecta, addit Diodorus, copias suas Cypru abduxerunt Athenienses, clarissima victoria potiti ac gloriosissimam pacem pacti.

Diodorus itaque prorsus nihil relinquit dubiam neque quidquam non satis definitum. Habemus omnia, tempus expeditionis susceptae, ducem belli Cimonem, pugnam factam, urbes expugnatas, regem de pace cogitantem, legatos ultro citroque missos, pacis denique confeclae et tempus et leges.

Sequatur Plutarchus. Is enin, in Cimone (Cap. 13.)

[ocr errors]

proelit apud Eurymedontem mentione facta, ita pergit:

hic autem huius proelii exitus regis animum adeo fre» git, ut celeberrimam illam pacem componeret, qua

iubebatur, ad equi curriculum mari se semper abstineret, neque intra Cyaneas et Chelidonias insnlas longam navem vel rostratam haberet. Attamen Callisthenes negat régem his conditionibus pacem iniisse, re autem ita se gessisse, ob metum illa . Graecorum victoria ipsi iniectum ; seque tam procul a Graecia

continuisse, ut quinquaginta navibus Pericles, et triiginta tantum Ephialtes, Chelidonias supervecti , nibil

sibi classis Persarum obviam habuerint. Inest autem in plebiscitis a Cratero collectis exemplum foederis, ut vere facti.' Aram quoque pacis hanc ob causam Athenienses condidisse dicuntur, et Calliam, legati munere functum, egregiis honoribus ornasse.

Plutarcho itaque auctore, pax, paulo post proelium ad Eurymedontem commissum, facta est conditionibus iis, quas scriptores saepius commemorantes vidimus. Calliam idem agnoscit de pace concilianda legatum missum, post reditum vero, contra quod apud Demosthenem legimus, praemiis dicit ornatum.

Quod Craterus receperat foederis exemplum, id pacem quidem fuctam arguit, de tempore rem non dia! rimit.

Callisthenis verbis evincitur nil nisi hoc, statim post victoriam illam ad Eurymedontem nullam factam esse pacem, at Persas, clade illa accepta, metu perterritos intra illos limites sese continuisse. Hinc et Ephialtis exemplo utitur, qui Olymp. 80, 1. mortem occubuit, neque multo ante hanc expeditionem susceperat; et Periclis, qui vel prior Ephialte eam regionem pavibus adiisse videtur. Loquitur itaque de temporibus proelium illud mox insecutis Callisthenes; neque nos impedit, quo minus Ol. 82, 4. pacem fieri potuisse di

camus.

Nonnulla porro inveniuntur huc pertinentia apud Aelium Aristidem in oratione eius adversus Platonem altera. (Tom. II. p. 151. ed. Iebb.) Qui cum de pagga Cimonis cum Persis ad Eurymedontem facta multa praedicasset, husus victoriam illi Themistoclis , apud Salaminem partae, longe anteponere non dubitans, haec ita concludit: , tam diligentem itaque tamque firmum

Cimòn se praestitit totius Graeciae, nec patriae tan„, tum urbis, custodem, ut, quoad viveret, barbaris nil

fere relinqueretur, quam ut metu Graecorum de sa

« PreviousContinue »